Ventris
quoque et intestinorum dolor sedatur visu nantium et maxime anatis. Quam si conspexerit, cui intestinum
dolet, celeriter tormento liberatur. Eadem anas maiore profectu mulos et
equinum genus conspectu suo sanat. Sed
interdum nulla prodest medicina. Sequitur torminum vitium, quorum signum est cruenta et
mucosa ventris proluvies. Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque
gallae, et utrorumque ponderis vetustissimus caseus. Quibus in unum tunsis
admiscentur austeri vini quattuor sextarii, qui pari mensura per quatriduum
dispensati dantur; nec desint lentisci myrtique et oleastri cacumina viridis.
Alvus corpus ac vires carpit, operique inutilem reddit. Quae cum accident,
prohibendus erit bos potione per triduum, primoque die cibo abstinendus. Sed
mox cacumina oleastri et arundinis, item baccae lentisci et myrti dandae; nec
potestas aquae nisi quam parcissimae facienda est. Sunt qui tenerorum lauri
foliorum libram et abrotonum erraticum pari portione deterant cum aquae calidae
duobus sextariis, atque ita faucibus infundant, eademque pabula, ut supra
diximus, obiciant. Quidam vinaceorum duas libras torrefaciunt, et ita conterunt
cum totidem sextariis vini austeri, potandumque medicamentum praebent, omnique
alio humore prohibent, nec minus cacumina praedictarum arborum obiciunt. Quod
si neque ventris restiterit citata proluvies, neque intestinorum ac ventris
dolor, cibosque respuet, et praegravato capite saepius quam consuevit, lacrymae
ab oculis et pituita a naribus profluent, usque ad ossa frons media uratur,
auresque ferro scindantur. Sed
vulnera facta igne dum sanescunt, defricare bubula urina convenit. Ac ferro
rescissa melius pice et oleo curantur.
|