Est et alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu
inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe vinculis abruptis gravidas
inquietat, et cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit morsus.
Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore temperat, et
sic veneri modestior admittitur. Nec tamen aliter admittendus est etiam
clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis
ingenium modica exercitatione concuti atque excitari, vegetioremque factum
marem feminae iniungi, ut tacita quadam vi semina ipsa principiis agilioribus
figurentur. Mula autem non solum ex equa et asino, sed ex asina et equo,
itemque onagro et equa generatur. Quidam vero non dissimulandi auctores, ut
Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum foetus
regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis
partus earum, quam sunt nobis equarum. Neque tamen ullum est in hoc pecore aut
animo aut forma praestantius, quam quod seminavit asinus. Posset huic
aliquatenus comparari, quod progenerat onager, nisi et indomitum et servitio
contumax silvestris more, strigosum patris praeferret habitum. Itaque
eiusmodi admissarius nepotibus [magis] quam filiis utilior est. Nam ubi asina
et onagro natus admittitur equae, per gradus infracta feritate, quicquid ex eo
provenit, paternam formam et modestiam, fortitudinem celeritatemque avitam
refert. Qui ex equo et asina concepti generantur, quamvis a patre nomen
traxerint, quod hinni vocantur, matri per omnia magis similes sunt. Itaque
commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando, cuius, ut dixi,
species experimento est pretiosior. Verum tamen ab aspectu non aliter probari
debet, quam ut sit amplissimi corporis, cervice valida, robustis ac latis
costis, pectore musculoso et vasto, feminibus lacertosis, cruribus compactis,
coloris nigri vel maculosi. Nam murinus cum sit in asino vulgaris, tum etiam non
optime respondet in mula. Neque nos universa quadrupedis species decipiat, si
qualem probamus, conspicimus. Nam quemadmodum arietum quae sunt in linguis et
palatis maculae, plerumque in velleribus agnorum deprehenduntur; ita si
discolores pilos asinus in palpebris aut auribus gerit, sobolem quoque
frequenter facit diversi coloris, qui et ipse, etiam si diligentissime in
admissario exploratus est, saepe tamen domini spem decipit. Nam interdum etiam citra praedicta signa
dissimiles sui mulas fingit. Quod accidere non aliter reor, quam ut avitus
color primordiis seminum mixtus reddatur nepotibus. Igitur qualem descripsi
asellum, cum est a partu statim genitus, oportet matri statim subtrahi, et
ignoranti equae subici. Ea optime tenebris fallitur. Nam obscuro loco partu
eius amoto, praedictus quasi ex ea natus alitur. Cui deinde cum decem diebus
insuevit equa, semper postea desideranti praebet ubera. Sic nutritus
admissarius equas diligere condiscit. Interdum etiam, quamvis materno lacte sit
educatus, potest a tenero conversatus equis familiariter earum consuetudinem
appetere. Sed non oportet minorem trimo nec maiorem decenni admitti. Atque id
ipsum si concedatur, vere fieri conveniet, cum et desecto viridi pabulo, et
largo ordeo firmandus, nonnumquam etiam salivandus erit. Nec tamen tenerae
feminae committentur. Nam nisi prius ea marem cognovit, adsilientem admissarium
calcibus proturbat, et iniuria depulsum etiam ceteris equis reddit inimicum. Id
ne fiat, degener et vulgaris asellus admovetur, qui sollicitet obsequia
feminae; neque is tamen inire sinitur. Sed si iam est equa veneris patiens, confestim
adacto viliore, pretioso mari iungitur. Locus est ad hos usus exstructus
(machinam vocant rustici) qui duos parietes adverso clivulo inaedificatos
habet, et angusto intervallo sic inter se distantes, ne femina conluctari aut
admissario ascendenti avertere se possit. Aditus est ex utraque parte, sed ab
inferiore clatris munitus; ad quae capistrata in imo clivo constituitur equa,
ut et prona melius ineuntis semina recipiat, et facilem sui tergoris ascensum
ab editiore parte minori quadrupedi praebeat. Quae cum ex asino conceptum
edidit, partum sequenti anno vacua nutrit. Id enim utilius est
quam quod quidam faciunt, ut et foetam nihilominus admisso equo impleant.
Annicula mula recta a matre repellitur, et amota montibus aut feris locis
pascitur, ut ungulas duret, sitque postmodum longis itineribus habilis. Nam
clitellis aptior mulus. Illa quidem agilior; sed uterque sexus et viam recte
graditur, et terram commode proscindit; nisi si pretium quadrupedis rationem
rustici onerat, aut campus gravi gleba robora boum deposcit.
|