Sed non proderit cibis satiari pecora, nisi omnis adhibeatur diligentia,
ut salubri sint corpore, viresque conservent; quae utraque custodiuntur large
dato per triduum medicamento, quod componitur pari pondere triti lupini,
cupressique et cum aqua nocte una sub divo habetur; idque quater anno fieri
debet ultimis temporibus veris, aestatis autumni, hiemis. Saepe etiam languor
et nausea discutitur, si integrum gallinaceum crudum ovum ieiuni faucibus
inseras, ac postero die spicas ulpici vel alii cum vino conteras, et in naribus
infundas; neque haec tantum remedia salubritatem faciunt. Multi et largo sale
miscent pabula; quidam marrubium deterunt cum oleo et vino; quidam porri
fibras, alii grana thuris, alii sabinam herbam rutamque cum mero diluunt. Eaque medicamenta potanda praebent. Multi
caulibus vitis albae et valvulis ervi bubus medentur; nonnulli pellem serpentis
obtritam cum vino miscent. Est etiam remedio cum dulci vino tritum serpyllum,
et concisa et in aqua macerata scilla. Quae omnes praedictae potiones trium
heminarum singulis diebus per triduum datae alvum purgant, depulsisque vitiis
recreant vires. Maxime tamen habetur salutaris amurca, si tantundem aquae
misceas, et ea pecus insuescas; quae protinus dari non potest, sed primo cibi
asperguntur, deinde exigua portione medicatur aqua, mox pari mensura mista
datur ad saturitatem.
|