Et
quoniam de oviario satis dictum est, ad caprinum pecus nunc revertar. Id autem
genus dumeta potius quam campestrem situm desiderat asperisque etiam locis ac
silvestribus optime pascitur, nam nec rubos aversatur nec vepribus offenditur
et arbusculis frutectisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus atque alaternus
cytisusque agrestis nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem
non prosilierunt. Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent,
optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis, plena et brevi cervice,
flaccidis et praegravantibus auribus, exiguo capite, [nigro] densoque et nitido
atque longissimo pilo, nam et ipse tondetur usum in castrorum ac miseris
velamina nautis. Est autem mensum septem satis habilis ad progenerandum,
quoniam inmodicus libidinis, dum adhuc uberibus alitur, matrem stupro
supervenit et ideo ante sex annos celeriter consenescit, quod inmatura veneris
cupidine primis pueritiae temporibus exhaustus est, itaque quinquennis parum
idoneus habetur feminis inplendis. Capella praecipue probatur simillima hirco,
quem descripsimus, si etiam est uberis maximi et lactis abundantissimi. Hanc
pecudem mutilam parabimus quieto caeli statu, nam procelloso atque imbrifero
cornutam. Semper autem et
omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit, quia cornuti fere
perniciosi sunt propter petulantiam. Sed numerum generis huius maiorem quam
centum capitum sub uno clauso non expedit habere, cum lanigerae mille pariter
commode stabulentur. Atque ubi caprae primum conparantur, melius est unum
gregem totum quam ex pluribus particulatim mercari, ut nec in pastione
separatim laciniae deducantur et in caprili maiore concordia quiete consistant.
Huic pecudi nocet aestus, sed magis frigus, et praecipue fetae, quia gelicidiosior
hiemps conceptum vitiat. Nec tamen ea sola creant abortus, sed etiam glans cum
citra satietatem data est. Itaque nisi potest adfatim praeberi, non est gregi
permittenda. Tempus admissurae per autumnum fere ante mensem Decembrem
praecipimus, ut iam propinquante vere gemmantibus frutectis, cum primum silvae
nova germinant fronde, partus edatur. Ipsum vero caprile vel naturali saxo vel
manu constratum eligi debet, quoniam huic pecori nihil substernitur diligensque
pastor cotidie stabulum converrit nec patitur stercus aut umorem consistere
lutumve fieri, quae cuncta sunt capris inimica. Parit autem, si est generosa
proles, frequenter duos, non numquam trigeminos. Pessima est fetura, cum matres
binae ternos haedos efficiunt; qui ubi editi sunt, eodem modo, quo agni
educantur, nisi quod magis haedorum lascivia conpescenda et artius cohibenda
est. Tum super lactis abundantiam samera vel cytisus aut hedera praebenda vel
etiam cacumina lentisci aliaeque tenues frondes obiciendae sunt. Sed ex geminis
singula capita, quae videntur esse robustiora, in supplementum gregis
reservantur, cetera mercantibus traduntur. Anniculae vel bimae capellae - nam
utraque aetas partum edit - submitti haedum non oportet, neque enim educare
nisi trima debet. Sed anniculae confestim depellenda suboles, bimae tam diu
admittenda, dum possit esse vendibilis. Nec ultra octo annos matres servandae
sunt, quod adsiduo partu fatigatae steriles existant. Magister autem pecoris
acer, durus, strenuus, laboris patientissimus, alacer atque audax esse debet,
ut qui per rupes, per solitudines, per vepres facile vadat et non ut alterius
generis pastores sequatur, sed plerumque et antecedat gregem. Maxime strenuum
pecus est capella praecedens; subinde quae incedit compesci debet, ne
procurrat, sed placide ac lente pabuletur, ut et largi sit uberis et non
strigosissimi corporis.
|