Sed et machina fabricanda est, qua clausa, iumenta bovesque curentur, ut
et tutus accessus ad pecudem medenti sit, nec in ipsa curatione quadrupes
reluctando remedia respuat. Est autem talis machinae forma. Roboreis axibus
compingitur solum, quod habet in longitudinem pedes novem, et in latitudinem
pars prior dupondium semissem, pars posterior quattuor pedes. Huic solo
septenum pedum stipites recti ab utroque latere quaterni applicantur. Ii autem
in ipsis quattuor angulis affixi sunt, omnesque transversis sex temonibus quasi
vacerrae inter se ligantur, ita ut a posteriore parte, quae latior est, velut
in caveam quadrupes possit induci, nec exire alia parte prohibentibus adversis
axiculis. Primis autem
duobus statuminibus imponitur firmum iugum, ad quod iumenta capistrantur, vel
boum cornua religantur. Ubi potest etiam numella fabricari, ut inserto capite
descendentibus per foramina regulis cervix catenetur. Ceterum corpus
laqueatum et distentum temonibus obligatur, immotumque medentis arbitrio est
expositum. Haec ipsa machina communis erit omnium maiorum quadrupedum.
|