Nullo autem tempore et minime aestate utile est boves in cursum
concitari; nam ea res aut cit alvum, aut movet febrem. Cavendum quoque est, ne
ad praesepia sus aut gallina perrepat. Nam hoc quod decidit, immistum pabulo,
bubus affert necem; et id praecipue, quod egerit sus aegra, pestilentiam facere
valet. Quae cum in gregem incidit, confestim mutandus est caeli status, et in
plures partes distributo pecore longinquae regiones petendae sunt, atque ita
segregandi a sanis morbidi, ne quis interveniat, qui contagione ceteros
labefaciat. Itaque cum ablegabuntur, in ea loca perducendi sunt, quibus nullum
impascitur pecus, ne adventu suo etiam illi tabem afferant. Evincendi sunt
autem quamvis pestiferi morbi, et exquisitis remediis propulsandi. Tunc panacis
et eryngii radices foeniculi seminibus miscendae, et cum fricti ac moliti
tritici farina candenti aqua conspergendae, eoque medicamine salivandum
aegrotum pecus. Tunc paribus casiae myrrhaeque et thuris ponderibus, ac
tantumdem sanguinis marinae testudinis miscetur potio cum vini veteris
sextariis tribus, et ita per nares infunditur. Sed ipsum medicamentum ponderis sescunciae divisum, portione
aequa per triduum cum vino dedisse sat erit. Praesens etiam remedium cognovimus
radiculae, quam pastores consiliginem vocant. Ea in Marsis montibus plurima
nascitur, omnique pecori maxime est salutaris. Laeva manu effoditur ante solis
ortum. Sic enim lecta maiorem vim creditur habere. Usus eius traditur
talis. Aenea fibula pars auriculae latissima circumscribitur, ita ut manante
sanguine tamquam O litterae ductus appareat orbiculus. Hoc et intrinsecus et ex
superiore parte auriculae cum factum est, media pars descripti orbiculi eadem
fibula transuitur, et facto foramini praedicta radicula inseritur; quam cum
recens plaga comprehendit, ita continet, ut elabi non possit; in eam deinde
auriculam omnis vis morbi pestilensque virus elicitur, donec pars, quae fibula
circumscripta est, demortua excidit, et minimae partis iactura caput
conservatur. Cornelius
Celsus etiam visci folia cum vino trita per nares infundere iubet. Haec
facienda, si gregatim pecora laborant; illa deinceps, si singula.
|