Cum vero natus est pullus, confestim licet indolem aestimare, si hilaris,
si intrepidus, si neque conspectu novae rei neque auditu terretur, si ante
gregem procurrit, si lascivia et alacritate interdum et cursu certans aequales
exsuperat, si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque transcendit. Haec erunt honesti animi documenta.
Corporis vero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis,
brevibus auriculis et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba et
per dextram partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus
armis et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, ventre substricto, testibus
paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, cauda longa et setosa
crispaque, aequalibus atque altis rectisque cruribus, tereti genu parvoque
neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis,
duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae mediocres
superpositae sunt. Sic universim corpus compositum, ut sit grande, sublime,
erectum, ab aspectu quoque agile, et ex longo, quantum figura permittit,
rotundum. Mores autem laudantur, qui sunt ex placido concitati, et ex concitato
mitissimi. Nam hi et ad obsequia reperiuntur habiles, et ad certaminum labores
patientissimi. Equus bimus ad usum domesticum recte domatur; certaminibus autem
expleto triennio; sic tamen ut post quartum demum annum labori committatur. Annorum notae cum corpore mutantur. Nam dum
bimus et sex mensium est, medii dentes superiores et inferiores cadunt. Cum
quartum agit annum, iis, qui canini appellantur, deiectis, alios affert. Intra sextum deinde annum, molares
superiores cadunt. Sexto anno, quos primos mutavit, exaequat. Septimo
omnes explentur aequaliter, et ex eo cavatos gerit. Nec postea quot annorum sit, manifesto
comprehendi potest. Decimo tamen anno tempora cavari incipiunt, et supercilia
nonnumquam canescere, et dentes prominere. Haec, quae ad animum
et mores corpusque et aetatem pertinent, dixisse satis habeo. Nunc sequitur
curam recte et minus valentium demonstrare.
|