Atque alia genera pecorum, cum pestilentia vexantur, prius morbo et
languoribus macescunt, solae capellae quamvis optimae atque hilares subito
concidunt et velut aliqua ruina gregatim prosternantur. Id autem accidere
maxime solet ubertate pabuli, quam ob rem, dum adhuc paucas pestis perculit,
omnibus sanguis detrahendus nec toto die pascendae, sed mediis quattuor horis
intra saepta claudendae. Sin alius languor infestat, poculo medicantur
harundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter
contudimus, admiscemus aquam pluviatilem solamque potandam pecori praebemus. Quod si ea res aegritudinem non depellit,
vendenda sunt pecora vel, si neque id contingere potest, ferro necanda
saliendaque. Mox interposito spatio conveniet olim gregem reparare, nec tamen
ante quam pestilens tempus anni, sive id fuit hiemis, vertatur aestate sive
autumnum vere mutetur. Cum vero singulae morbo laborabunt, eadem remedia, quae
etiam ovibus, adhibebimus. Nam cum distendetur aqua cutis, quod vitium Graeci
vocant hydropa, sub armo pellis leviter incisa perniciosum transmittat umorem,
tum factum vulnus pice liquida curetur. Cum effetae loca genitalia tumebunt aut
secundae non responderint, defruti sextarius vel, cum id defuerit, boni vini
tantundem faucibus infundatur et naturalia ceroto liquido repleantur. Sed ne
nunc singula persequar, sicut in ovillo pecore praedictum est, caprino
medebimur.
|