Saepe etiam vel gravitate longi
laboris, vel [cum] in proscindendo, aut duriori solo, aut obviae radici
obluctatus, convellit armos. Quod cum accidit, et prioribus cruribus sanguis
mittendus est; si dextrum armum laesit, in sinistro; si laevum, in dextro; si
vehementius utrumque vitiavit, item in posterioribus cruribus venae solventur.
Praefractis cornibus linteola sale atque aceto et oleo imbuta superponuntur,
ligatisque per triduum eadem infunduntur. Quarto demum axungia pari pondere cum
pice liquida, et cortice pineo, levigata imponitur. Et ad ultimum cum iam
cicatricem ducunt, fuligo infricatur. Solent etiam neglecta ulcera scatere
vermibus; qui si mane perfunduntur aqua frigida, rigore contracti decidunt, vel
si hac ratione non possunt eximi, marrubium aut porrum conteritur, et admisto
sale imponitur. Id celeriter necat praedicta animalia. Sed expurgatis ulceribus
confestim adhibenda sunt linamenta cum pice et oleo vetereque axungia, et extra
vulnera eodem medicamento circumlinienda, ne infestentur a muscis, quae, ubi
ulceribus insederunt, vermes creant.
|