Castrare vitulos Mago censet,
dum adhuc teneri sunt; neque id ferro facere, sed fissa ferula comprimere
testiculos et paulatim confringere. Idque optimum genus castrationum putat,
quod adhibetur aetati tenere sine vulnere. Nam ubi iam induruit, melius bimus
quam anniculus castratur. Idque facere vere vel autumno luna decrescente praecipit,
vitulumque ad machinam deligare; deinde prius quam ferrum admoveas, duabus
angustis ligneis regulis veluti forcipibus apprehendere testium nervos, quos
Graeci krematheras ab eo appellant, quod ex illis genitalis partes dependent.
Comprehensos deinde testes ferro reserare, et expressos ita recidere, ut
extrema pars eorum adhaerens praedictis nervis relinquatur. Nam hoc modo nec
eruptione sanguinis periclitatur iuvencus, nec in totum effeminatur adempta
omni virilitate; formamque servat maris cum generandi vim deposuit; quam tamen
ipsam non protinus amittit. Nam si patiaris eum a recenti curatione feminam
inire, constat ex eo posse generari. Sed minime id permittendum, ne profluvio
sanguinis intereat. Verum vulnera eius sarmenticio cinere cum argenti spuma
linenda sunt, abstinendusque eo die ab humore, et exiguo cibo alendus. Sequenti
triduo velut aeger cacuminibus arborum et desecto viridi pabulo oblectandus,
prohibendusque multa potione. Placet etiam pice liquida et cinere cum exiguo
oleo ulcera ipsa post triduum linere, quo et celerius cicatricem ducant, nec a
muscis infestentur. Hactenus de bubus dixisse abunde est.
|