Claudius Augustalis, tam
ingenuae naturae quam eruditionis adulescens, conplurium studiosorum et
praecipue agricolarum sermonibus instigatus extudit mihi, cultus hortorum prosa
ut oratione conponerem. Nec me tamen fallebat hic eventus rei, cum praedictam
materiam carminis legibus inplicarem. Sed tibi, Publi Silvine, pertinaciter
expetenti versificationis nostrae gustum, negare non sustinebam, facturus mox,
si conlibuisset, quod nunc adgredior, ut holitoris curam subtexerem vilici
officiis. Quae quamvis primo rei rusticae libro videbar aliquatenus exsecutus,
quoniam tamen ea simili desiderio noster [idem] Augustalis saepius flagitabat,
numerum, quem iam quasi consummaveram, voluminum excessi et hoc undecimum
praeceptum rusticationis memoriae tradidi. Vilicum fundo familiaeque praeponi convenit aetatis nec
primae nec ultimae. Nam servitia sic tirunculum contemnunt ut senem, quoniam
alter nondum novit opera ruris, alter exsequi iam non potest, atque hunc adulescentia
neglegentem, senectus illum facit pigrum. Media igitur aetas huic officio est
aptissima, poteritque ab anno quinto et tricesimo usque in sexagesimum et
quintum, si non interveniant fortuita corporis vitia, satis validi fungi
muneribus agricolae. Quisquis autem destinabitur huic negotio, sit oportet
idem scientissimus robustissimusque, ut et doceat subiectos et ipse commode
faciat, quae praecipit. Siquidem nihil recte sine exemplo docetur aut discitur
praestatque vilicum magistrum esse operariorum, non discipulum, cum etiam de
patre familiae prisci moris exemplum Cato dixerit: "Male agitur cum
domino, quem vilicus docet." Itaque in Oeconomico Xenophontis, quem Marcus
Cicero Latino sermoni tradidit, egregius ille Ischomachus Atheniensis, rogatus
a Socrate, utrumne, si res familiaris desiderasset, mercari vilicum tamquam
fabrum an a se instituere consueverit: Ego vero, inquit, ipse instituo. Etenim
qui me absente in meum locum substituitur et vicarius meae diligentiae
succedit, is ea quae ego scire debet. Sed et haec nimium prisca et eius quidem
temporis sunt, quo idem Ischomachus negabat quemquam rusticari nescire. Nos
autem memores ignorantiae nostrae vigentis sensus adulescentulos corporisque
robusti peritissimis agricolis conmendemus, quorum monitionibus vel unus ex
multis (nam est difficile erudire) non solum rusticationis, sed imperandi
consequatur scientiam. Quidam enim quamvis operum probatissimi artifices,
imperitandi parum prudentes, aut saevius aut etiam lenius agendo rem dominorum
corrumpunt. Quare, sicut dixi, docendus et a pueritia rusticis operibus
edurandus multisque prius experimentis inspiciendus erit futurus vilicus, nec
solum an perdidicerit disciplinam ruris, sed an etiam domino fidem ac
benivolentiam exhibeat, sine quibus nihil prodest vilici summa scientia.
Potissimum est autem in eo magisterio scire et existimare, quale officium et
qualis labor sit cuique iniungendus. Nam nec valentissimus possit exsequi, quod
imperatur, si nesciat, quid agat, nec peritissimus, si sit invalidus. Qualitas
itaque cuiusque rei consideranda est. Quippe aliqua sunt opera tantummodo
virium tamquam promovendi onera portandique, aliqua etiam sociata viribus et
arti, ut fodiendi arandique, ut segetes et prata desecandi; nonnullis minus
virium, plus artis adhibetur, sicut putationibus insitionibusque vineti;
plurimum etiam scientia pollet in aliquibus, ut in pastione pecoris atque
eiusdem medicina. Quorum omnium officiorum vilicus, quod iam dixi prius,
aestimator bonus esse non potest, nisi fuerit etiam peritus, ut in unoquoque
corrigere queat perperam factum. Neque enim satis est reprehendisse peccantem,
si non doceat recti viam. Libenter igitur eadem loquor: tam docendus est
futurus vilicus quam futurus figulus aut faber. Et haud facile dixerim, num illa tanto expeditiora sint
discentibus artificia, quanto minus ampla sunt. Rusticationis autem magna et
diffusa materia est, partesque si velimus eius percensere, vix numero
conprehendamus. quare satis admirari nequeo, quod primo scriptorum meorum
exordio iure conquestus sum, ceterarum artium minus vitae necessariarum
repertos antistites, agriculturae neque discipulos neque praeceptores inventos;
nisi magnitudo rei fecerit reverentiam vel discendi vel profitendi pene
inmensam scientiam, cum tamen non ideo turpi desperatione oportuerit eam
neglegi. Nam nec oratoria disciplina deseritur, quia perfectus orator nusquam
repertus est, nec philosophia, quia nullus consummatae sapientiae, sed e
contrario plurimi semet ipsos exhortantur vel aliquas partes earum addiscere, quamvis
universas percipere non possint. Etenim quae probabilis ratio est obmutescendi,
quia nequeas orator esse perfectus, aut in socordiam conpelli, quia desponderis
sapientiam? Magnae rei, quantulumcumque possederis, fuisse participem, non
minima est gloria. Quis ergo, inquis, docebit futurum vilicum, si nullus
professor est? Et ego intellego, difficillimum esse ab uno velut auctore cuncta
rusticationis consequi praecepta. Verumtamen ut universae disciplinae vix
aliquem consultum, sic plurimos partium eius invenias magistros, per quos
efficere queas perfectum vilicum. Nam et arator reperiatur aliquis bonus et
optimus fossor aut foeni sector nec minus arborator et vinitor, tum etiam
veterinarius et probus pastor, qui singuli rationem scientiae suae desideranti
non subtrahant. Igitur conplurium agrestium formatus artibus, qui susceperit
officium vilicationis, in primis convictum domestici multoque magis exteri
vitet. Somni et vini sit abstinentissimus, quae utraque sunt inimicissima
diligentiae. Nam et ebrioso cura officii pariter cum memoria subtrahitur et
somniculoso plurima effugiunt. Quid enim possit aut ipse agere aut cuiquam dormiens
imperare? Tum etiam sit a venereis amoribus aversus; quibus si se dediderit,
non aliud quicquam possit cogitare quam illud, quod diligit. Nam vitiis
eiusmodi pellectus animus nec praemium iucundius quam fructum libidinis nec
supplicium gravius quam frustrationem cupiditatis existimat. Igitur primus omnium vigilet familiamque
semper ad opera cunctantem pro temporibus anni festinanter producat et strenue
ipse praecedat. Plurimum enim refert colonos a primo mane opus adgredi nec
lentos per otium pigre procedere. Siquidem Ischomachus idem ille,
"Malo," inquit, "unius agilem atque industriam quam decem
hominum neglegentem et tardam operam." Quippe plurimum adfert mali, si
operario tricandi potestas fiat. Nam ut in itinere conficiendo saepe dimidio
maturius pervenit is, qui naviter et sine ullis concessationibus permeavit,
quam is, qui cum sit una profectus, umbras arborum fonticulorumque amoenitatem
vel aurae refrigerationem captavit, sic in agresti negotio dici vix potest,
quid navus operarius ignavo et cessatore praestet. Hoc igitur custodire oportet
vilicum, ne statim a prima luce familia cunctanter et languide procedat, sed
velut in aliquod proelium cum vigore et alacritate animi praecedentem eum
tamquam ducem strenue sequatur; variisque exhortationibus in opere ipso
exhilaret laborantes et interdum, tamquam deficienti succursurus, ferramentum
auferat parumper et ipse fungatur eius officio moneatque sic fieri debere, ut
ab ipso fortiter sit effectum. Atque ubi crepusculum incesserit, neminem post
se relinquat, sed omnes subsequatur more optimi pastoris, qui e grege nullam
pecudem patitur in agro relinqui. Tum vero, cum tectum subierit, idem faciat,
quod ille diligens opilio, nec in domicilio suo statim delitiscat, sed agat
cuiusque maximam curam. Sive quis, quod accidit plerumque, sauciatus in opere
noxam ceperit, adhibeat fomenta, sive aliter languidior est, in valetudinarium
confestim deducat et convenientem ei ceteram curationem adhiberi iubeat. Eorum
vero, qui recte valebunt, non minor habenda erit ratio, ut cibus et potio sine
fraude a cellariis praebeatur, consuescatque rusticos circa larem domini
focumque familiarem semper epulari atque ipse in conspectu eorum similiter
epuletur sitque frugalitatis exemplum; nec nisi sacris diebus accubans cenet
festosque sic agat, ut fortissimum quemque et frugalissimum largitionibus
prosequatur, nonnumquam etiam mensae suae adhibeat et velit aliis quoque
honoribus dignari. Tum etiam per ferias instrumentum rusticum, sine quo nullum
opus effici potest, recognoscat et saepius inspiciat ferramenta eaque semper
duplicia conparet ac subinde refecta custodiat, ne si quod in opere vitiatum
fuerit, a vicino petendum sit, quia plus in operis servorum avocandis quam in
pretio rerum eiusmodi dependitur. Cultam vestitamque familiam utiliter magis
habeat quam delicate, id est munitam diligenter a frigoribus et imbribus, quae
utraque prohibentur optime pellibus manicatis et sagaceis cucullis; idque si
fiat, omnis pene hiemalis dies in opere tolerari possit. Quare tam vestem
servitiorum quam, ut dixi, ferramenta bis debebit omnibus mensibus recensere.
nam frequens recognitio nec inpunitatis spem nec peccandi locum praebet. Itaque
mancipia [vincta, quae sunt] ergastuli, per nomina cotidie citare debebit atque
explorare, ut sint diligenter conpedibus innexa, tum etiam custodiae sedes an
tuta et recte munita sit; nec, si quem dominus aut ipse vinxerit, sine iussu patrisfamiliae
resolvat. Sacrificia nisi ex praecepto domini facere nesciat; haruspicem
sagamque sua sponte non noverit, quae utraque genera vana superstitione rudes
animos infestant. Non urbem, non ullas nundinas, nisi vendendae aut emendae rei
necessariae causa, frequentaverit. Neque enim coloniae suae terminos egredi
debet nec absentia sua familiae cessandi aut delinquendi spatium dare. Semitas
novosque limites in agro fieri prohibeat. Hospitem, nisi ex amicitia domini,
quam rarissime recipiat. Ad ministeria sua conservos non adhibeat nec ulli
terminos egredi, nisi magna coegerit necessitas, permittat. Pecuniam domini
neque in pecore nec in aliis rebus promercalibus occupet. Haec enim res avocat
vilici curam et eum negotiatorem potius facit quam agricolam nec umquam sinit
eum cum rationibus domini paria facere, sed ubi nummum est numeratio, res pro
nummis ostenditur. Itaque tam istud vitandum habebit quam hercule fugiendum
venandi aut aucupandi studium, quibus rebus plurimae operae avocantur. Iam
illa, quae etiam in maioribus imperiis difficulter custodiuntur, considerare
debebit, ne aut crudelius aut remissius agat cum subiectis; semperque foveat
bonos et sedulos, parcat etiam minus probis, et ita temperet, ut magis eius
vereantur severitatem, quam ut saevitiam detestentur, poteritque id custodire,
si maluerit cavere, ne peccet operarius, quam, cum peccaverit, sero punire.
Nulla est autem vel nequissimi hominis amplior custodia quam cotidiana operis
exactio. Nam illud verum est M. Catonis oraculum: "Nihil
agendo homines male agere discunt." Itaque
curabit vilicus, ut iusta reddantur, idque non aegre consequetur, si semper se
repraesentaverit. Sic enim et magistri singulorum officiorum diligenter
exsequentur sua munia et familia post operis exercitationem fatigata cibo
quietique potius ac somno quam maleficiis operam dabit. In universa porro
villicatione, sicut in cetera vita, pretiosissimum est intellegere quemque,
nescire se quod nesciat, semperque cupere, quod ignoret, addiscere. Nam etsi
multum prodest scientia, plus tamen obest inprudentia vel neglegentia, maxime
in rusticatione, cuius est disciplinae caput semel fecisse, quicquid exegerit
ratio culturae; nam quamvis interdum emendata sit perperam facti vel
inprudentia vel neglegentia, res tamen ipsa iam domino decoxit nec mox in
tantum exuberat, ut et iacturam capitis amissi restituat et quaestum resarciat.
Praelabentis vero temporis fuga quam sit inreparabilis, quis dubitet? Eius
igitur memor praecipue semper caveat, ne inprovidus ab opere vincatur. Res est
agrestis insidiosissima cunctanti; quod ipsum expressius vetustissimus auctor
Hesiodus hoc versu significavit: aiei d' amboliergos aner ataisi palaiei. Quare
vulgare illud de arborum positione rusticis usurpatum "serere ne
dubites," id vilicus ad agri totum cultum referri iudicet credatque
praetermissas non duodecim horas, sed annum perisse, nisi sua quaque die, quod
instat, effecerit. Nam cum propriis pene momentis fieri quidque debeat, si unum
opus tardius, quam oporteat, peractum sit, ceterae quoque, quae sequuntur,
culturae post iusta tempora serius adhibentur, omnisque turbatus operis ordo
spem totius anni frustratur. Quare necessaria est menstrui cuiusque officii
monitio ea, quae pendet ex ratione siderum caeli. Nam, ut ait Vergilius,
tam sunt Arcturi sidera nobis
Haedorumque dies servandi et lucidus anguis,
quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi.
Contra quam observationem multis argumentationibus disseruisse me non
infitior in iis libris, quos adversus astrologos conposueram. Sed illis
disputationibus exigebatur id, quod inprobissime Chaldaei pollicentur, ut
certis quasi terminis ita diebus statis aeris mutationes respondeant. In hac
autem ruris disciplina non desideratur eiusmodi scrupulositas, sed quod dicitur
pingui Minerva quamvis utile continget vilico tempestatis futurae praesagium,
si persuasum habuerit, modo ante, modo post, interdum etiam stato die orientis
vel occidentis conpetere vim sideris. Nam satis providus erit, cui licebit ante
multos dies cavere suspecta tempora.
|