Sed
laxo spatio consepta facienda sunt, ne in angustiis conceptum altera alterius
elidat, et ut invalida fortioris ictus effugiat. Stabula sunt optima saxo aut
glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa: illa, quod imbres respuant;
haec, quod celeriter exsorbeant transmittantque. Sed utraque devexa sint, ut
humorem effundant; spectentque ad meridiem, ut facile siccentur, et frigidis
ventis non sint obnoxia. Levis autem cura pascui est. Nam ut laetior herba consurgat, fere
ultimo tempore aestatis incenditur. Ea res et teneriora pabula recreat, et
sentibus ustis fruticem surrecturum in altitudinem compescit. Ipsis vero
corporibus affert salubritatem iuxta conseptum saxis et canalibus sal
superiectus, ad quem saturae pabulo libenter recurrunt, cum pastorali signo
quasi receptui canitur. Nam id quoque semper crepusculo fieri debet, ut ad
sonum buccinae pecus, si quod in silvis substiterit, septa repetere consuescat.
Sic enim recognosci grex poterit, numerusque constare, si velut ex militari
disciplina intra stabulorum castra manserint. Sed non eadem in tauros
exercentur imperia, qui freti viribus per nemora vagantur, liberosque egressus
et reditus habent, nec revocantur nisi ad coitus feminarum.
|