Febricitantium signa sunt, cum obstipae sues transversa capita ferunt ac
per pascua subito, cum paululum procurrerunt, consistunt et vertigine correptae
concidunt. Earum notanda sunt capita, quam in partem proclinent, ut ex diversa
parte de auricula sanguinem mittamus. Item sub cauda duobus digitis a clunibus
intermissis venam feriamus, quae est in eo loco satis ampla, eamque sarmento
prius oportet verberari, deinde ab ictu virgae tumentem ferro rescindi
detractoque sanguine conligari saligneo libro vel etiam ulmeo. Quod cum
fecerimus, uno aut altero die sub tecto pecudem continebimus et aquam modice
calidam quantam volent farinaeque hordeaceae singulos sextarios praebebimus.
Strumosis sub lingua sanguis mittendus est, qui cum profluxerit, sale trito cum
farina triticea confricari totum os conveniet. Quidam praesentius putant esse
remedium, cum per cornum singulis ternos cyathos gari demittunt. Deinde fissas
taleas ferularum lineo funiculo religant et ita collo suspendunt, ut strumae
ferulis contingantur. Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali
fricto et fabae minute fresae conmixta ieiunisque prius quam in pascua prodeant
obiecta. Solet etiam universum pecus aegrotare, ita ut emacietur nec cibos
capiat productumque in pascua medio campo procumbat et quodam veterno pressum
somnos aestivo sub sole captet. Quod cum facit, totus grex tecto clauditur stabulo atque
uno die abstinetur potione et pabulo. Postridie radix anguinei cucumeris trita
et conmixta cum aqua datur sitientibus, quam cum pecudes biberunt, nausea
correptae vomitant atque expurgantur, omnique bile depulsa cicercula vel faba
dura muria consparsa, deinde sicut hominibus aqua calida potanda permittitur. Sed cum omni quadripedi per aestatem
sitis sit infesta, tum suillo maxime est inimica. Quare non ut capellam vel
ovem sic et hoc animal bis aquam duci praecipimus, sed si fieri potest, iuxta
flumen aut stagnum per ortum Caniculae detineri, quia cum sit aestuosissimum,
non est contentum potione aquae, nisi obesam inluviem atque distentam pabulis
alvum demerserit ac refrigeraverit, nec ulla re magis gaudet quam rivis atque
caenoso lacu volutari. Quod si locorum situs repugnat, ut ita fieri possit,
puteis extracta et large canalibus inmissa praebenda sunt pocula, quibus nisi
adfatim satiantur, pulmonariae fiunt; isque morbus optime sanatur auriculis
inserta consiligine, de qua radicula diligenter ac saepius iam locuti sumus.
Solet etiam vitiosi splenis dolor eas infestare, quod accidit, cum siccitas
magna provenit et, ut Bucolicum loquitur poema, strata iacent passim sua
quaeque sub arbore poma. Nam pecus insatiabile suis dulcedinem pabuli
consectantur et supra modum aestate splenis incremento laborant. Cui
succurritur, si fabricentur canales tamaricis et rusco repleanturque aqua et
sitientibus admoveantur, quippe ligni sucus medicabilis epotus intestinum
tumorem compescit.
|