De
armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadripedum greges humana
sollertia domi forisque curantur atque observantur, nisi fallor, satis adcurate
disserui. Nunc ut exordio priore sum pollicitus, de mutis custodibus loquar,
quamquam falso canis dicitur mutus custos. Nam quis hominum clarius aut tanta
vociferatione bestiam vel furem praedicat quam iste latratu, quis famulus
amantior domini, quis fidelior comes, quis custos incorruptior, quis excubitor
inveniri potest vigilantior, quis denique ultor aut vindex constantior? Quare
vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et
fructus familiamque et pecora custodit. Eius autem parandi tuendique triplex
ratio est. Namque unum genus adversus hominum insidias eligitur et id villam quaeque
iuncta sunt villae custodit, at alterum propellendis iniuriis hominum ac
ferarum et id observat domi stabulum, foris pecora pascentia; tertium venandi
gratia conparatur idque non solum nihil agricolam iuvat, sed et avocat
desidemque ab opere suo reddit. De villatico igitur et pastorali dicendum est,
nam venaticus nihil pertinet ad nostram professionem. Villae custos eligendus
est amplissimi corporis, vasti latratus canorique, prius ut auditu maleficum,
deinde etiam conspectu terreat et tamen non numquam nec visus quidem horribili
fremitu suo fuget insidiantem. Sit autem coloris unius, isque magis eligitur
albus in pastorali, niger in villatico, nam varius in neutro est laudabilis.
Pastor album probat, quoniam est ferae dissimilis, magnoque opus interdum
discrimine est in propulsandis lupis sub obscuro mane vel etiam crepusculo, ne
pro bestia canem feriat. Villaticus, qui hominum maleficiis opponitur, sive
luce clara fur advenit, terribilior niger conspicitur, sive noctu, ne
conspiciatur quidem propter umbrae similitudinem, quam ob rem tectus tenebris
canis tutiorem adcessum habet ad insidiantem. Probatur quadratus potius quam
longus aut brevis, capite tam magno, ut corporis videatur pars maxima, deiectis
et propendentibus auribus, nigris vel glaucis oculis acri lumine radiantibus,
amplo villosoque pectore, latis armis, cruribus crassis et hirtis, cauda brevi,
vestigiorum articulis et unguibus amplissimis, qui Graece drakes appellantur.
Hic erit villatici status praecipue laudandus. Mores autem neque mitissimi nec
rursus truces atque crudeles, quod illi furem quoque adulantur, hi etiam
domesticos invadunt. Satis est severos esse nec blandos, ut non numquam etiam
conservos iratius intuantur, semper excandescant in exteros. Maxime autem debent in custodia vigilantes
conspici nec erronei, sed adsidui et circumspecti magis quam temerarii. Nam
illi, nisi quod certum conpererunt, non indicant, hi vano strepitu et falsa
suspicione concitantur. Haec idcirco memoranda credidi, quia non natura tantum,
sed etiam disciplina mores facit, ut et, cum emendi potestas fuerit, eius modi
probemus et, cum educabimus domi natos, talibus institutis formemus. Nec multum
refert, an villatici corporibus graves et parum veloces sint; plus enim
comminus et in gradu quam eminus et in spatioso cursu facere debent. Nam semper
circa septa et intra aedificium consistunt, immo ne longius quidem recedere
debent satisque pulchre funguntur officio, si et advenientem sagaciter
odorantur et latratu conterrent nec patiuntur propius accedere vel constantius
adpropinquantem violenter invadunt. Primum est enim non adtemptari, secundum
est lacessitum fortiter et perseveranter vindicari. atque haec de domesticis
custodibus, illa de pastoralibus. Pecuarius canis neque tam strigosus aut
pernix debet esse, quam qui dammas cervosque et velocissima sectantur animalia,
nec tam obesus aut gravis quam villae horreique custos; sed et robustus nihilo
minus et aliquatenus promptus ac strenuus, quoniam et ad rixam pugnamque nec
minus ad cursum conparatur, cum et lupi repellere insidias et raptorem ferum
consequi fugientem praedamque excutere atque auferre debeat. Quare status eius
longior productiorque ad hos casus magis habilis est quam brevis aut etiam
quadratus, quoniam, ut dixi, non numquam necessitas exigit celeritate bestiam
consectandi. Ceteri artus similes membris villatici canis aeque probantur. Cibaria fere eadem sunt utrique generi
praebenda. Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnis sine
discrimine hordeacea farina cum sero commode pascit. Sin autem surculo consitus
ager sine pascuo est, farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen
liquore coctae fabae, sed tepido, nam fervens rabiem creat. Huic
quadripedi neque feminae neque mari nisi post annum permittenda venus est, quae
si teneris conceditur, carpit et corpus et vires animosque degenerat. Primus
effetae partus amovendus est, quoniam tiruncula nec recte nutrit et educatio
totius habitus aufert incrementum. Mares iuveniliter usque in annos decem
progenerant, post id tempus ineundis feminis non videntur habiles, quoniam
seniorum pigra suboles existit. Feminae concipiunt usque in annos novem nec
sunt utiles post decimum. Catulos sex mensibus primis, dum corroborentur,
emitti non oportet nisi ad matrem lusus ac lasciviae causa. Postea catenis per
diem continendi et noctibus solvendi, nec umquam eos, quorum generosam volumus
indolem conservare, patiemur alienae nutricis uberibus educari, quoniam semper
et lac et spiritus maternus longe magis ingenii atque incrementa corporis auget.
Quod si et feta lacte deficitur, caprinum maxime conveniet praeberi catulis,
dum fiant mensum quattuor. Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo
celerius quisque vocatus exaudiat, nec tamen brevioribus quam quae duabus
syllabis enuntiantur, sicuti Graecum est skylax, Latinum Ferox, Graecum lakon,
Latinum Celer, vel femina, ut sunt Graeca spoude, alke, rome, Latina Lupa,
Cerva, Tigris. Catulorum caudas post diem quadragensimum, quam sint editi, sic
castrare conveniet. Nervus est, qui per articulos spinae prorepit usque ad
ultimam partem caudae; is mordicus conprehensus et aliquatenus eductus
abrumpitur, quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et,
ut plurimi pastores adfirmant, rabies arcetur, letifer morbus huic generi.
|