Si sanis est macies, celerius torrefacto tritico quam ordeo reficitur.
Sed et vini potio danda est, ac deinde paulatim eiusmodi cibi subtrahendi
immistis ordeo furfuribus, dum consuescat faba et puro ordeo ali. Nec minus
cotidie corpora pecudum quam hominum defricanda sunt; ac saepe plus prodest
pressa manu subegisse terga, quam si largissime cibos praebeas. Paleae vero equis stantibus
substernendae. Multum autem refert robur corporis ac pedum servare.
Quod utrumque custodiemus, si idoneis temporibus ad praesepia, ad aquam, ad
exercitationem pecus duxerimus; curaeque fuerit ut stabulentur sicco loco, ne
humore madescant ungulae. Quod facile evitabimus, si aut stabula roboreis axibus
constrata, aut diligenter subinde emundata fuerit humus, et paleae superiectae.
Plerumque iumenta morbos concipiunt lassitudine et aestu, nonnumquam et
frigore, et cum suo tempore urinam non fecerint; vel si sudant, et a
concitatione confestim biberint; vel si cum diu steterint, subito ad cursum
exstimulata sunt. Lassitudini quies remedio est, ita ut in fauces oleum vel
adeps vino mista infundatur. Frigori fomenta adhibentur, et calefacto oleo
lumbi regantur, caputque et spina tepenti adipe vel vino liniuntur. Si urinam non facit, eadem fere remedia
sunt. Nam oleum immistum vino supra ilia et renes infunditur; et si hoc parum
profuit, melle decocto et sale collyrium tenue inditur foramini, quo manat
urina, vel musca viva, vel thuris mica, vel de bitumine collyrium inseritur
naturalibus. Haec eadem remedia adhibentur, si urina genitalia decusserit. Capitis
dolorem indicant lacrimae quae profluunt, auresque flaccidae et cervix cum
capite aggravata et in terram summissa. Tum rescinditur vena, quae sub oculo
est, et os calda fovetur, ciboque abstinetur primo die. In postero autem potio
ieiuno tepidae aquae praebetur ac viride gramen, tum vetus foenum vel molle
stramentum substernitur, crepusculoque aqua iterum datur, parumque ordei cum
vicialibus, ut per exiguas portiones cibi ad iusta perducantur. Si equo maxillae dolent, calido aceto
fovendae, et axungia vetere confricandae sunt, eademque medicina tumentibus
adhibenda est. Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit, medio fere in
utroque crure venae solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit, sanguine
immisto, armi linantur, et ne plus iusto exinaniatur, stercus ipsius iumenti
fluentibus venis admotum fasciis obligetur. Postero quoque die ex iisdem locis
sanguis detrahatur, eodemque modo curetur, ordeoque abstineatur, exiguo foeno
dato. Post triduum deinde usque in diem sextum porri succus instar trium
cyathorum mistus cum olei hemina faucibus per cornu infundatur. Post sextum
diem lente ingredi cogatur, et cum ambulaverit, in piscinam demitti eum
conveniet, ita ut natet; sic paulatim firmioribus cibis adiutus ad iusta
perducetur. At si bilis molesta est iumento, venter intumescit, nec emittit
ventos. Manus uncta inseritur alvo et obsessi naturales exitus adaperiuntur,
exemptoque stercore, postea cunila bubula et herba pedicularis cum sale trita
et decocta melli miscentur, atque ita facta collyria subiciuntur, quae ventrem
movent bilemque omnem deducunt. Quidam myrrhae tritae quadrantem cum hemina
vini faucibus infundunt, et anum liquida pice oblinunt. Alii marina aqua lavant
alvum, alii recenti muria. Solent etiam [vermes quasi] lumbrici nocere intestinis;
quorum signa sunt, si iumenta cum dolore crebro volutantur, si admovent caput
utero, si caudam saepius iactant. Praesens medicina est, ita ut supra scriptum
est, inserere manum, et fimum eximere; deinde alvum marina aqua, vel muria dura
lavare, postea radicem capparis tritam cum sextario aceti faucibus infundere;
nam hoc modo praedicta intereunt animalia.
|