Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER OCTAVUS
    • DE VILLATICIS PASTIONIBUS AVIARIUS ET PISCATOR
      • Caput XI. DE PAVONIBUS.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XI. DE PAVONIBUS.

Pavonum educatio magis urbani patrisfamiliae quam tetrici rustici curam poscit. Sed nec haec tamen aliena est agricolae, captantis undique voluptates adquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur. Harum autem decor avium etiam exteros, nedum dominos oblectat. Idque genus alitum nemorosis et parvis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur. Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis et noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto vagatur, maioremque pabuli partem sibi adquirit. Feminae quidem sua sponte tamquam servitio liberatae studiosius pullos enutriunt. Nec curator aliud facere debet quam ut diei certo tempore signo dato iuxta villam gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis esuriat et numerus advenientium recognoscatur. Sed huius possessionis rara condicio est. Quare mediterraneis maior adhibenda cura est, eaque sic administretur: herbidus silvestrisque ager planus sublimi cluditur maceria, cuius tribus lateribus porticus adplicantur et in quarto duae cellae, ut sit altera custodis habitatio atque altera stabulum pavonum. Sub porticibus deinde per ordinem fiunt harundinea septa in modum cavearum, quales columbaria tectis superponuntur. Ea septa distinguuntur velut clatris intercurrentibus calamis, ita ut ab utroque latere singulos aditus habeant. Stabulum autem carere debet uligine, cuius in solo per ordinem figuntur breves paxilli, eorumque partes summae lingulas dolatas habent, quae transversis foratis perticis induantur. Hae porro quadratae perticae [esse debent, quae] paxillis superponuntur, ut avem recipiant adsilientem. Sed idcirco sunt exemptiles, ut cum res exigit paxillis eductae liberum aditum converrentibus stabulum praebeant. Hoc genus avium cum trimatum explevit optime progenerat. Siquidem tenerior aetas aut sterilis aut parum fecunda est. Masculus pavo gallinaceam salacitatem habet, atque ideo quinque feminas desiderat. Nam si unam vel alteram fetam saepius compressit, vixdum concepta in alvo vitiat ova, nec partum sinit perduci, quoniam inmatura genitalibus locis excidunt. Ultima parte hiemis concitantibus libidinem cibis utriusque sexus accendenda venus est. Maxime facit ad hanc rem si favilla levi torreas fabam tepidamque des ieiunis quinto quoque die. Nec tamen excedas modum sex cyathorum in singulas avis. Haec cibaria non omnibus promisce spargenda sunt, sed in singulis septis, quae harundinibus contexi oportere proposueram, portione servata quinque feminarum et unius maris, ponenda sunt cibaria, nec minus aqua quae sit idonea potui. Quod ubi factum est, mares diducuntur in sua quisque septa cum feminis, et aequaliter universus grex pascitur. Nam etiam in hoc genere pugnaces inveniuntur masculi qui et a cibo et a coitu prohibent minus validos, nisi sint hac ratione separati. Fere autem locis apricis ineundi cupiditas exercet marem cum Favonii spirare coeperunt, id est tempus ab Idibus Februariis ante Martium mensem. Signa sunt exstimulatae cupidinis cum semet ipsum velut emirantem caudae gemmantibus pinnis protegit, idque cum facit rotari dicitur. Post admissurae tempus matrices custodiendae sunt, ne alibi quam in stabulo fetus edant, saepiusque digitis loca feminarum temptanda sunt, nam in promptu gerunt ova quibus iam partus adpropinquat. Itaque includendae sunt incientes, ne extra clausum fetum edant. Maximeque temporibus his quibus parturiunt pluribus stramentis exaggerandum est aviarium, quo tutius integri fetus excipiantur. nam fere pavones cum ad nocturnam requiem venerunt, praedictis perticis insistentes enituntur ova, quae quo propius ac mollius deciderunt, inlibatam servant integritatem. Cottidie ergo diligenter mane temporibus feturae stabula circumeunda erunt, et iacentia ova colligenda, quae quanto recentiora gallinis subiecta sunt, tanto commodius excuduntur, idque fieri maxime patrisfamiliae rationi conducit. Nam feminae pavones quae non incubant ter anno fere partus edunt, at quae fovent ova totum tempus fecunditatis aut excudendis aut etiam educandis pullis consumunt. Primus est partus quinque fere ovorum, secundus quattuor, tertius aut trium aut duorum. Neque est quod committatur ut Rhodiacae aves pavoninis incubent, quae ne suos quidem fetus commode nutriunt. Sed veteres maximae quaeque gallinae vernaculi generis eligantur, eaeque novem diebus a primo lunae incremento novenis ovis incubent, sintque ex his quinque pavonina et cetera gallinacei generis. Decimo deinceps die omnia gallinacea subtrahantur, et totidem recentia eiusdem generis supponantur, ut tricensima luna, quae est fere nova, cum pavoninis excudantur. Sed custodis curam non effugiat observare desilientem matricem, saepius ad cubile pervenire et pavonina ova, quae propter magnitudinem difficilius a gallina moventur, versare manu; idque quo diligentius faciat, una pars ovorum notanda est atramento, quod signum habebit aviarius an a gallina conversa sint. Sed, ut dixi, meminerimus cohortales quam maximas ad hanc rem praeparari. Quae si mediocris habitus sint, non debent amplius quam terna pavonina et sena generis sui fovere. Cum deinde fecerint pullos, ad aliam nutricem gallinacei debebunt transferri, et subinde qui nati fuerint pavonini ad unam congregari, donec quinque et viginti capitum grex efficiatur. Sed cum erunt editi pulli, similiter ut gallinacei primo die non moveantur, postero deinde cum educatrice transferantur in caveam. Primisque diebus alantur hordeaceo farre vino resperso, nec minus ex quolibet frumento cocta pulticula et refrigerata. post paucos deinde dies huic cibo adiciendum erit concisum porrum Tarentinum et caseus mollis vehementer expressus. nam serum nocere pullis manifestum est. Lucustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur. Atque his pasci debent usque ad sextum mensem, postmodum satis est hordeum de manu praebere. Possunt autem post quintum et tricensimum diem quam nati sunt etiam in agrum satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam singultientem. Ea cavea clausa fertur in agrum a pastore et missa ligato pede longa linea [gallina] custoditur, ad quam circumvolant pulli; qui cum ad satietatem pasti sunt, reducuntur in villam, persequentes, ut dixi, nutricis singultus. Satis autem convenit inter auctores non debere alias gallinas, quae pullos sui generis educant, in eodem loco pasci. Nam cum conspexerunt pavoninam prolem, suos pullos diligere desinunt et inmaturos relinquunt, perosae videlicet quod nec magnitudine nec specie pavoninis pares sint. Vitia quae gallinaceo generi nocere solent, eadem has aves infestant, sed nec remedia traduntur alia quam quae gallinaceis adhibentur. Nam et pituita et cruditas et si quae aliae sunt pestes, isdem remediis quae proposuimus prohibentur. Septimum deinde mensem cum excesserunt, in stabulo cum ceteris ad nocturnam requiem debent includi. Et erit curandum ne humi maneant, nam qui sic cubitant tollendi sunt et supra perticas inponendi, ne frigore laborent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License