Est
etiam mortiferus serpentis ictus, est et minorum animalium noxium virus. Nam et
vipera et caecilia saepe cum in pascuo bos improvide supercubuit, lacessita
onere morsum imprimit. Musque araneus, quem Graeci mygalen appellant, quamvis
exiguis dentibus non exiguam pestem molitur. Venena viperae depellit super scarificationem ferro factam
herba, quam vocant personatam, trita et cum sale imposita. Plus etiam eiusdem
radix contusa prodest, vel si montanum trifolium invenitur, quod confragosis
locis efficacissimum nascitur, odoris gravis, neque absimilis bitumini, et
idcirco Graeci eam asphalton appellant; nostri autem propter figuram vocant
acutum trifolium; nam longis et hirsutis foliis viret, caulemque robustiorem
facit, quam pratense. Huius herbae succus vino mistus infunditur faucibus,
atque ipsa folia cum sale trita malagmatis more, scarificationi intenditur; vel
si hanc herbam viridem tempus anni negat, semina eius collecta et levigata cum
vino dantur potanda, radicesque cum suo caulae tritae, atque hordeaceae farinae
et sali commistae ex aqua mulsa scarificationi superponuntur. Est etiam
praesens remedium, si conteras fraxini tenera cacumina quinque librarum, cum
totidem vini et duobus sextariis olei, expressumque succum faucibus infundas;
itemque cacumina eiusdem arboris cum sale trita laesae parti superponas. Caeciliae
morsus tumorem, suppurationem molitur. Idem facit etiam muris aranei. Sed illius sanatur noxa subula aenea, si
locum laesum compungas, cretaque cimolia ex aceto linas. Mus perniciem, quam
intulit, suo corpore luit; nam animal ipsum oleo mersum necatur, et cum
imputruit, conteritur, eaque medicamine morsus muris aranei linitur. Vel si id
non adest, tumorque ostendit iniuriam dentium, cuminum conteritur, eique adicitur
exiguum picis liquidae et axungiae, ut lentorem malagmatis habeat. Id
impositum pernicem commovet. Vel si antequam tumor discutiatur, in
suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina conversionem resecare, et
quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire. Solet etiam ipsum animal creta figulari
circumdari; quae cum siccata est, collo boum suspenditur. Ea res
innoxium pecus a morsu muris aranei praebet. Oculorum vitia plerumque melle sanantur. Nam sive
intumuerunt, aqua mulsa triticea farina conspergitur et imponitur; sive album
in oculo est, montanus sal Hispanus vel Ammoniacus vel etiam Cappadocus, minute
tritus et immistus melli vitium extenuat. Facit idem trita sepiae testa, et per
fistulam ter die oculo inspirata. Facit et radix, quam Graeci silphion vocant,
vulgus autem nostra consuetudine laserpitium appellant. Huius quantocumque
ponderi decima pars salis ammoniaci adicitur, eaque pariter trita oculo
similiter infunduntur, vel eadem radix contusa et cum oleo lentisci inuncta
vitium expurgat. Epiphoram supprimit polenta conspersa mulsa aqua, et in
supercilia genasque imposita, pastinacae quoque agrestis semina, et succus
armoraceae, cum melle laevigata oculorum sedant dolorem. Sed quotiescumque mel
aliusve succus remediis adhibetur, circumliniendus erit oculus pice liquida cum
oleo, ne a muscis infestetur. Nam et ad dulcedinem mellis aliorumque
medicamentorum non hae solae sed et apes advolant.
|