Gallinaria constitui debent parte villae quae hibernum spectat orientem.
Iuncta sint ea furno vel culinae, ut ad avem perveniat fumus, qui est huic
generi praecipue salutaris. Totius autem officinae, id est ornithonis, tres
continuae exstruuntur cellae, quarum, sicuti dixi, perpetua frons orientem sit
obversa. In ea deinde fronte exiguus detur unus omnino aditus mediae cellae,
quae ipsa, e tribus minima, esse debet in altitudinem et quoqueversus pedes
septem. In ea singuli dextro
laevoque pariete aditus ad utramque cellam faciundi sunt, iuncti parieti qui
est intrantibus adversus. Huic autem focus applicetur tam longus, ut nec
inpediat praedictos aditus et ab eo fumus perveniat in utramque cellam; eaeque
longitudinis et altitudinis duodenos pedes habeant, nec plus latitudinis quam
media. Sublimitas dividatur tabulatis, quae super se quaternos et infra septenos
liberos pedes habeant, quoniam ipsa singulos occupant. Utraque tabulata
gallinis servire debent, et ea parvis ab oriente singulis inluminari
fenestellis, quae et ipsae matutinum exitum praebeant avibus ad cohortem, nec
minus vespertinum introitum. Sed curandum erit ut semper noctibus claudantur,
quo tutius aves maneant. Infra tabulata maiores fenestellae aperiantur, et eae
clatris muniantur, ne possint noxia inrepere animalia, sic tamen ut inlustria
sint loca, quo commodius habitet aviarius, qui subinde debet speculari aut
incubantis aut parturientis fetas. Nam etiam in his ipsis locis ita crassos
parietes aedificare convenit, ut excisa per ordinem gallinarum cubilia
recipiant, in quibus aut ova edantur aut excludantur pulli. Hoc enim et
salubrius et elegantius est quam illud quod quidam faciunt, ut palis in
parietis vehementer actis vimineos qualos superponant. Sive autem parietibus ita ut diximus
cavatis aut qualis vimineis praeponenda erunt vestibula, per quae matrices ad
cubilia vel pariendi vel incubandi causa perveniant. Neque enim debent ipsis
nidis involare, ne dum adsiliunt pedibus ova confringant. Ascensus deinde
avibus ad tabulata per utramque cellam datur, iunctis parieti modicis
asserculis, qui paulum formatis gradibus asperantur, ne sint advolantibus
lubrici. Sed ab cohorte forinsecus praedictis fenestellis scandulae similiter
iniungantur, quibus inrepant aves ad requiem nocturnam. Maxime autem curabimus
ut et haec aviaria et cetera, de quibus mox dicturi sumus, intrinsecus et
extrinsecus poliantur opere tectorio, ne quae ad aves feles habeant aut coluber
adcessum, tum et aeque noxiae prohibeantur pestes. Tabulatis insistere
dormientem avem non expedit, ne suo laedatur stercore, quod cum pedibus uncis
adhaesit, podagram creat. Ea pernicies ut evitetur, perticae dolantur in
quadrum, ne teres levitas earum supersilientem volucrem non recipiat
conquadratae deinde foratis duobus adversis parietibus induuntur, ita ut a
tabulato pedalis altitudinis et inter se bipedali latitudinis spatio distent.
Haec erit cohortalis officinae dispositio. Ceterum cohors ipsa, per quam
vagantur, non tam stercore quam uligine careat. Nam plurimum refert aquam non
esse in ea nisi in uno loco quam bibant, eaque mundissima; stercorosa pituitam
concitat. Puram tamen servare non possis nisi clausam vasis in hunc usum
fabricatis. Sunt autem qui aut aqua replentur aut cibo plumbei canales, quos
magis utiles esse ligneis aut fictilibus conpertum est. Hi superpositis
operculis clauduntur, et a lateribus super mediam partem altitudinis per spatia
palmaria modicis forantur cavis, ita ut avium capita possint admittere. Nam
nisi operculis muniantur, quantulumcumque aquae vel ciborum inest pedibus
everritur. Sunt qui a superiore parte foramina ipsis operculis inponant, quod
fieri non oportet. Nam supersiliens avis proluvie ventris cibos et aquam
conspurcat.
|