Sed nonnumquam idem necandus est, cum vetus alveare numero apium
destituitur, atque infrequentia eius alio quo examine replenda est. Itaque cum
primo vere in eo vase nata est pullities, novus rex eligitur, ut multitudo sine
discordia cum parentibus suis conversetur. Quod si nullam progeniem tulerint
favi, duas vel tres alvorum plebes in unam contribuere licebit, sed prius respersas
dulci liquore, tum demum includere, et posito cibo, dum conversari consuescant,
exiguis spiramentis relictis, triduo fere clausas habere.
Sunt qui seniorem potius regem summovent, quod est contrarium,
quippe turba vetustior velut quidam senatus minoribus parere non censet, atque
imperia validiorum contumaciter spernendo poenis ac mortibus afficitur. Illi
quidem incommodo, quod iuveniori examini solet accidere, cum antiquarum apium
relictus a nobis rex senectute defecit, et tamquam domino mortuo familia nimia
licentia discordat, facile occurritur. Nam ex iis alvis quae plures habent
principes dux unus eligitur, isque translatus ad eas quae sine imperio sunt
rector constituitur. Potest
autem minore molestia in his domiciliis quae aliqua peste vexata sunt paucitas
apium emendari. Nam ubi cognita est clades, frequentis alvi si quos habet favos
oportet considerare, tum deinde cerae eius quae semina pullorum continet partem
recidere, in qua regii generis proles animatur. Est autem facilis conspectu,
quoniam fere in ipso fine cerarum velut papilla uberis apparet eminentior et
laxioris fistulae quam sunt reliqua foramina, quibus popularis notae pulli
detinentur. Celsus quidem adfirmat in extremis favis transversas
fistulas esse, quae contineant regios pullos. Hyginus quoque auctoritatem
Graecorum sequens negat ex vermiculo, ut ceteras apes, fieri ducem, sed in
circuitu favorum paulo maiora quam sunt plebei seminis inveniri recta foramina,
repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua protinus alatus rex figuretur.
|