Cibaria
gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et vicia, nec minus cicercula, tum
etiam milium aut panicum. Sed
haec ubi vilitas annonae permittit; ubi vero ea est carior, excreta tritici
minuta commode dantur. Nam per se id frumentum, etiam quibus locis vilissimum
est, non utiliter praebetur, quia obest avibus. Potest etiam lolium decoctum
obici, nec minus furfures modice a farina excreti, qui si nihil habent farris,
non sunt idonei, nec tamen appetuntur ieiunis. Cytisi folia seminaque maxime probantur et sunt huic generi
gratissima, neque est ulla regio in qua non possit huius arbusculae copia esse
vel maxima. Vinacea quamvis tolerabiliter pascant dari non debent,
nisi quibus anni temporibus avis fetum non edit, nam et partus raros et ova
faciunt exigua. Sed cum plane post autumnum cessat a fetu, potest hoc cibo
sustineri. Ac tamen quaecumque dabitur esca per cohortem vagantibus, die
incipiente et iam in vesperum declinato, bis dividenda est, ut et mane non
protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem
temperius ad officinam redeant, possintque numerus capitum saepius recognosci. Nam volatile pecus facile custodiam
pastoris decipit. Siccus etiam pulvis et cinis, ubicumque cohortem porticus
vel tectum protegit, iuxta parietem reponendus est, ut sit quo aves se
perfundant. Nam his rebus plumam pinnasque emundant, si modo credimus Ephesio
Heraclito, qui ait sues caeno, cohortales aves pulvere lavari. Gallina post
primam emitti et ante horam diei undecimam claudi debet, cuius vagae cultus hic
quem diximus erit. Nec tamen alius clausae, nisi quod ea non emittetur, sed
intra ornithonem ter die pascitur maiore mensura. Nam singulis capitibus quaterni cyathi
diurna cibaria sunt, cum vagis [terni, vel] bini praebeantur. Habeat tamen
etiam clausa oportet amplum vestibulum quo prodeat et ubi apricetur, idque sit
retibus munitum, ne aquila vel accipiter involet. Quas inpensas et
curas, nisi locis quibus harum rerum vigent pretia, non expedit adhiberi.
Antiquissima est autem cum omnibus pecoribus tum in hoc fides pastoris, qui
nisi eam domino servat, nullius ornithonis quaestus vincit inpensas. De tutela
satis dictum est, nunc reliquum ordinem persequemur.
|