Nessotrophii cura similis, sed maior inpensa est. Nam clausae pascuntur
anates, quercedulae, boscides, phalerides similesque volucres, quae stagna et
paludes rimantur. Locus planus eligitur, isque munitur sublimiter pedum
quindecim maceria. Deinde clatris superpositis grandi macula retibus
contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis et
accipitribus involandi. Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur extra
intraque, ne feles aut viuerra perrepat. Media deinde parte nessotrophii lacus
defoditur in duos pedes altitudinis, spatiumque longitudinis datur et
latitudinis quantum loci conditio permittit. Orae lacus ne corrumpantur violentia restagnantis undae,
quae semper influere debet, opere signino consternuntur, easque non in gradus
oportet erigi sed paulatim clivo subsidere, ut tamquam e litore descendatur in
aquam. Solum autem stagni per circuitum, quod sit instar modi totius duarum
partium, lapidibus inculcatis ac tectorio muniendum est, ne possit herbas
evomere, praebeatque nantibus aquae puram superficiem. Media rursus terrena
pars esse debet, ut colocasiis conseratur aliisque familiaribus aquae viridibus
quae inopacant avium receptacula. Sunt enim quibus cordi est vel insulis
tamaricum aut scirporum frutectis immorari, nec ob hanc tamen causam totus
lacus silvulis occupetur, sed, ut dixi, per circuitum vacet, ut sine
inpedimento, cum apricitate diei gestiunt aves, nandi velocitate concertent.
Nam quemadmodum desiderant esse quo inrepant et ubi delitiscentibus fluvialibus
animalibus insidientur, ita offenduntur si non sunt libera spatia quae permeent.
Extra lacum deinde per vigenos undique pedes gramine ripae vestiantur; sintque
post hunc agri modum circa maceriam lapide fabricata et expolita tectoriis
pedalia in quadratum cubilia quibus innidificent aves, eaque contegantur
intersitis buxeis vel myrteis fruticibus, qui non excedant altitudinem
parietum. Statim deinde perpetuus canaliculus humi depressus construatur, per
quem cottidie mixti cum aqua cibi decurrant. Sic enim pabulatur id genus avium.
Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, nec non et hordeum.
Sed ubi copia est, etiam glans ac vinacea praebentur. Aquatilis autem cibi si
sit facultas, datur cammarus et rivalis hallecula vel si qua sunt incrementi
parvi fluviorum animalia. Tempora concubitus eadem quae ceteri silvestres
alites observant Martii sequentisque mensis, per quos festucae surculique in
vivariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aves quibus nidos
construant. Sed antiquissimum est, cum quis nessotrophium constituere volet, ut
praedictarum avium circa paludes, in quibus plerumque fetant, ova colligat et
cohortalibus gallinis subiciat. Sic enim excusi educatique pulli deponunt
ingenia silvestria, clausique vivariis haut dubitanter progenerant. Nam si modo
captas avis, quae consuevere libero victu, custodiae tradere velis, parere
cunctantur in servitute. Sed de tutela nantium volucrum satis dictum est.
|