Sedes
apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu et coetu hominum
ac pecudum, nec calido loco nec frigido, nam utraque re infestantur. Haec autem
sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes facilius
editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non
aegre devolent. Si villae situs ita conpetit, non est dubitandum quin aedificio
iunctum apiarium maceria circumdemus, sed in ea parte quae tetris latrinae
stercilinique et a balinei libera est odoribus. Vel et si positio repugnabit,
nec maxime tamen incommoda congruent, sic quoque magis expediet sub oculis
domini esse apiarium. Sin autem cuncta fuerint inimica, certe vicina vallis
occupetur, quo saepius descendere non sit grave possidenti. Nam res ista maximam fidem desiderat,
quae quoniam rarissima est, interventu domini tutius custoditur. Neque ea
curatorem fraudulentum tantum sed etiam segnitiae inmundae perosa est. Aeque
enim dedignatur si minus pure habita est ac si tractetur fraudulenter. Sed
ubicumque fuerint alvaria non editissimo claudantur muro. Qui si metu praedonum
sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus exiguis in ordinem
fenestellis apibus sit pervius; iungaturque tugurium, quod et custodes habitent
et condatur instrumentum; sitque maxime repletum praeparatis alvis ad usum
novorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et si qua sunt alia quae
languentibus adhibentur.
Palmaque vestibulum aut ingens oleaster obumbret,
ut cum vere novo ducent examina reges,
vicina invitet decedere ripa calori,
obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur vel extracta manu detur,
sine qua neque favi neque mella nec pulli denique figurari queunt. Sive igitur,
ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus inmissa fuerit, virgis ac
lapidibus aggeretur apium causa,
pontibus ut crebris possint consistere et alas
pandere ad aestivum solem, si forte morantis
sparserit aut praeceps Neptuno inmerserit Eurus.
Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculae incrementi parvi,
maximeque propter salubritatem. Nam sunt etiam remedio languentibus cytisi, tum
deinde casiae atque pini et rosmarinum, quin etiam cunelae et thymi frutices,
item violarum vel quae utiliter deponi patitur qualitas terrae. Gravis et
taetri odoris non solum virentia sed et quaelibet res prohibeantur, sic uti
cancri nidor cum est ignibus adustus aut odor palustris coeni. Nec minus
vitentur cavae rupes aut vallis argutiae, quas Graeci vocant echous.
|