Verum opportune, dum meminimus aquatilium animalium, ad curam pervenimus
piscium, quorum reditum quamvis alienissimum agricultoribus putem - quid enim
tam contrarium est quam terrenum fluvido? - , Tamen non omittam. Nam et harum
studia rerum maiores nostri celebraverunt, adeo quidem ut etiam dulcibus aquis
fluviatilis cluderent pisces, atque eadem cura mugilem squalumque nutrirent qua
nunc muraena et lupus educatur. Magni enim aestimabat vetus illa Romuli et
Numae rustica progenies, si urbanae vitae comparetur villatica, nulla parte
copiarum defici; quamobrem non solum piscinas quas ipsi construxerant
frequentabant, sed etiam quos rerum natura lacus fecerat convectis marinis
seminibus replebant. Inde Velinus, inde etiam Sabatinus, item Volsiniensis et
Ciminius lupos auratasque procreaverunt, ac si qua sunt alia piscium genera
dulcis undae tolerantia. Mox istam curam sequens aetas abolevit, et lautitiae
locupletium maria ipsa Neptunumque clauserunt iam tum avorum memoria cum
circumferretur Marcii Philippi velut urbanissimum, quod erat luxuriose factum
atque dictum. Nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret, appositumque e
vicino flumine lupum degustasset atque exspuisset, inprobum factum dicto
prosecutus, peream, inquit, nisi piscem putavi. Hoc igitur periurium multorum
subtiliorem fecit gulam, doctaque et erudita palata fastidire docuit fluvialem
lupum, nisi quem Tiberis adverso torrente defetigasset. Itaque Terentius Varro,
"nullus est," inquit, "hoc saeculo nebulo ac +mintho qui non iam
dicat nihil sua interesse, utrum eiusmodi piscibus an ranis frequens habeat
vivarium." Ac tamen isdem temporibus quibus hanc memorabat Varro luxuriam
maxime laudabatur severitas Catonis, qui nihilominus et ipse tutor Luculli
grandi aere sestertium milium quadringentorum piscinas pupilli sui venditabat.
Iam enim celebres erant deliciae popinales cum ad mare deferrentur vivaria, quorum
studiosissimi, velut ante devictarum gentium Numantinus et Isauricus, ita
Sergius Orata et Licinius Murena captorum piscium laetabantur vocabulis. Sed
quoniam sic mores obcalluere, non ut haec usitata verum ut maxime laudabilia et
honesta iudicarentur, nos quoque ne videamur tot saeculorum seri castigatores,
hunc etiam quaestum villaticum patri familiae demonstramus. Qui sive insulas
sive maritimos agros mercatur, propter exilitatem soli, quae plerumque litori
vicina est, fructus terrae percipere non potuerit, ut ex mari reditum
constituat. Huius autem rei
quasi primordium est naturam loci contemplari, quo piscinas facere
constituerit. Non enim omnibus litoribus omne genus haberi potest. Limosa regio
planum educat piscem, velut soleam, rhombum, passerem, eadem quoque maxime
idonea est conchyliis, muricibus et ostreis, purpurarumque tunc concharum
pectunculis, balanis vel sphondylis. At harenosi gurgites planos quidem non
pessime, sed pelagios melius pascunt, ut auratas ac dentices, Punicasque et
indigenas umbras, verum conchyliis minus apti. Rursus optime
saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris
stabulentur, saxatiles dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri.
Atque ut litorum sic et fretorum differentias nosse oportet, ne nos alienigenae
pisces decipiant. Non enim omni mari potest omnis esse, ut helops, qui
Pamphylio profundo nec alio pascitur, ut Atlantico faber, qui generosissimis
piscibus adnumeratur in nostro Gadium municipio - eumque prisca consuetudine
zaeum appellamus - , ut scarus, qui totius Asiae Graeciaeque litore Sicilia
tenus frequentissimus exit, numquam in Ligusticum nec per Gallias enavit ad
Hibericum mare. Itaque ne si
capti quidem perferantur in nostra vivaria, diuturni queant possideri. Sola ex
pretiosis piscibus muraena, quamvis Tartesii pelagi, quod est ultimum,
vernacula, quovis hospes freto peregrinum mare sustinet. Sed iam de situ
piscinarum dicendum est.
|