Boves calore sub divo,
frigoribus intra tectum manere oportet. Itaque hibernae stabulationi eorum
praeparanda sunt stramenta, quae mense Augusto intra dies triginta sublatae
messis praecisa in acervum exstrui debent. Horum desectio cum pecori tum agro
est utilis: liberantur arva sentibus, qui aestivo tempore per Caniculae ortum
recisi plerumque radicitus intereunt, et stramenta pecori subiecta plurimum
stercoris efficiunt. Haec cum ita curaverimus, tum et omne genus pabuli
praeparabimus, dabimusque operam, ne penuria cibi macrescat pecus. Boves autem
recte pascendi non una ratio est. Nam si ubertas regionis viride pabulum
subministrat, nemo dubitat quin id genus cibi ceteris praeponendum sit; quod
tamen nisi riguis aut roscidis locis non contingit. Itaque in iis ipsis vel
maximum commodum est, quod sufficit una opera duobus iugis, quae eodem die
alterna temporum vice vel arant vel pascuntur. Siccioribus agris ad praesepia
boves alendi sunt, quibus pro condicione regionum cibi praebentur; eosque nemo
dubitat, quin optimi sint vicia in fascem ligata et cicercula itemque pratense
foenum. Minus commode tuemur armentum paleis, quae ubique et quibusdam regionibus
solae praesidio sunt. Eae
probantur maxime ex milio, tum ex ordeo, mox etiam ex tritico. Sed iumentis
iusta operum reddentibus ordeum praeter has praebetur. Bubus autem pro
temporibus anni pabula dispensantur. Ianuario mense [singulis] fresi et aqua
macerati ervi quaternos sextarios mistos paleis dare convenit, vel lupini
macerati modios, vel cicerculae maceratae semodios, et super haec affatim
paleas. Licet etiam, si sit leguminum inopia, et eluta et siccata vinacia, quae
de lora eximuntur, cum paleis miscere. Nec dubium [est] quin ea longe melius
cum suis folliculis, ante quam eluantur, praeberi possint. Nam et cibi
et vini vires habent, nitidumque et hilare et corpulentum pecus faciunt. Si
grano abstinemus, frondis aridae corbis pabulatorius modiorum viginti sufficit,
vel foeni pondo triginta, vel sine modo viridis laurea et ilignea frondes. Et
his, si regionis copia permittat, glans adicitur; quae nisi ad satietatem
detur, scabiem parit. Potest etiam si proventus vilitatem facit, semodius fabae
fresae praeberi. Mense Februario plerumque eadem sunt cibaria. Martio et Aprili
debet ad foeni pondus adici, quia terra proscinditur; sat autem erit pondo
quadragena singulis dari. Ab Idibus Aprilis usque in Idus Iunias viride pabulum
recte secatur; potest etiam in Kal. iulias frigidioribus locis idem praestari;
a quo tempore in Kal. Novembres tota aestate et deinde autumno satientur
fronde; quae tamen ante est utilis, quam cum maturuerit vel imbribus vel
assiduis roribus; probaturque maxime ulmea, post fraxinea, et ab hac populnea.
Ultimae sunt ilignea et quernea et laurea; sed eae post aestatem necessariae deficientibus
ceteris. Possunt etiam folia ficulnea probe dari, si sit eorum copia, aut
stringere arbores expediat. Ilignea
tamen [vel] melior est quernea, sed eius generis, quod spinas non habet. Nam id
quoque, uti iuniperus, respuitur a pecore propter aculeos. Novembri mense ac
Decembri per sementem quantum appetit bos, tantum praebendum est; plerumque
tamen sufficiunt singulis modii glandis et paleae ad satietatem datae, vel
lupini macerati modii, vel ervi aqua conspersi, sextarii VII permisti paleis,
vel cicerculae similiter conspersae sextarii XII misti paleis, vel singuli
modii vinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleae adiciantur; vel si nihil
horum est, per se foeni pondo quadraginta.
|