Est
etiam illa gravis pernicies, cum pulmones exulcerantur. Inde tussis et macies
et ad ultimum phthisis invadit. Quae ne mortem afferant, radix consiliginis ita,
ut supra docuimus, perforatae auriculae inseritur, tum porri succus instar
heminae pari olei mensurae miscetur, et cum vini sextario potandus datur diebus
compluribus. Interdum et tumor palati cibos respuit, crebrumque suspirium
facit, et hanc speciem praebet, ut bos in latus pendere videatur. Ferro palatum
opus est sauciare, ut sanguis profluat, et exemptum valvulis ervum maceratum
viridemque frondem, vel aliud molle pabulum, dum sanetur praebere. Si in opere
collum contuderit, praestantissimum est remedium sanguis de aure emissus; aut
si id factum non erit, herba, quae vocatur avia, cum sale trite et imposita. Si
cervix mota et deiecta est, considerabimus quam in partem declinet, et ex
diversa auricula sanguinem detrahemus. Ea
porro vena, quae in aure videtur esse amplissima, sarmento prius verberatur.
Deinde cum ad ictum intumuit, cultello solvitur; et postero die iterum ex eodem
loco sanguis emittitur, ac biduo ab opere datur vacatio. Tertio deinde die
levis iniungitur labor, et paulatim ad iusta perducitur. Quod si cervix in
neutram partem deiecta est, mediaque intumuit, ex utraque auricula sanguis
emittitur. Qui cum intra triduum, cum bos vitium cepit, emissus non
est, intumescit collum, nervique tenduntur, et inde nata durities iugum non
patitur. Tali vitio
comperimus aureum esse medicamentum ex pice liquida et bubula medulla et
hircino sevo et vetere oleo aequis ponderibus compositum atque incoctum. Hac
compositione sic utendum est. Cum disiungitur ab opere, in ea piscina, ex qua
bibit, tumor cervicis aqua madefactus subigitur, praedictoque medicamento
defricatur et illinitur. Si ex toto propter cervicis tumorem iugum recuset,
paucis diebus requies ab opere danda est. Tum
cervix aqua frigida defricanda et spuma argenti illinenda est. Celsus quidem tumenti
cervici herbam, quae vocatur avia, ut supra dixi, contundi et imponi iubet.
Clavorum, qui fere cervicem infestant, minor molestia est; nam facile oleo per
ardentem lucernam instillato curantur. Potior tamen ratio est custodiendi, ne
nascantur, neve colla calvescant, quae non aliter glabra fiunt, nisi cum sudore
aut pluvia cervix in opere madefacta est. Itaque cum id accidit, lateritio
trito prius quam disiungantur colla conspergi oportet; deinde cum id siccum
erit, subinde oleo imbui.
|