Interim
per has notas quas iam diximus probatis apibus destinari debent pabulationes,
eaeque sint secretissimae et, ut noster praecepit Maro, viduae pecudibus,
aprico et minime procelloso caeli statu:
quo neque sit ventis aditus, nam pabula venti
ferre domum prohibent, neque oves haedique petulci
floribus insultent, aut errans bucula campo
decutiat rorem, et surgentis atterat herbas.
Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani,
tum etiam thymbrae vel nostratis cunilae, quam satureiam rustici vocant. Post
haec frequens sit incrementi maioris surculus, ut rosmarinum et utraque cytisus
(est enim sativa et altera suae spontis), itemque semper virens pinus et minor
ilex, nam prolixior ab omnibus inprobatur; ederae quoque non propter bonitatem
recipiuntur, sed quia praebent plurimum mellis. Arborum vero sunt probatissimae
rutila atque alba ziziphus, nec minus amaracus, tum etiam amygdalae [et]
persicique ac piri, denique pomiferarum pleraeque, ne singulis immorer. Ac
silvestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec
dissimilis huic lentiscus et odorata cedrus ac tilia. Solae ex omnibus ut
nocentes taxi repudiantur. Mille praeterea semina vel crudo caespite virentia
vel subacta sulco flores amicissimos apibus creant, ut sint in virgineo solo frutices
amelli, caules acanthini, scapus asphodeli, gladiolus narcissi. At in hortensi
lira consita nitent candida lilia nec his sordidiora leucoia, tum Punicae rosae
luteolaeque et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus;
Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret inodoretque mella.
Iam vero notae vilioris innumerabiles nascuntur herbae cultis atque pascuis
regionibus, quae favorum ceras exuberant, ut vulgares lapsanae nec his
pretiosior armoracia rapistrique holus et intibi silvestris ac nigri papaveris
flores, tum agrestis pastinaca et eiusdem nominis edomita, quam Graeci
staphylion vocant. Verum ex cunctis quae proposui quaeque omisi temporum
compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) saporis praecipui mella
reddit thymum, eximio deinde proximum thymbra serpillumque et origanum. Tertiae
notae, sed adhuc generosae, marinum ros et nostras cunela, quam dixi satureiam.
Mediocris deinde gustus amaracini ac ziziphi flores, reliquaque quae
proposuimus cibaria. Sed ex sordidis deterrimae notae mel habetur nemorense,
quod sparto atque arbuto provenit, villaticum, quod nascitur in holeribus et
stercorosis herbis. Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum
exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar.
|