Sequitur
deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur usus etiam Cato Marcius, agrum esse
revisendum saepius eum, quem velis mercari. Nam prima inspectione neque vitia
neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent.
Inspectionis quoque velut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac
laeti: de cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terrae disseremus.
In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod
primo iam Punico bello dux inclutissimus M. Atilius Regulus dixisse memoratur,
fundum sicuti ne fecundissimum quidem soli, cum sit insalubris, ita nec effeti,
si vel saluberrimus sit, parandum: quod Atilius aetatis suae agricolis maiore
cum auctoritate suadebat peritus usu. Nam Pupiniae pestilentis simul et exilis
agri cultorem fuisse eum loquuntur historiae. Quapropter cum sit sapientis non
ubique emere, nec aut ubertatis illecebris aut deliciarum concinnitate decipi:
sic vere industrii patris familias est, quicquid aut emerit aut acceperit
facere fructuosum atque utile: quoniam et gravioris caeli multa remedia priores
tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues; et in exili terra cultoris
prudentia ac diligentia maciem soli vincere potest. Haec autem consequemur, si
verissimo vati velut oraculo crediderimus dicenti ventos et proprium caeli
perdiscere morem cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum, et qui
quaeque ferat regio et quid quaeque recuset; nec contenti tamen auctoritate vel
priorum vel praesentium colonorum, nostra praetermiserimus exempla, novaque
tentaverimus experimenta. Quod etsi per partes nonnumquam damnosum est, in
summa tamen fit compendiosum, quia nullus ager sine profectu colitur, simul ac
tentando possessor efficit ut in id formetur, quod maxime praestari possit. Ea
res etiam feracissimos agros utiliores reddit. Itaque nusquam experimentorum
varietas omittenda est; longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam
nec laborem nec sumptum frustratur effectus. Sed cum refert qualis fundus et
quo modo colatur, tum villa qualiter aedificetur et quam utiliter disponatur.
Multos enim deerrasse memoria prodidit, sicut praestantissimos viros L.
Lucullum et Q. Scaevolam, quorum alter maiores, alter minus amplas, quam
postulavit modus agri, villas exstruxit, cum utrumque sit contra rem
familiarem. Diffusiora enim consepta non solum pluris aedificamus, sed etiam
impensis maioribus tuemur; at minora cum sunt, quam postulat fundus, dilabitur
fructus. Nam et humidae res et siccae, quas terra progenerat, facile vitiantur,
si aut non sunt aut propter angustias incommoda sunt tecta, quibus inferantur.
Pro portione enim facultatum, quam optime pater familias debet habitare, ut et
libentius rus veniat, et degat in eo iucundius; utique vero, si etiam matrona
comitabitur, cuius ut sexus, ita animus est delicatior. Quamobrem amoenitate aliqua demerenda
erit, quo patientius moretur cum viro. Eleganter igitur aedificet agricola; nec
sit tamen aedificator; atque areae pedem tantum complectantur, quod ait Cato,
quantum ne villa fundum quaerat, neve fundus villam; cuius universum situm
qualem oporteat esse, nunc explicabimus. Quod inchoatur aedificium, sicuti
salubri regione, ita saluberrima parte regionis debet constitui. Nam
circumfusus aer corruptus plurimas affert corporibus nostris causas offensarum.
Sicut quaedam loca, quae solstitiis minus concalescunt, sed frigoribus hiemis
intolerabiliter horrent, sicut Thebas ferunt Boeotias. Sunt quae tepent hieme,
sed aestate saevissime candent, ut affirmant Euboicam Chalcidem. Petatur igitur
aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet colles, quod neque
depressus hieme pruinis torpet, aut torretur aestate vaporibus, neque elatus in
summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni saevit.
Haec igitur est medii collis optima positio, loco tamen ipso paululum
intumescente; ne cum a vertice torrens imbribus conceptus adfluxerit,
fundamenta convellat.
|