Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER NONUS
    • DE VILLATICIS PASTIONIBUS MACELLARIUS ET APIARIUS.
      • Caput VI. DE VASIS ALVEORUM PROBANDIS.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VI. DE VASIS ALVEORUM PROBANDIS.

Igitur ordinatis sedibus alvaria fabricanda sunt pro conditione regionis. Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent nec candent aestate, sive ferulis exuberat, his quoque, quoniam sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur. Si neutrum aderit, opere vitorio salicibus connectentur, vel si nec haec suppetent, ligno cavae arboris aut in tabulas desectae fabricabuntur. Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis vaporibus et gelantur hiemis frigoribus. Reliqua sunt alvorum genera duo, ut ex fimo fingantur vel lateribus exstruantur. quorum alterum iure damnavit Celsus, quoniam maxime est ignibus obnoxium, alterum probavit, quamvis incommodum eius praecipuum non dissimulaverit, quod si res postulet, transferri non possit. Itaque non adsentior ei, qui putat nihilo minus eius generis habendas esse alvos. Neque enim solum id repugnat rationibus domini quod inmobiles sint, cum vendere aut alios agros instruere velit (hoc enim commodum pertinet ad utilitatem solius patrisfamiliae), sed (quod ipsarum apium causa fieri debet), cum aut morbo aut sterilitate et penuria locorum vexatas conveniet in aliam regionem mitti, nec propter praedictam causam moveri poterunt. Hoc maxime vitandum est. Itaque quamvis doctissimi viri auctoritatem reverebar, tamen ambitione summota quid ipse censerem non omisi. Nam quod maxime movet Celsum, ne sint stabula vel igni vel furibus obnoxia, potest vitari latericio circumstructis alvis, ut inpediatur rapina praedonis et contra flammarum violentiam protegantur, easdemque, cum fuerint movendae, resolutis structurae conpagibus licebit transferre. Sed quoniam plerisque videtur istud operosum, qualiacumque vasa placuerint conlocari debebunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License