Mox
vere transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia, propter quam totius anni
labor exercetur. Eius maturitas intellegitur cum animadvertimus fucos ab apibus
expelli ac fugari. Quod est genus amplioris incrementi simillimum api, sed, ut
ait Vergilius,
ignavum fucos
pecus et immune, sine industria favis adsidens. Nam neque alimenta congerit, et
ab aliis invecta consumit. Verumtamen ad procreationem subolis conferre aliquid
hi fuci videntur, insidentes seminibus quibus apes figurantur. Itaque ad
fovendam et educandam novam prolem familiarius admittuntur. Exclusis deinde
pullis extra tecta proturbantur, et, ut idem ait,
praesepibus arcentur.
Hos quidam praecipiunt
in totum exterminari oportere. Quod ego Magoni consentiens faciendum non
censeo, verum saevitiae modum adhibendum. Nam nec ad occidionem gens
interimenda est, ne apes inertia laborent, quae cum fuci aliquam partem
cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores. Nec rursus multitudinem
praedonum conualescere patiendum est, ne universas apes alienas diripiant. Ergo
cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies,
ut sive semipleni favi sint differantur, sive iam liquore conpleti et
superpositis ceris tamquam operculis obliti demetantur. Dies vero castrandi
fere matutinus occupandus est; neque enim convenit aestu medio exasperatas apes
lacessi. Duobus autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali vel paulo
ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus ex utraque parte
acie lata, uno capite aduncum scalprum, alterum prima fronte planum et
acutissimum, quo melius hoc favi subsecentur, illo eradantur, et quidquid
sordidum deciderit attrahatur. Sed ubi a posteriore parte, qua nullum est
vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel
arido fimo. Ea porro vase fictili prunis inmixta conduntur, idque vas ansatum
simile angustae ollae figuratur, ita ut pars altera sit acutior, per quam
modico foramine fumus emanet, altera latior et ore paulo patentiore, per quam
possit adflari. Talis olla cum est alvari obiecta, spiritu admoto fumus ad apes
promovetur, quae confestim nidoris inpatientes in priorem partem domicilii et
interdum extra vestibulum se conferunt. Atque ubi potestas facta est liberius
inspiciendi, fere, si duo sunt examina, duo genera quoque favorum inveniuntur.
Nam etiam in concordia suum quaeque plebs morem figurandi ceras fingendique
servant. Sed omnes favi semper cavearum tectis et paululum ab lateribus
adhaerentes dependent, ita ne solum contingant, quoniam id praebet examinibus
iter. Ceterum figura cerarum talis est qualis et habitus domicilii. Nam et
quadrata et rutunda spatia nec minus longa suam speciem velut formae quaedam
favis praebent. Ideoque non
semper eiusdem figurae reperiuntur favi. Sed hi qualescumque sunt, non omnes
eximantur. nam priore messe, dum adhuc rura pastionibus abundant, quinta pars
favorum, posteriore, cum iam metuitur hiemps, tertia relinquenda est. Atque hic
tamen modus non est in omnibus regionibus certus, quoniam pro multitudine
florum et ubertate pabuli apibus consulendum est. Ac si cerae dependentes in longitudinem
decurrunt, eo ferramento quod simile est cultro insecandi sunt favi, deinde
subiectis duobus brachiis excipiendi atque ita promendi. Sin autem transuersi
tectis cavearum inhaerent, tunc scalprato ferramento est opus, ut adversa
fronte inpressi desecentur. Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui
maxime integri ac melle pleni et si qui tamen pullos continent, ut examini
progenerando reserventur. Omnis deinde copia favorum conferenda est in eum
locum in quo mel conficere voles, linendaque sunt diligenter foramina parietum
et fenestrarum, ne quid sit apibus pervium, quae velut amissas opes suas
pertinaciter vestigant et persecutae consumunt. Itaque ex iisdem
rebus fumus etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare
temptantis. Castratae deinde alvi si quae transversos favos in aditu habebunt convertendae
erunt, ut alterna vice posteriores partes vestibula fiant. Sic enim proxime cum
castrabuntur, veteres potius favi quam novi eximentur, ceraeque renovabuntur,
quae tanto deteriores sunt quanto vetustiores. Quod si forte alvaria circumstructa et immobilia fuerint,
curae erit nobis ut semper modo a posteriore modo a priore parte castrentur.
Idque fieri ante diei quintam horam debebit, deinde repeti vel post nonam vel
postero mane. Sed quotcumque favi sunt demessi, eodem die dum tepent conficere
mel convenit. Saligneus qualus vel tenui vimine rarius contextus saccus,
inversae metae similis, qualis est quo vinum liquatur, obscuro loco
suspenditur. In eum deinde carptim congeruntur favi. Sed adhibenda
cura est ut separentur eae partes cerarum quae vel pullos habent vel rubras
sordes. Nam sunt mali
saporis et suo suco mella corrumpunt. Deinde ubi liquatum mel in subiectum
alveum defluxit, transferetur in vasa fictilia, quae paucis diebus aperta sint
dum musteus fructus defervescat, isque saepius ligula purgandus est. Mox deinde
fragmina favorum, quae in sacco retractata remanserunt, exprimuntur. Atque id
secundae notae mel defluit et ab diligentioribus seorsum reponitur, ne quod est
primi saporis hoc adhibito fiat deterius.
|