Pinguem quoque facere gallinam, quamvis
fartoris, non rustici sit officium, tamen quia non aegre contingit,
praecipiendum putavi. Locus ad hanc rem desideratur maxime calidus et minimi
luminis, in quo singulae caveis angustioribus vel sportis inclusae pendeant
aves, sed ita coartatae ne versari possint. Verum habeant ex utraque parte
foramina, unum quo caput exseratur, alterum quo cauda clunesque, ut et cibos
capere possint et eos digestos sic edere ne stercore coinquinentur.
Substernantur autem mundissimae paleae vel molle foenum, id est cordum. Nam si
dure cubant, non facile pinguescunt. Pluma omnis e capite et sub alis atque
clunibus detergetur, illic ne peduculum creet, hic ne stercore loca naturalia
exulceret. Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua consparsa
et subacta, formantur offae, quibus avis salivatur. Hae tamen primis
diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant. Nam cruditas
maxime vitanda est, tantumque praebendum quantum digerere possint. Neque ante
recens admovenda est quam temptato gutture apparuerit nihil veteris escae
remansisse. Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea dimittitur, et
ita ne evagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro
persequatur. Haec fere communis est cura farcientium. Nam illi qui volunt non
solum opimas sed etiam teneras avis efficere, mulsea recenti aqua praedicti
generis farinam conspargunt, et ita farciunt. nonnulli tribus aquae partibus,
unam boni vini miscent, madefactoque triticeo pane obesant avem, quae prima
luna (quoniam id quoque custodiendum est) saginari coepta vicensima pergliscit.
Sed si fastidiet cibum, totidem diebus minuere oportebit quot iam farturae
processerint, ita tamen ne tempus omne opimandi quintam et vicesimam lunam
superveniat. Antiquissimum est autem maximam quamque avem lautioribus epulis
destinare. Sic enim digna merces sequitur operam et inpensam.
|