Atque haec fere sunt examinum vitio laborantium remedia. Deinceps illa
totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime prodidit. Ab aequinoctio primo,
quod mense Martio circa VIII Kalendas Aprilis in octava parte Arietis
conficitur, ad ortum Vergiliarum dies verni temporis habentur
duodequinquaginta. Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut
omnia purgamenta quae sunt hiberno tempore congesta eximantur, et araneis, qui
favos conrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo. Hic enim
quasi quadam cognatione generis maxime est apibus aptus. Vermiculi quoque, qui
tiniae vocantur, item papiliones enecandi sunt. Quae pestes plerumque favis
adhaerentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis nidorem
admoveas. Hac cura per id tempus quod diximus examina firmabuntur, eaque
fortius operibus inservient. Verum maxime custodiendum est curatori qui apes
nutrit, cum alvos tractare debebit, uti pridie castus ab rebus veneriis neve
temulentus nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus
esculentis, ut sunt salsamenta et eorum omnium liquamina, itemque foetentibus
acrimoniis alii vel ceparum ceterarumque rerum similium. Undequinquagesimo die
ab aequinoctio verno, cum fit Vergiliarum exortus circa V Idus Maias, incipiunt
examina viribus et numero augeri. Sed et iisdem diebus intereunt quae paucas et
aegras apes habent. Eodemque tempore progenerantur in extremis partibus favorum
amplioris magnitudinis quam sunt ceterae apes, eosque nonnulli putant esse reges.
Verum quidam Graecorum auctores oistrous appellant, ab eo quod exagitent nec
patiantur examina conquiescere. Itaque praecipiunt eos enecari. Ab exortu
Vergiliarum ad solstitium, quod fit ultimo mense Iunio circa octavam partem
Cancri, fere examinant alvi. Quo tempore vehementius custodiri debent, ne novae
suboles diffugiant. tumque peracto solstitio usque ad ortum Caniculae, qui fere
dies triginta sunt, pariter et frumenta et favi demetuntur. Sed hi quemadmodum
tolli debeant mox dicetur, cum de confectura mellis praecipiemus. Ceterum hoc
eodem tempore progenerare posse apes iuvenco perempto, Democritus et Mago nec
minus Vergilius prodiderunt. Mago quidem ventribus etiam bubulis idem fieri
adfirmat, quam rationem diligentius prosequi supervacuum puto, consentiens
Celso, qui prudentissime ait non tanto interitu pecus istud amitti ut sic
requirendum sit. Verum hoc tempore et usque in autumni aequinoctium decimo
quoque die alvi aperiendae et fumigandae sunt. Quod cum sit molestum
examinibus, saluberrimum tamen esse convenit. suffitas deinde et aestuantis
apes refrigerare oportet, consparsis vacuis partibus alvorum et recentissimi
rigoris aqua infusa; deinde si quid ablui non poterit, pinnis aquilae vel etiam
cuiuslibet vasti alitis, quae rigorem habent, emundari. Praeterea ut tiniae
verrantur papilionesque necentur, qui plerumque intra alvos morantes apibus
exitio sunt. Nam et ceras erodunt et stercore suo vermes progenerant, quos
alvorum tinias appellamus. Itaque quo tempore malvae florent, cum est earum
maxima multitudo, si vas aeneum simile miliario vespere ponatur inter alvos, et
in fundum eius lumen aliquod demittatur, undique papiliones concurrant, dumque
circa flammulam volitent adurantur, quoniam nec facile ex angusto susum
evolent, nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis
circumveniantur, ideoque propinquo ardore consumantur. A Canicula fere post
diem quinquagesimum Arcturus oritur, cum inroratis floribus thymi et cunelae
thymbraeque apes mella conficiunt, idque optimae notae emitescit autumni
aequinoctio, quod est ante Kalendas Octobris, cum octavam partem Librae sol
attigit. Sed inter Caniculae et Arcturi exortum cavendum erit ne apes
intercipiantur violentia crabronum, qui ante alvearia plerumque obsidiantur
prodeuntibus. Post Arcturi exortum circa aequinoctium Librae, sicut dixi,
favorum secunda est exemptio. Ab aequinoctio deinde, quod conficitur circa VIII
Kalendas Octobris ad Vergiliarum occasum diebus XL, ex floribus tamaricis et
silvestribus frutectis apes collecta mella cibariis hiemis reponunt. Quibus
nihil est omnino detrahendum, ne saepius iniuria contristatae velut
desperatione rerum profugiant. Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quae fere
conficitur circa VIII Kalendas Ianuarii in octava parte Capricorni, iam
recondito melle utuntur examina. Nec me fallit Hipparchi ratio, quae docet
solstitia et aequinoctia non octavis sed primis partibus signorum confici.
Verum in hac ruris disciplina sequor nunc Eudoxi et Metonis antiquorumque
fastus astrologorum, qui sunt aptati publicis sacrificiis, quia et notior est
ista vetus agricolis concepta opinio, nec tamen Hipparchi subtilitas
pinguioribus, ut aiunt, rusticorum litteris necessaria est. Ergo Vergiliarum occasu primo statim
conveniat aperire alvos et depurgare quicquid immundi est diligentiusque
curare, quoniam per tempora hiemis non expedit movere aut patefacere vasa. Quam
ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt, apricissimo die purgatis domiciliis
opercula intus usque ad favos admovenda sunt, omni vacua parte sedis exclusa, quo
facilius angustiae cavearum per hiemem concalescant. Idque semper faciendum est
etiam in his alvis quae paucitate plebis infrequentes sunt. Quicquid deinde
rimarum est aut foraminum luto et fimo bubulo mixtis inlinemus extrinsecus, nec
nisi aditus quibus commeent relinquemus. Et quamvis porticu protecta vasa nihilo
minus congestu culmorum et frondium supertegemus, quantumque res patietur a
frigore et tempestatibus muniemus. Quidam exemptis interaneis occisas aves
intus includunt, quae tempore hiberno plumis suis delitiscentibus apibus
praebent teporem. Tum etiam, si sunt adsumpta cibaria, commode pascuntur
esurientes, nec nisi ossa earum relinquunt. Sin autem favi suffecerint,
permanent inlibatae, nec quamvis amantissimas munditiarum offendunt odore suo.
Melius tamen nos existimamus tempore hiberno fame laborantibus ad ipsos aditus
in canaliculis vel contusam et aqua madefactam ficum aridam vel defrutum aut
passum praebere. Quibus liquoribus mundam lanam imbuere oportebit, ut
insistentes apes quasi per siphonem sucum evocent. Uvas etiam passas cum
infregerimus, paulum aqua respersas probe dabimus. Atque his cibariis non solum
hieme, sed etiam quibus temporibus, ut iam supra dixi, tithymallus atque ulmi
florebunt, sustinendae sunt. Post confectam brumam diebus fere quadraginta
quicquid est repositum mellis, nisi liberalius relictum, consumunt; saepe etiam
vacuatis ceris usque in ortum fere Arcturi, qui est ab Idibus Februariis,
ieiunae favis accubantes torpent more serpentium et quiete sua spiritum
conservant. Quem tamen ne amittant, si longior fames incesserit, optimum est
per aditum vestibuli siphonibus dulcia liquamina inmittere, et ita penuriam
temporum sustinere, dum Arcturi ortus et hirundinis adventus commodiores
polliceantur futuras tempestates. Itaque post hoc tempus, cum diei permittit
hilaritas, procedere audent in pascua. Nam ab aequinoctio verno sine
cunctatione iam passim vagantur, et idoneos ad fetum decerpunt flores atque
intra tecta conportant. Haec
observanda per anni tempora diligentissime Hyginus praecepit. Ceterum illa
Celsus adicit, paucis locis eam felicitatem suppetere ut apibus alia pabula
hiberna atque alia praebeantur aestiva. Itaque quibus locis post veris tempora
flores idonei deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed vernis
pastionibus adsumptis in ea loca transferri, quae serotinis floribus thymi et
origani thymbraeque benignius apes alere possint. Quod fieri ait et Achaiae
regionibus, ubi transferuntur in Atticas pastiones, et Euboea, et rursus in
insulis Cycladibus, cum ex aliis transportantur Scyrum, nec minus in Sicilia,
cum ex reliquis eius partibus in Hyblaeam conferuntur. Idemque ait ex floribus
ceras fieri, ex matutino rore mella, quae tanto meliorem qualitatem capiunt
quanto iucundiore sit materia cera confecta. Sed ante translationem diligenter
alvos inspicere praecepit, veteresque et tiniosos et labantis favos eximere,
nec nisi paucos et optimos reservare, ut simul etiam ex meliore flore quam
plurimi fiant, eaque vasa quae quis transferre velit non nisi noctibus et sine
concussione portare.
|