Venio nunc ad eas aves quas Graeci vocant amphibious, quia non tantum
terrestria sed aquatilia quoque desiderant pabula, nec magis humo quam stagno
consuerunt. Eiusque generis anser praecipue rusticis gratus est, quod nec
maximam curam poscit, et sollertiorem custodiam quam canis praebet. Nam
clangore prodit insidiantem, sicut etiam memoria tradidit in obsidione
Capitoli, cum adventum Gallorum vociferatus est, canibus silentibus. Is autem
non ubique haberi potest, ut existimat verissime Celsus, qui sic ait: anser
neque sine aqua nec sine multa herba facile sustinetur, neque utilis est locis
consitis, quia quicquid tenerum contingere potest carpit. Sicubi vero flumen
aut lacus est herbaeque copia neque nimis iuxta satae fruges, id quoque genus
nutriendum est. Quod etiam nos facere censemus, non quia magni sit fructus, sed
quia minimi oneris. At tamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut
in ovibus lanam, semel demetere, sed bis anno, vere et autumno, vellere licet.
Atque ob has quidem causas, si permittit locorum conditio, vel paucos utique
oportet educare singulisque maribus ternas feminas destinare - nam propter
gravitatem pluris inire non possunt - quin etiam in frutectis circa cohortem
secretis angulis haras facere, in quibus cubitent et fetus ubi edant.
|