Hac
eadem ratione palumbos columbosque cellares pinguissimos facere contingit.
Neque est tamen in columbis farciendis tantus reditus quantus in educandis. Nam etiam horum possessio non abhorret a
cura boni rustici. Sed id genus minore tutela pascitur longinquis regionibus,
ubi liber egressus avibus permittitur, quoniam vel summis turribus vel editissimis
aedificiis adsignatas sedes frequentant patentibus fenestris, per quas ad
requirendos cibos evolitant. Duobus tamen aut tribus mensibus adceptant conditiva
cibaria, ceteris se ipsas pascunt seminibus agrestibus. Sed hoc suburbanis
locis facere non possunt, quoniam intercipiuntur variis aucupum insidiis.
Itaque clausae intra tectum pasci debent, nec in plano villae loco, nec in
frigido, sed in edito fieri tabulatum oportet, quod aspiciat hibernum meridiem.
Eiusque parietes, ne iam dicta iteremus, ut in ornithone praecepimus, continuis
cubilibus excaventur, vel si non ita conpetit, paxillis adactis tabulae
superponantur, quae vel loculamenta quibus nidificent aves, vel fictilia
columbaria recipient, praepositis vestibulis per quae ad cubilia perveniant.
Totus autem locus et ipsae columbarum cellae poliri debent albo tectorio,
quoniam eo colore praecipue delectantur hoc genus avium; nec minus extrinsecus
levigari parietes, maxime circa fenestram. Ea sit ita posita ut maiorem partem
hiberni diei solis admittat, habeatque adpositam satis amplam caveam retibus
emunitam, quae excludat accipitres et recipiat egredientis ad apricationem
columbas, nec minus in agros emittat matrices quae ovis vel pullis incubant, ne
quasi gravi perpetuae custodiae servitio contristatae senescant. Nam cum paulum
circa aedificia volitaverunt, exhilaratae recreantur, et ad foetus suos
vegetiores redeunt, propter quos ne longius quidem evagari aut fugere conantur.
Vasa quibus aqua praebetur similia esse debent gallinariis, quae colla
bibentium admittant et cupientis lavari propter angustias non recipiant. Nam id
facere eas nec ovis nec pullis, quibus plerumque incubant, expedit. Ceterum
cibos iuxta parietem conveniet spargi, quoniam fere partes eae columbarii
carent stercore. Commodissima cibaria putantur vicia vel ervum, tum etiam
lenticula, milium, lolium, nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia
legumina, quibus etiam gallinae aluntur. Locus autem subinde converri et
emundari debet. Nam quanto est cultior, tanto laetior avis conspicitur, eaque
tam fastidiosa est ut saepe sedes suas perosa, si detur avolandi potestas,
relinquat, quod frequenter in his regionibus ubi liberos habent egressus
accidere solet. Id ne fiat vetus est Democriti praeceptum. Genus accipitris
tinnunculum vocant rustici; fere in aedificiis nidos facit. Eius pulli singuli
fictilibus ollis conduntur, spirantibusque opercula superponuntur, et gypso
lita vasa in angulis columbarii supponuntur. quae res avibus amorem loci sic
conciliat ne umquam deserant. Eligendae vero sunt ad educationem neque vetulae
nec nimium novellae sed corporis maximi, curandumque, si fieri possit, ut
pulli, quemadmodum exclusi sunt, numquam separentur. nam fere si sic maritatae
sunt, plures educant fetus. Sin
aliter, certe ne alieni generis coniungantur, ut Alexandrina Campanae. Minus enim
conpares suos diligunt, et ideo nec multum ineunt nec saepius fetant. Plumae
color non semper nec omnibus idem probatus est, atque ideo qui sit optimus non
facile dictu est. Albus, qui ubique vulgo conspicitur, a quibusdam non nimium
laudatus est, nec tamen vitari debet in his quae cluso continentur. Nam in
vagis maxime est inprobandus, quod eum facillime speculatur accipiter.
Fecunditas autem, quamvis longe minor sit quam est gallinarum, maiorem tamen refert
quaestum. Nam et octies anno pullos educat, si est bona matrix, et pretiis
eorum dominicam conplet arcam, sicut eximius auctor M. Varro nobis adfirmat,
qui prodidit etiam illis severioribus temporibus paria singula milibus singulis
sestertiorum solita venire. Nam nostri pudet saeculi, si credere volumus
inveniri qui quaternis milibus nummorum binas aves mercentur. Quamquam vel hos
magis tolerabiles putem qui oblectamenta deliciarum possidendi habendique causa
gravi aere et argento pensent, quam illos qui Ponticum Phasim et Scythicae
stagna Maeotis helluati iam nunc Gangeticas et Aegyptias avis temulenter
eructant. Potest tamen in
hoc aviario, sicuti dictum est, sagina exerceri. Nam si quae steriles aut
sordidi coloris interveniunt, similiter ut gallinae farciuntur. Pulli vero
facilius sub matribus pinguescunt, si iam firmis, priusquam subvolent, paucas
detrahas pinnas et obteras crura, ut uno loco quiescant, praebeasque copiosum
cibum parentibus, quo et se et eos abundantius alant. Quidam leviter obligant
crura, quoniam si frangantur, dolorem et ex eo maciem fieri putent. Sed nihil
ista res pinguitudinis efficit. Nam dum vincula exedere conantur, non
quiescunt, et hac quasi exercitatione corpori nihil adiciunt. Fracta crura
non plus quam bidui aut summum tridui dolorem adferunt, et spem tollunt
evagandi.
|