Stagnum
censemus eximie optimum quod sic positum est ut insequens maris unda priorem
summoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem. Namque id simillimum est
pelago, quod agitatum ventis adsidue renovatur nec concalescere potest, quoniam
gelidum ab imo fluctum revolvit in partem superiorem. Id autem stagnum vel exciditur in petra,
cuius rarissima est occasio, vel in litore construitur opere signino. Sed
utcumque fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere debet specus
iuxta solum, eorumque alios simplices et rectos, quo secedant squamosi greges,
alios in cocleam retortos nec nimis spatiosos, quibus muraenae delitiscant;
quamquam nonnullis commisceri eas cum alterius notae piscibus non placet, quia
si rabie vexantur, quod huic generi velut canino solet accidere, saepissime persequuntur
squamosos plurimosque mandendo consumunt. Itineraque, si loci natura permittit,
omni lateri piscinae dari convenit. Facilius enim vetus summovetur unda, cum
quacumque parte fluctus urget per adversa patet exitus. Hos autem meatus fieri
censemus per imam consepti partem, si loci situs ita conpetit, ut in solo
piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat.
Nam piscibus stagni haec in altitudinem gurgitis mensura abunde est; nec dubium
quin quanto magis imo mari veniat unda, tanto sit frigidior, quod est
aptissimum nantibus. Sin autem locus ubi vivarium constituere censemus pari
libra cum aequore maris est, in pedes novem defodiatur piscina, et infra duos a
summa parte cuniculis rivi perducantur, curandumque est ut largissime veniant,
quoniam modus ille aquae iacentis infra libram maris non aliter exprimitur,
quam si maior recentis freti vis incesserit. Multi putant in eiusmodi stagnis
longos piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo
sint opaciores aestuantibus latebrae. Sed si recens mare non semper stagnum
permeat, id facere contrarium est, nam eiusmodi receptacula nec facile novas
admittunt aquas, et difficiliter veteres emittunt, plusque nocet putris unda
quam prodest opacitas. Debent tamen similes velut cellae parietibus excavari,
ut sint quae protegant refugientis ardorem solis, et nihilominus facile quam
conceperint aquam remittant. Verum meminisse oportebit ut riuis per quos
exundat piscina praefigantur aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus
inpediatur fuga piscium. Si vero laxitas permittit, e litore scopulos, qui
praecipue verbenis algae vestiuntur, non erit alienum per stagni spatia
disponere, et quantum comminisci valet hominis ingenium repraesentare faciem
maris, ut clausi quam minime custodiam sentiant. Hac ratione stabulis ordinatis
aquatile pecus inducemus. Sitque nobis antiquissimum meminisse etiam in
fluviatili negotio, quod in terreno praecipitur, et quid quaeque ferat regio.
Neque enim si velimus, ut in mari nonnumquam conspeximus, in vivario
multitudinem mullorum pascere queamus, cum sit mollissimum genus et servitutis
indignantissimum. Raro itaque unus aut alter de multis milibus claustra
patitur. At contra frequenter animadvertimus intra septa pelagios greges
inertis mugilis et rapacis lupi. Quare, ut proposueram, qualitatem litoris
nostri contemplemur, et si videmus scopulosam probemus. Turdi complura genera
merulasque et avidas mustelas, tum etiam sine macula - nam sunt et varii -
lupos includamus; item flutas, quae maxime probantur, muraenas et si quae sunt
alia saxatilis notae quorum pretia vigent; nam vile ne captare quidem, nedum
alere conducit. Possunt ista
eadem genera etiam litoris harenosi stagnis contineri. Nam quae limo coenoque
lita sunt, ut ante iam dixi, conchyliis magis et iacentibus apta sunt
animalibus. Neque est eadem lacus positio quae recipit cubantis,
neque eadem praebentur cibaria prostratis piscibus et rectis. Namque soleis ac
rhombis et similibus animalibus humilis in duos pedes piscina deprimitur ea
parte litoris quae profundi recessu numquam destituitur. Spissi deinde clatri
marginibus infiguntur, qui super aquam semper emineant, etiam cum maris aestus
intumuerit. Mox praeiaciuntur in gyrum moles, ita ut conplectantur sinu suo et
tamen excedant stagni modum. Sic enim et maris atrocitas obiectu crepidinis
frangitur, et in tranquillo consistens piscis sedibus suis non exturbatur,
neque ipsum vivarium repletur congerie, quam tempestatibus eructat pelagi
violentia. Oportebit autem nonnullis locis moles intercidi more Maeandri parvis
sed angustis itineribus, quae quantalibet hiemis saevitia mare sine fluctu
transmittant. Esca iacentium
mollior esse debet quam saxatilium. Nam quia dentibus carent, aut lambunt
cibos aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt. Itaque praeberi
convenit tabentis halleculas et salibus exesam chalcidem putremque sardinam nec
minus saurorum branchiam, vel quicquid intestini pelamis aut lacertus gerit,
tum scombri carcharique et elacatae ventriculos, et - ne per singula enumerem -
salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum officinis everruntur. Nos
autem plura nominavimus genera, non quia cuncta cunctis litoribus exeunt, sed
ut ex his aliqua quorum erit facultas praebeamus. Facit etiam ex pomis viridis
adaperta ficus et mitis digitis infractus unedo, nec minus elisum molle sorbum,
quique sunt cibi sorbilibus proximi, ut e mulctra recens caseus, si loci
conditio vel lactis annona permittit. Nulla
tamen aeque quam praedictae salsurae pabula commode dantur, quoniam odorata
sunt. Omnis enim iacens piscis magis naribus escam quam oculis vestigat, nam
dum supinus semper cubat, sublimiora spectat, et ea quae in plano sunt dextra
laevaque non facile pervidet. Itaque cum salsamenta obiecta sunt, eorum sequens
odorem pervenit ad cibos. Ceteri autem saxatiles aut pelagii satis et his, sed et
recentibus melius pascuntur. Nam et hallecula modo capta et cammarus exiguusque
gobio, quisquis denique est incrementi minuti piscis, maiorem alit. Si quando tamen hiemis saevitia non
patitur eius generis escam dari, vel sordidi panis offae vel si qua sunt
temporis poma concisa praebentur. Ficus quidem arida semper obicitur, eximia si
sit, ut Baeticae Numidiaeque regionibus larga. Ceterum illud committi non
debet, quod multi faciunt, ut nihil praebeant, quia semetipsos etiam clausi diu
tolerare possint. Nam nisi piscis domini cibariis saginatur, cum ad piscatoris
forum perlatus est, macies indicat eum non esse libero mari captum sed de
custodia elatum, propter quod plurimum pretio detrahitur. Atque haec villatica
pastio finem praesenti disputationi faciat, ne inmodico volumine lector
fatigetur. Redeamus autem sequenti exordio ad curam silvestrium
pecorum cultumque apium.
|