Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
      • Caput XXVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXVII

Quibus cordi est educatio generis equini, maxime convenit providere auctorem industrium, et pabuli copiam; quae utraque vel mediocria possunt aliis pecoribus adhiberi, summam sedulitatem et largam satietatem desiderat equitium. Quod ipsum tripartito dividitur. Est enim generosa materies, quae circo sacrisque certaminibus equos praebet. Est mularis, quae pretio foetus sui comparatur generoso. Est et vulgaris, quae mediocres feminas maresque progenerat. Ut quaeque est praestantior, ita ubere campo pascitur. Gregibus autem spatiosa et palustria, nec [non] montana pascua eligenda sunt, rigua, nec umquam siccanea, vacuaque magis quam stirpibus impedita, frequenter mollibus potius quam proceris herbis abundantia. Vulgaribus equis passim maribus ac feminis pasci permittitur, nec admissurae certa tempora servantur. Generosis circa vernum aequinoctium mares iungentur, ut eodem tempore, quo conceperint, iam laetis et herbidis campis post anni messem parvo cum labore foetum educent. Nam mense duodecimo partum edunt. Maxime itaque curandum est praedicto tempore anni, ut tam feminis quam admissariis desiderantibus coeundi fiat potestas, quoniam id praecipue armentum si prohibeas, libidinis exstimulatur furiis, unde etiam veneno inditum est nomen hippomanes, quod equinae cupidini similem mortalibus amorem accendit. Nec dubium, quin aliquot regionibus tanto flagrent ardore coeundi feminae, et etiam si marem non habeant, assidua et nimia cupiditate figurantes sibi ipsae venerem, cohortalium more avium, vento concipiant. Neque enim poeta licentius dicit:

scilicet ante omnes furor est insignis equarum;
et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem
Ascanium; superant montes et flumina tranant.
 Continuoque, avidis ubi subdita flamma medullis
vere magis, quia vere calor redit ossibus, illae
ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,
exceptantque leves auras, et saepe sine ullis
coniugiis vento gravidae mirabile dictu
saxa per et scopulos et depressas convalles
diffugiunt, non Eure, tuos neque solis ad ortus,
in Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
nascitur, et pluvio contristat frigore caelum.

 Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem pertulisse foetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur. Quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa aequinoctium vernum equae desideriis naturalibus angantur. Equos autem pretiosos reliquo tempore anni removere oportet a feminis, ne aut cum volent ineant aut, si id facere prohibeantur, cupidine sollicitati noxam contrahant. Itaque vel in longinqua pascua marem placet ablegari, vel ad praesepia contineri, eoque tempore, quo vocatur a feminis, roborandus est largo cibo, et appropinquante vere ordeo ervoque saginandus, ut veneri supersit, quantoque fortior inierit, firmiora semina praebeat futurae stirpi. Quidam etiam praecipiunt eodem ritu, quo mulos, admissarium saginare, ut hac sagina hilaris pluribus feminis sufficiat. Verum tamen nec minus quam quindecim, nec rursus plures quam viginti, unus debet implere, isque admissurae post trimatum usque in annos viginti plerumque idoneus est. Quod si admissarius iners in venerem est, odore proritatur, detersis spongia feminae locis et admota naribus equi. Rursus si equa marem non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res accendit libidinem. Nonnumquam ignobilis quoque ac vulgaris elicit cupidinem coeundi. Nam ubi admotus fere tentavit obsequium feminae, abducitur, et iam patientiori generosior equus imponitur. Inde maior praegnantibus adhibenda cura est, largoque pascuo firmandae. Quod si frigore hiemis herbae defecerint, tecto contineantur, ac neque opere neque cursu exerceantur, neque frigori committantur, nec in angusto clauso, ne aliae aliarum conceptus elidant; nam haec omnia incommoda foetum abigunt. Quod si tamen aut partu aut abortu equa laboravit, remedio erit felicula trita, et aqua tepida permista, dataque per cornu. Sin autem prospere cessit, minime manu contingendus pullus erit. Nam laeditur etiam levissimo contactu. Tantum cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre versetur, ne aut frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat. Paulatim deinde perducendus erit, providendumque, ne stercore ungulas adurat. Mox cum firmior fuerit, in eadem pascua, in quibus mater est, dimittendus, ne desiderio partus sui laboret equa. Nam id praecipue genus pecudis amore natorum, nisi fiat potestas, noxam trahit. Vulgari feminae solemne est omnibus annis parere. Generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License