Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER NONUS
    • DE VILLATICIS PASTIONIBUS MACELLARIUS ET APIARIUS.
      • Caput VIII. DE CONPARANDIS APIBUS QUAE EMUNTUR.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VIII. DE CONPARANDIS APIBUS QUAE EMUNTUR.

Atque haec de pabulationibus domiciliisque et sedibus eligendis abunde diximus, quibus provisis sequitur ut examina desideremus. Ea porro vel aere parta vel gratuita contingunt. Sed quas pretio parabimus, scrupulosius praedictis comprobemus notis, et earum frequentiam prius quam mercemur apertis alvearibus consideremus. Vel si non fuerit inspiciendi facultas, certe id quod contemplari licet notabimus, an in vestibulo ianuae conplures consistant et vehemens sonus intus murmurantium exaudiatur. Atque etiam si omnes intra domicilium silentes forte conquiescent, labris foramini aditus admotis et inflato spiritu ex respondente earum subito fremitu poterimus aestimare vel multitudinem vel paucitatem. Praecipue autem custodiendum est ut ex vicinia potius quam peregrinis regionibus petantur, quoniam solent caeli novitate lacessiri. Quod si non contingit ac necesse habuerimus longinquis itineribus advehere, curabimus ne salebris sollicitentur, optimeque noctibus collo portabuntur. Nam diebus requies danda est, et infundendi sunt grati apibus liquores, quibus intra clausum alantur. Mox cum perlatae domum fuerint, si dies supervenerit, nec aperiri nec conlocari oportebit alvum nisi vesperi, ut apes placidae mane post totius noctis requiem egrediantur. Specularique debebimus fere triduo, numquid universae se profundant, quod cum faciunt, fugam meditantur. Ea remediis quibus debeat inhiberi mox praecipiemus. At quae dono vel aucupio contingunt, minus scrupulose probantur, quamquam ne sic quidem velim nisi optimas possidere, cum et inpensam et eandem operam custodis postulent bonae atque inprobae quoque. Maxime refert ut non sint degeneres intermiscendae, quae infament generosas. Nam minor fructus mellis respondet, cum segniora interveniunt examina. Verumtamen quoniam interdum propter conditionem locorum vel mediocre pecus (nam malum nullo quidem modo) parandum est, curam vestigandis examinibus hac ratione adhibebimus.

QUEMADMODUM SILVESTRIA EXAMINA CAPIANTUR.

 Ubicumque saltus sunt idonei, mellifici, nihil antiquius apes quam quibus utantur vicinos eligunt fontes. Eos itaque convenit plerumque ab hora secunda obsidere, specularique quae turba sit aquantium. Nam si paucae admodum circumvolant (nisi tamen conplura capita rivorum diductas faciunt rariores) intellegenda est earum penuria, propter quam locum quoque non esse mellificum suspicabimur. At si commeant frequentes, spem quoque aucupandi examina maiorem faciunt, eaque sic inveniuntur: primum quam longe sint explorandum est, praeparandaque in hanc rem liquida rubrica, qua cum festucis inlitis contigeris apium terga fontem libantium, commoratus eodem loco facilius redeuntis agnoscere poteris. Ac si non tarde id facient, scies eas in vicino consistere, sin autem serius, pro mora temporis aestimabis distantiam loci. Sed cum animadverteris celeriter redeuntis, non aegre persequens iter volantium ad sedem perduceris examinis. In his autem quae longius meare videbuntur, sollertior adhibebitur cura, quae talis est: harundinis internodium cum suis articulis exciditur, et terebratur ab latere talea, per quod foramen exiguo melle vel defruto instillato ponitur iuxta fontem. Deinde cum ad odorem dulcis liquaminis conplures apes inrepserunt, tollitur talea et inposito foramini pollice non emittitur nisi una, quae cum evasit, fugam suam demonstrat observanti, atque is, dum sufficit, persequitur evolantem. Cum deinde conspicere desiit apem, tum alteram emittit, et si eandem petit caeli partem, vestigiis prioribus inhaeret. Si minus, aliam quoque atque aliam foramine adaperto patitur egredi, regionemque notat in quam plures revolent, et eas persequitur, donec ad latebram perducatur examinis. Quod sive est abditum specu, fumo elicietur, et cum erupit aeris strepitu coercetur. Nam statim sono territum vel in frutice vel in editiore silvae fronde considit, et a vestigatore praeparato vaso reconditur. Sin autem sedem habet arboris cavae, et aut exstat ramus quem obtinent, aut ipsius trunci, si in eo sunt, mediocritas patitur, acutissima serra, quo celerius id fiat, praeciditur primum superior pars, quae ab apibus vacat, deinde inferior, quatenus videtur habitari. Tum recisus utraque parte mundo vestimento contegitur, quoniam hoc quoque plurimum refert, ac si quibus rimis hiat inlitis ad locum perfertur, relictisque parvis, ut iam dixi, foraminibus more ceterarum alvorum conlocatur. Sed indagatorem conveniet matutina tempora vestigandi eligere, ut spatium diei habeat quo exploret commeatus apium. Saepe enim, si serius coepit eas denotare, etiam cum in propinquo sunt iustis operum peractis se recipiunt nec remeant ad aquam, quo evenit ut vestigator ignoret quam longe a fonte distet examen. Sunt qui per initia veris apiastrum atque, ut ille vates ait, trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita alvos perfricent ut odor ac sucus vasis inhaereat. quae deinde emundata exiguo melle respergant, et per nemora non longe a fontibus disponant, eaque cum repleta sunt examinibus, domum referant. Sed hoc nisi locis quibus abundant apes facere non expedit. Nam saepe vel inania vasa nancti qui forte praetereunt secum auferunt, neque est tanti vacua perdere complura, ut uno vel altero potiare pleno. At in maiore copia, etiam si multa intercipiuntur, plus est quod in repertis apibus adquiritur. Atque haec ratio est capiendi silvestria examina. Deinceps talis altera est vernacula retinendi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License