In omni genere quadripedum species maris diligenter eligitur, quoniam
frequentius patri similior est progenies quam matri. Quare etiam in suillo
pecore probandi sunt totius quidem corporis amplitudine eximii, sed qui
quadrati potius quam longi aut rotundi sint, ventre promisso, clunibus vastis
nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae cervicis,
rostri brevis et resupini, maximeque ad rem pertinet quam salacissimos esse
ineuntes. Ab annicula aetate commode progenerant, dum quadrimatum agant, possunt
tamen etiam semestres inplere feminam. Scrofae probantur longissimi status,
set ut sint reliquis membris similes descriptis verribus. Si regio frigida et
pruinosa est, quam durissimae densaeque et nigrae setae grex eligendus est, si
temperata atque aprica, glabrum pecus vel etiam pistrinale album potest pasci.
Femina sus habetur ad partus edendos idonea fere usque in annos septem, quae
quanto fecundior est celerius senescit. Annicula non inprobe concipit, sed
iniri debet mense Februario, quattuor quoque mensibus feta quinto parere, cum
iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat et,
cum desierint uberibus ali, stipula pascantur ceterisque leguminum caducis
frugibus. Hoc autem fit longinquis regionibus, ubi nihil nisi submittere
expedit, nam suburbanis lactens porcus hara mutandus est; sic enim mater non
educando labori subtrahitur celeriusque iterum conceptum partum edet, idque bis
anno faciet. Mares vel cum primum ineunt semenstres aut cum saepius
progeneraverunt trimi aut quadrimi castrantur, ut possint pinguescere. Feminis
quoque vulvae ferro exulcerantur et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales,
quod facere non intellego quae ratio compellat nisi penuria cibi. Nam ubi est
ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit. Omnem porro situm ruris pecus
hoc usurpat, nam et montibus et campis commode pascitur, melius tamen
palustribus agris quam sitientibus. Nemora sunt convenientissima, quae
vestiuntur quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis
pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus,
lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus et paliurus atque achrades piri. Haec
enim diversis temporibus mitescunt ac paene toto anno gregem saturant. At ubi
penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur et sicco limosum
praeferemus, ut paludem rimentur effodiantque lumbricos atque in luto
volutentur, quod est huic pecudi gratissimum, quin et aquis abuti possint;
namque [et] id fecisse maxime aestate profuit et dulcis eruisse radiculas
aquatilis silvae, tamquam scirpi iuncique et degeneris harundinis, quam vulgus
cannam vocant. Nam cultus quidem ager opimas reddit sues, cum est graminosus et
pluribus generibus pomorum consitus, ut per anni diversa tempora mala, pruna,
pirum, multiformes nuces ac ficum praebeat. Nec tamen propter haec parcetur
horreis, nam saepe de manu dandum est, cum foris deficit pabulum, propter quod
plurima glans vel cisternis in aquam vel fumo tabulatis recondenda est. Fabae
quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas et
utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quae subus plerumque nocent.
Itaque mane, prius quam procedant in pascua, conditivis cibis sustinendae sunt,
ne inmaturis herbis citetur alvus eoque vitio pecus emacietur, nec ut ceteri
greges universi claudi debent, sed per porticus harae faciendae sunt, quibus
aut a partu aut etiam praegnates includantur. Nam praecipue sues catervatim
atque inconditae, cum sint pariter inclusae, super alias aliae cubant et fetus
elidunt. Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in
altitudinem pedum quattuor, ne sus transsilire septa queat; nam contegi non
debet, ut a superiore parte custos numerum porcorum recenseat et, si quem
decumbens mater oppresserit, cubanti subtrahat. Sit autem vigilax, inpiger,
industrius, navus; omnium quas pascit et matricum et minorum meminisse debet,
ut uniuscuiusque partum consideret. Semper observet enitentem claudatque, ut in
hara fetum edat. Tum denotet protinus, quot et quales sunt nati, et curet, ne
quis sub nutrice aliena educetur, nam facillime porci, si evaserint haram,
miscent se, et scrofa cum decubuit aeque alieno ac suo praebet ubera. Itaque
porculatoris maximum officium est, ut unamquamque cum sua prole claudat. Qui si
memoria deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida eandem
notam scrofae et porcis inponat, sive per litteras sive per alias formas
unumquemque fetum cum matre distinguat. Nam in maiore numero diversis notis
opus est, ne confundatur memoria custodis. At tamen quia id facere gregibus
amplis videtur operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum
in tantam altitudinem consurgat, quantam possit nutrix evadere, lactens
supergredi non possit. Sic nec alienus inrepit et in cubili suam quisque matrem
nidus exspectat, qui tamen non debet octo capitum numerum excedere, non quia
ignorem fecunditatem scrofarum maioris esse numeri, sed quia celerrime
fatiscit, quae pluris educat. Atque eae, quibus partus submittitur, cocto sunt
hordeo sustinendae, ne ad maciem summam perducantur et ex ea ad aliquam
perniciem. Diligens autem porculator frequenter suile converrit et saepius
haras, nam quamvis praedictum animal in pabulationem spurce versetur,
mundissimum tamen cubile desiderat. Hic fere cultus est suilli pecoris recte
valentis; sequitur ut dicamus, quae sit cura vitiosi.
|