Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER NONUS
    • DE VILLATICIS PASTIONIBUS MACELLARIUS ET APIARIUS.
      • Caput VII. QUEMADMODUM ALVI CONLOCANDAE SINT.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VII. QUEMADMODUM ALVI CONLOCANDAE SINT.

Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in tres pedes altitudinis totidemque crassitudinis exstructus, isque diligenter opere tectorio levigatur, ita ne ascensus lacertis aut anguibus aliisve noxiis animalibus praebeatur. Superponuntur deinde sive, ut Celso placet, lateribus facta domicilia, sive, ut nobis, alvaria praeterquam tergo et frontibus circumstructa; seu, quod paene omnium in usu est qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur vel laterculis vel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint. Nam et qua procedunt nonnumquam patefaciendae sint, et multo magis a tergo qua subinde curantur examina. Sin autem nulli parietes alvis intervenient, sic tamen conlocandae erunt ut paulum altera ab altera distet, nec cum inspiciuntur, ea quae in curatione tractatur haerentem sibi alteram concutiat vicinasque apes conterreat, quae omnem motum inbecillis ut cereis scilicet operibus suis tamquam ruinam timent. Ordines quidem vasorum superinstructos in altitudinem tris esse abunde est, quoniam summum sic quoque parum commode curator inspicit. Ora cavearum, quae praebent apibus vestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres, et si forte tamen incesserint, non inmorentur sed per aditum effluant. Propter quos convenit alvaria porticu supermuniri, sin aliter, luto Punico frondibus inlimatis adumbrari, quod tegumen cum frigora et pluvias tum et aestus arcet. Nec tamen ita nocet huic generi caloris ut hiemis halitus. Itaque semper aedificium sit post apiarium, quod aquilonis excipiat iniuriam stabulisque praebeat teporem. Nec minus ipsa domicilia, quamvis aedificio proteguntur, obversa tamen ad hibernum orientem conponi debebunt, ut apricum habeant apes matutinum egressum et sint experrectiores; nam frigus ignaviam creat. Propter quod etiam foramina, quibus exitus aut introitus datur, angustissima esse debent, ut quam minimum frigoris admittant. Eaque satis est ita forari ne possint capere plus unius apis incrementum. Sic neque venenatus stelio nec obscenum scarabaei vel papilionis genus lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae favos populabuntur. Atque utilissimum est pro frequentia domicilii duos vel tres aditus in eodem operculo distantis inter se fieri contra fallaciam lacerti, qui velut custos vestibuli prodeuntibus inhians apibus adfert exitium, eaeque pauciores intereunt, cum liceat vitare pestis obsidia per aliud volantibus effugium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License