Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER NONUS
    • DE VILLATICIS PASTIONIBUS MACELLARIUS ET APIARIUS.
      • Caput XIII. REMEDIA MORBO LABORANTIUM.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIII. REMEDIA MORBO LABORANTIUM.

Sequitur ut morbo vel pestilentia laborantibus remedia desiderentur. Pestilentiae rara in apibus pernicies, nec tamen aliud quam quod in cetero pecore praecipimus quid fieri possit reperio, nisi ut longius alvi transferantur. Morborum autem facilius et causae dispiciuntur et inveniuntur medicinae. Maximus annuus earum labor est initio veris, quo tithymalli floret frutex, et quo amara ulmi semina sua promunt. Nam quasi novis pomis ita his primitivis floribus inlectae avide vescuntur post hibernam famem, alioqui citra satietatem tali nocente cibo. Cum se adfatim repleverunt, profluvio alvi, nisi celeriter succurritur, intereunt. Nam tithymallus maiorum quoque animalium ventrem solvit et proprie ulmus apium. Eaque causa est cur in regionibus Italiae quae sunt eius generis arboribus consitae raro frequentes durent apes. Itaque veris principio si medicatos cibos praebeas, isdem remediis et provideri potest ne tali peste vexentur, et cum iam laborant sanari. Nam illud quod Hyginus antiquos secutus auctores prodidit, ipse non expertus adseverare non audeo, volentibus tamen licebit experiri. Siquidem praecepit apium corpora, quae cum eiusmodi pestis incessit, sub favis acervatim enectae reperiuntur, sicco loco per hiemem reposita circa aequinoctium vernum, cum clementia diei suaserit, post horam tertiam in solem proferre, ficulneoque cinere obruere. Quo facto adfirmat intra duas horas, cum vivido halitu caloris animatae sunt, resumpto spiritu, si praeparatum vas obiciatur, inrepere. Nos magis ne intereant, quae deinceps dicturi sumus aegris examinibus adhibenda censemus. Nam vel grana mali Punici tunsa et vino Amineo consparsa vel uvae passae cum rore Syriaco pari mensura pinsitae et austero vino insucatae dari debent, vel si per se ista frustrata sunt, omnia eadem aequis ponderibus in unum levigata et fictili vaso cum Amineo vino infervefacta, mox etiam refrigerata, ligneis canalibus adponi. Nonnulli rorem marinum aqua mulsea decoctum, cum gelaverit, imbricibus infusum praebent libandum. Quidam bubulam vel hominis urinam, sicut Hyginus adfirmat, alvis adponunt. Nec non etiam ille morbus maxime est conspicuus, qui horridas contractasque carpit, cum frequenter aliae mortuarum corpora domiciliis efferunt, aliae intra tecta, ut publico luctu, maesto silentio torpent. Id cum accidit, harundineis infusi canalibus offeruntur cibi, maxime decocti mellis et cum galla vel arida rosa detriti. Galbanum etiam, ut eius odore medicentur, incendi convenit, passoque et defruto vetere fessas sustinere. Optime tamen facit amelli radix, cuius est frutex luteus, purpureus flos. Ea cum vetere Amineo vino decocta exprimitur, et ita liquatus eius sucus datur. Hyginus quidem in eo libro quem de apibus scripsit, Aristomachus, inquit, hoc modo succurrendum laborantibus existimat, primum ut omnes vitiosi favi tollantur, et cibus ex integro recens ponatur, deinde ut fumigentur. Prodesse etiam putat apibus vetustate corruptis examen novum contribuere; quamvis periculosum sit ne seditione consumantur, verumtamen adiecta multitudine laetantur. Sed ut concordes maneant, earum apium quae ex alio domicilio transferuntur quasi peregrinae plebis summoveri reges debent. Nec tamen dubium quin frequentissimorum examinum favi, qui iam maturos habent pullos, transferri et subici paucioribus debeant, ut tamquam novae prolis adoptione domicilia confirmentur. Sed id cum fiet, animadvertendum est ut eos favos subiciamus quorum pulli iam sedes suas adaperiunt, et velut opercula foraminum obductas ceras erodunt exserentes capita. Nam si favos immaturo foetu transtulerimus, emorientur pulli cum foveri desierint. Saepe etiam vitio quod phagedainan Graeci vocant intereunt; siquidem cum sit haec apium consuetudo ut prius tantum cerarum confingant quantum putent explere posse, nonnumquam evenit, consummatis operibus cereis, ut dum examen conquirendi mellis causa longius evagatur, subitis imbribus aut turbinibus in silvis opprimatur, et maiorem partem plebis amittat. Quod ubi factum est, reliqua paucitas favis conplendis non sufficit, tumque vacuae cerarum partes conputrescunt, et vitiis paulatim serpentibus corrupto melle ipsae quoque apes intereunt. Id ne fiat, vel duo populi coniungi debent, qui possint adhuc integras ceras explere, vel si non est facultas alterius examinis, ipsos favos, antequam putrescant, vacuis partibus acutissimo ferro liberare. Nam hoc quoque refert ne admotum hebes ferramentum, quia non facile penetret, vehementius inpressum favos sedibus suis commoveat, quod si factum est apes domicilium derelinquunt. Est et illa causa interitus quod interdum continuis annis plurimi flores proveniunt, et apes magis mellificiis quam fetibus student. Itaque nonnulli, quibus minor est harum rerum scientia, magis fructibus delectantur, ignorantes exitium apibus imminere, quae et nimio fatigatae opere plurimae pereunt, nec ullis iuventutis supplementis confrequentatae novissime reliquae intereunt. Itaque si tale ver incessit, ut et prata etiam parva floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis, per quae <non> possint erepere>, alvorum exitus praecludi, ut ab opere mellificii avocatae apes, quoniam non sperent se posse ceras omnis liquoribus stipare, fetibus expleant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License