De minore pecore dicturis, Publi
Silvine, principium tenebit minor in ora Arcadiae vilis hic volgarisque
asellus, cuius plerique rusticarum rerum auctores in emendis tuendisque
iumentis praecipuam rationem volunt esse. Nec iniuria, nam etiam eo rure, quod
pascuo caret, contineri potest exiguo et qualicumque pabulo contentus, quippe
vel foliis spinisque vepraticis alitur vel obiecto fasce stramentorum, paleis
vero, quae paene omnibus regionibus abundant, etiam gliscit. Tum inprudentis
custodis violentiam neglegentiamque fortissime sustinet plagarum et penuriae
tolerantissimus, propter quae tardius deficit quam ullum aliud armentum. Nam
laboris et famis maxime patiens raro morbis adficitur. Huius animalis tam
exiguae tutelae plurima et necessaria opera supra portionem respondent, cum et
facilem terram, qualis in Baetica totaque Libye sit, levibus aratris proscindat
et non minima pondere vehicula trahat. Saepe etiam, ut celeberrimus poeta
memorat,
tardi costas agitator aselli
vilibus aut onerat pomis lapidemque revertens
incussum aut atrae massam picis urbe reportat.
Iam vero molarum et conficiendi frumenti paene sollemnis est huius pecoris
labor. Quare omne rus tamquam maxime necessarium instrumentum desiderat
asellum, qui, ut dixi, pleraque utensilia et vehere in urbem et reportare collo
vel dorso commode potest. Qualis autem species eius vel cura probatissima sit,
superiore libro, cum de pretioso praeciperetur, satis dictum est.
|