Prius
igitur de his praecipiam, quae intra septa villae pascuntur. ac de aliis quidem
forsitan ambigatur an sint agrestibus possidenda, gallinarum vero plerumque
agricolae cura sollemnis est. Earum genera sunt vel cohortalium vel rusticarum
vel Africanarum. Cohortalis est avis quae vulgo per omnes fere villas
conspicitur, rustica, quae non dissimilis villaticae per aucupem decipitur -
eaque plurima est in insula quam navitae Ligustico mari sitam producto nomine
alitis Gallinariam vocitaverunt. Africana est quam plerique Numidicam dicunt,
meleagridi similis, nisi quod rutilam galeam et cristam capite gerit, quae
utraque sunt in Meleagride caerulae. Sed
ex his tribus generibus cohortales feminae proprie appellantur gallinae, mares
autem galli, semimares capi, qui hoc nomine vocantur cum sint castrati
libidinis abolendae causa. Nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed
ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea vi consumpta sunt, facta
ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur. Huius igitur villatici
generis non spernendus est reditus, si adhibeatur educandi scientia, quam
plerique Graecorum et praecipue celebravere Deliaci. Sed et hi, quoniam procera
corpora et animos ad proelia pertinacis requirebant, praecipue Tanagricum genus
et Rhodium probabant, nec minus Chalcidicum et Medicum, quod ab imperito vulgo
littera mutata Melicum appellatur. Nobis nostrum vernaculum maxime placet,
omisso tamen illo studio Graecorum, qui ferocissimum quemque alitem
certaminibus et pugnae praeparabant. Nos enim censemus instituere vectigal
industrii patrisfamiliae, non rixosarum avium lanistae, cuius plerumque totum
patrimonium, pignus aleae, victor gallinaceus pyctes abstulit. Igitur cui
placebit sequi nostra praecepta, consideret oportet primum quam multas et
cuiusmodi parare debeat matrices, deinde qualiter eas tutari et pascere, mox
quibus anni temporibus earum partus excipere, tum demum ut incubent et
excludant efficere, postremo ut commode pulli educentur operam dare. His enim
curis et ministeriis exercetur ratio cohortalis, quam Graeci vocant
ornithotrophian. Parandi autem modus est ducentorum capitum, quae pastoris
unius curam distendant, dum tamen anus sedula vel puer adhibeatur custos
vagantium, ne obsidiis hominum aut insidiatorum animalium diripiantur. Mercari porro nisi fecundissimas aves non
expedit. Eae sint rubicundae vel infuscae plumae nigrisque pinnis, ac si fieri
poterit, omnes huius et ab hoc proximi coloris eligantur. Sin aliter, vitentur
albae, quae fere cum sint molles ac minus vivaces, tum ne fecundae quidem
facile reperiuntur, atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab
accipitribus et aquilis saepius abripiuntur. Sint ergo matrices robii coloris,
quadratae, pectorosae, magnis capitibus, rectis rutilisque cristulis, albis
auribus, et sub hac specie quam amplissimae, nec paribus unguibus;
generosissimaeque creduntur quae quinos habent digitos, sed ita ne cruribus
emineant transversa calcaria. Nam quae hoc virile gerit insigne, contumax ad
concubitum dedignatur admittere marem, raroque fecunda etiam cum incubat,
calcis aculeis ova perfringit. Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non expedit.
Atque in his quoque sicut feminis idem color, idem numerus unguium, status
altior quaeritur; sublimes sanguineaeque nec obliquae cristae, ravidi vel
nigrantes oculi, brevia et adunca rostra, maximae candidissimaeque aures,
paleae ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent; iubae deinde
variae vel ex auro flavae, per colla cervicesque in umeros diffusae; tum lata
et musculosa pectora, lacertosaeque similes brachiis alae; tum procerissimae
caudae duplici ordine singulis utrimque prominentibus pinnis inflexae; quin
etiam vasta femina et frequenter horrentibus plumis hirta, robusta crura nec
longa sed infestis velut sudibus nocenter armata. Mares autem, quamvis non ad
pugnam neque ad victoriae laudem praeparentur, maxime tamen generosi probantur,
ut sint elati, alacres, vigilaces et ad saepius canendum prompti, nec qui
facile terreantur. Nam interdum resistere debent et protegere coniugalem
gregem, quin et attollentem minas serpentem vel aliud noxium animal
interficere. Talibus autem maribus quinae singulis feminae comparantur. Nam
Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque patres nimis salaces nec
fecundae matres, quae tamen ternae singulis maritantur. Et cum pauca ova
posuerunt, inertes ad incubandum multoque magis ad excludendum, raro fetus suos
educant. Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere,
cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his excusi
pulli nutriantur. Tanagrici plerumque Rhodiis et Medicis amplitudine pares
non multum moribus a vernaculis distant, sicut et Chalcidici. Omnium tamen
horum generum nothi sunt optimi pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus
nostrates ediderunt, et salacitatem fecunditatemque vernaculam retinent.
Pumileas aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem nec
propter alium reditum nimium probo, tam hercule quam nec pugnacem nec rixosae
libidinis marem. Nam plerumque ceteros infestat, et non patitur inire feminas,
cum ipse pluribus sufficere non queat. Inpedienda est itaque procacitas eius
anpullaceo corio, quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius
rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur, eaque quasi compede
cohibentur feri mores. Sed,
ut proposui, iam de tutela generis universi praecipiam.
|