Sunt autem hi reges maiores paulo et oblongi magis quam ceterae apes,
rectioribus cruribus, sed minus amplis pinnis, pulchri coloris et nitidi,
levesque ac sine pilo, sine spiculo, nisi quis forte pleniorem quasi capillum
quem in ventre gerunt aculeum putat, quo et ipso tamen ad nocendum non utuntur.
Quidam etiam infusci atque hirsuti reperiuntur, quorum pro habitu damnabis
ingenium.
Nam duo sunt regum facies, duo corpora plebis.
Alter erit maculis auro squalentibus ardens
et rutilis clarus squamis insignis et ore.
Atque hinc maxime probatur qui est melior, nam deterior, sordido sputo similis,
tam foedus est
quam pulvere ab alto
cum venit et sicco terram spuit ore viator,
et, ut idem ait,
desidia latamque trahens inglorius alvum.
Omnes igitur duces notae deterioris
dede neci, melior vacua sine regnet in aula.
Qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine suo
conatur eruptione facta profugere. Nam velut quadam compede retinebimus erronem
ducem detractis alis, qui fugae destitutus praesidio finem regni non audet
excedere, propter quod ne ditionis quidem suae populo permittit longius
evagari.
|