In educando genere mularum antiquissimus est diligenter exquirere atque
explorare parentem futurae prolis feminam et marem; quorum si alter alteri non
est idoneus, labat etiam quod ex duobus fingitur. Equam convenit quadrimam
usque in annos decem amplissimae atque pulcherrimae formae, membris fortibus,
patientissimam laboris eligere, ut discordantem utero suo generis alieni
stirpem insitam facile recipiat ac perferat, et ad foetum non solum corporis
bona, sed et ingenium conferat. Nam cum difficulter iniecta genitalibus locis
animentur semina, tum etiam concepta diutius in partum adolescunt, atque
peracto anno mense tertiodecimo vix eduntur, natisque inhaeret plus socordiae
paternae quam vigoris materni. Verum tamen ut equae dictos in usus minore cura
reperiuntur, ita maior est labor eligendi maris, quoniam saepe iudicium
probantis frustratur experimentum. Multi
admissarii specie tenus mirabiles pessimam sobolem forma vel sexu progenerant.
Nam sive parvi corporis feminas fingunt, sive etiam speciosi plures mares, quam
feminae reditum patrisfamiliae minuunt. At quidam contempti ab aspectu
pretiosissimorum seminum feraces sunt. Nonnumquam aliquis generositatem suam
natis exhibet, sed hebes in voluptate, rarissime sollicitatur ad venerem.
Huiusce sensum magistri lacessunt admota generis eiusdem femina, quoniam similia
similibus familiariora fecit natura. Itaque obiectae asinae cum superiectu
eblanditi sunt, velut incensum et obcaecatum cupidine, subtracta quam petierat,
fastiditae imponunt equae.
|