Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quem ad modum
vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus, quamquam pars
haec exordii paene tota iam exhausta est, cum de medicina maioris pecoris
priore libro disputaremus, quia cum sit fere eadem corporis natura minorum
maiorumque quadripedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae
possunt inveniri. Quae tamen
quantulaecumque sunt, non omittentur a nobis. Si aegrotat universum pecus, ut
et ante praecepimus et nunc, quia remur esse maxime salutare, iterum
adseveramus, in hoc casu quod est remedium praesentissumum, pabula mutemus et
aquationes totiusque regionis alium quaeramus statum caeli curemusque, si ex
calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura, si invasit frigore, ut
eligantur aprica. Sed modice ac sine festinatione prosequi pecus oportebit, ne
inbecillitas eius longis itineribus adgravetur, nec tamen in totum pigre ac
segniter agere. Nam quem ad modum fessas morbo pecudes vehementer agitare et
extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere et quasi torpentis
excitare nec pati veterno consenescere atque extingui. Cum deinde grex ad locum
fuerit perductus, in lacinias colonis distribuatur. Nam particulatim facilius
quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo
numero seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus. Haec ergo et
reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio percensuimus,
observare debemus, si universae laborabunt, illa si singulae. Ovis frequentius
quam ullum aliud animal infestatur scabie, quae fere nascitur, sicut noster
memorat poeta,
cum frigidus imber
altius ad vivum persedit et horrida cano
bruma gelu,
vel post tonsuram, si remedium praedicti medicaminis non adhibeas, si aestivum
sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus
spinis ac rubis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini
steterunt; praecipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit.
Haec ubi coepit inrepere, sic intellegitur: vitiosum locum pecudes aut morsu
scalpunt aut cornu vel ungula tundunt aut arbori adfricant parietibusve
detergent. Quod ubi aliquam facientem videris, conprehendere oportebit et lanam
diducere, nam subest aspera cutis et velut quaedam porrigo, cui primo quoque
tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum
et alia pecora tum praecipue oves contagione vexentur. Sunt autem conplura
medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed
quia non nullis regionibus quaedam reperiri nequeunt, ut ex pluribus aliquod
inventum remedio sit. Facit autem commode primum ea conpositio, quam paulo ante
demonstravimus, si ad faecem et amurcam sucumque decocti lupini misceas
portione aequa detritum album helleborum. Potest etiam scabritiem tollere sucus
viridis cicutae, quae verno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit,
decisa contunditur atque expressus umor eius fictili vase reconditur duabus
urnis liquoris admixto salis torridi semodio. Quod ubi factum est, oblitum vas
in stercilino defoditur ac toto anno fimi vapore concoctum mox promitur
tepefactumque medicamentum inlinitur scabrae parti, quae tamen prius aspera
testa defricta vel pumice redulceratur. Eidem remedio est amurca duabus
partibus decocta, item vetus hominis urina testis candentibus inusta. Quidam
tamen hanc ipsam subiectis ignibus quinta parte minuunt admiscentque mensura
pari sucum viridis cicutae, deinde singulis urnis eius liquaminis singulos
fricti salis sextarios infundunt. Facit etiam sulpuris triti et picis liquidae
modus aequalis igne lento coctus, sed Georgicum carmen adfirmat nullam esse
praestantiorem medicinam,
quam si quis ferro potuit rescindere summum
ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo.
Itaque reserandum est et ut cetera vulnera medicamentis curandum. subicit deinde
aeque prudenter, febricitantibus ovibus de talo vel inter duas ungulas
sanguinem emitti oportere, nam plurimum, inquit,
profuit incensos aestus avertere et inter
ima ferire pedis salientem sanguine venam.
Nos etiam sub oculis et de auribus sanguinem detrahimus. Clavi quoque
dupliciter infestant ovem, sive cum subluvies atque intertrigo in ipso
discrimine ungulae nascitur, seu cum idem locus tuberculum habet, cuius media
fere parte canino similis exstat pilus eique subest vermiculus. Subluvies et
intertrigo pice [per se] liquida vel alumine et sulpure atque aceto mixtis
litae eruentur vel tenero Punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine
pinsito superfusoque aceto vel aeris rubigine infriata vel conbusta galla cum
austero vino levigata et inlita. Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam
cautissime circumsecari oportet, ne dum amputatur etiam quod infra est animal
vulneremus. Id enim cum sauciatur, venenatam saniem mittit, quae respersum
vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit. Sed cum tuberculum
diligenter circumcideris, candens sevum vulneri per ardentem tedam instillato. Ovem pulmonariam similiter ut suem curari
convenit inserta per auriculam radicula, quam veterinarii consiliginem vocant. De ea
iam diximus, cum maioris pecoris medicinam traderemus. Sed is morbus aestate
plerumque concipitur, si defuit aqua, propter quod vaporibus omni quadripedi
largius bibendi potestas danda est. Celso placet, si est in pulmonibus vitium,
acris aceti tantum dare, quantum ovis sustinere possit, vel humanae veteris
urinae tepefactae trium heminarum instar per sinistram narem corniculo
infundere atque axungiae sextantem faucibus inserere. Est etiam
insanabilis sacer ignis, quam pusulam vocant pastores. Ea nisi conpescitur
intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, universum gregem contagione
prosternit, si quidem nec medicamentorum nec ferri remedia patitur, nam paene
ad omnem tactum excandescit. Sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini,
quod infusum tactu suo velut eblanditur igneam saevitiam, differens magis
occidionem gregis quam prohibens. Sed Aegyptiae gentis auctor memorabilis Bolus
Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece cheirokmeta, sub nomine
Democriti falso produntur, censet propter hanc pestem saepius ac diligenter
ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum,
confestim scrobem defodiamus in limine stabuli et vivam pecudem, quae fuerit
pusulosa, resupinam obruamus patiamurque super obrutam meare totum gregem, quod
eo facto morbus propulsetur. Bilis,
aestivo tempore non minima pernicies, potione depellitur humanae veteris
urinae, quae ipsa remedio est etiam pecori arquato. At si molesta pituita est,
cunelae bubulae vel surculi nepetae silvestris lana involuti naribus inseruntur
versanturque, donec sternuat ovis. Fracta pecudum non aliter quam hominum crura
sanantur involuta lanis oleo atque vino insucatis et mox circumdatis ferulis
conligata. Est etiam gravis pernicies herbae sanguinariae, qua si pasta est
ovis, toto ventre distenditur contrahiturque et spumat et quaedam tenuia taetri
odoris excernit. Celeriter sanguinem mitti oportet sub cauda in ea parte, quae
proxima est clunibus, nec minus in labro superiore vena solvenda est.
Suspiriose laborantibus ovibus auriculae ferro rescindendae mutandaeque
regiones, quod in omnibus morbis ac pestibus fieri debere censemus. Agnis
quoque succurrendum est vel febricitantibus vel aegritudine alia defectis; qui
ubi morbo laborant, admitti ad matres non debent, ne in eas perniciem
transferant. Itaque separatim mulgendae sunt oves, et caelestis aqua pari
mensura lacti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda. Multi lacte
caprino isdem medentur, quod per corniculum infunditur faucibus. Est etiam
mentigo, quam pastores ostiginem vocant, mortifera lactentibus. Ea plerumque
fit, si per inprudentiam pastoris emissi agni vel etiam haedi roscidas herbas
depaverunt, quod minime committi oportet. Sed cum id factum est, velut ignis
sacer os atque labra foedis ulceribus obsidet. Remedio sunt hyssopum et sal
aequis ponderibus contrita; nam ea mixtura palatum atque lingua totumque os
perfricatur. Mox ulcera lavantur aceto et tunc pice liquida cum adipe suilla
perlinuntur. Quibusdam placet rubiginis aeneae tertiam partem duabus veteris
axungiae portionibus commiscere tepefactoque uti medicamine. Non nulli folia
cupressi trita miscent aquae et ita perluunt ulcera atque palatum. Castrationis
autem ratio iam tradita est, neque enim alia in agnis quam in maiore quadripede
servatur.
|