Itaque praecipiemus, quid quoque mense faciendum sit, sic temporibus
accommodantes opera ruris, ut permiserit status caeli; cuius varietatem
mutationemque, si ex hoc commentario fuerit praemonitus vilicus, aut numquam
decipietur aut certe non frequenter. Et ne desciscamus ab optimo vate, quod ait
ille, vere novo terram proscindere incipiat. Novi autem veris principium non
sic observare rusticus debet, quemadmodum astrologus, ut exspectet certum illum
diem, qui veris initium facere dicitur, sed aliquid etiam sumat de parte
hiemis, quoniam consumpta bruma iam intepescit annus permittitque clementior
dies opera moliri. Possit igitur ab Idibus Ianuariis, ut principem mensem
Romani anni observet, auspicari culturarum officia; quorum alia ex pristinis
residua consummabit atque alia futuri temporis inchoabit. Satis autem erit per
dimidios menses exsequi quodque negotium, quia neque praefestinatum opus nimium
inmature videri possit ante quindecim dies factum nec rursus post totidem
nimium tarde.
Dies caelestes:
Id. Ian. Ventosa tempestas et incertus status.
XVIII Kal. Febr. Tempestas
incerta.
XVII Kal. Febr. Sol in Aquarium transit; Leo mane incipit occidere; Africus,
interdum Auster cum pluvia.
XVI Kal. Febr. Cancer desinit occidere; hiemat.
XV Kal. Febr. Aquarius incipit oriri, ventus Africus, tempestatem
significat.
XI Kal. Febr. Fidicula vespere occidit, dies pluvius.
VIIII Kal. Febr. Ex occasu pristini sideris significat tempestatem,
interdum etiam tempestas.
VI Kal. Febr. Leonis quae
est in pectore clara stella occidit, nonnumquam significat, hiemps bipertitur.
V Kal. Febr. Auster aut Africus, hiemat, pluvius dies.
III Kal. Febr. Delphinus incipit occidere, item Fidicula occidere,
significat.
Pridie Kal. Febr. Eorum, quae supra, siderum occasus tempestatem facit,
interdum tantummodo significat.
Hoc igitur semestrium et deinceps sequentia tempestatibus adnotatis
percensuimus, quo cautior vilicus, ut iam dixi, vel abstinere possit operibus
vel festinationem adhibere. Itaque ab Idibus Ianuariis, quod habetur tempus
inter brumam et adventum Favonii, si maior est vineae vel arbusti modus,
quicquid ex autumno putationis superfuit, repetendum est, sed ita, ne matutinis
temporibus vitis saucietur, quoniam pruinis et gelicidiis nocturnis adhuc
rigentes materiae ferrum reformidant. Itaque dum hae regelatae secentur, usque
in horam secundam vel tertiam poterunt vepres attenuari, ne incremento suo
agrum occupent, segetes emundari, acervi virgarum fieri, ligna denique confici,
ut tum demum tepenti iam die putatio administretur. Apricis etiam et
macris aut aridis locis prata iam purganda et a pecore sunt defendenda, ut
faeni sit copia. Siccos quoque et pingues agros tempestivum est proscindere.
Nam uliginosi et mediocris habitus sub aestatem vervagendi sunt, macerrimi vero
et aridi post aestatem primo autumno arandi et subinde conserendi. Sed iugerum
agri pinguis hoc tempore anni commode duabus operis proscinditur, quia hibernis
pluviis adhuc madens terra facilem cultum sui praebet. Eodemque mense ante
Kalendas Februarias sariendae segetes autumnales, sive illae seminis adorei
sunt, quod quidam far vennuculum vocant, seu tritici, earumque tempestiva
sarritio est, cum enata frumenta quattuor fibrarum esse coeperunt. Hordeum
quoque maturum, quibus superest opera, nunc demum sarire debebunt. Sed et faba
eandem culturam exigit, si iam coliculus eius in quattuor digitos altitudinis
creverit; nam prius sarruisse nimium teneram non expedit. ervum melius quidem
priore mense nec tamen inprobe hoc ipso vel proximo seremus. Nam Martio nullo modo terrae conmittendum
esse rustici praecipiunt. Vineae, quae sunt palatae et ligatae, recte iam
fodiuntur. Surculi, qui primi florem adferunt, statim circa Idus inserendi
sunt, ut cerasiorum, tuburum, amygdalorum persicorumque. Ridicis vel etiam
palis conficiendis idoneum tempus est, nec minus in aedificia succidere arborem
convenit. Sed utraque melius fiunt luna decrescente ab vicesima usque in
tricesimam, quoniam omnis materia sic caesa iudicatur carie non infestari.
Palos una opera caedere et exputatos acuere centum numero potest, ridicas autem
querneas sive oleagineas findere et dedolatas utraque parte exacuere numero
sexaginta, item ad lucubrationem vespertinam palos decem vel ridicas quinque
conficere totidemque per antelucanam lucubrationem. Materies si roborea est, ab uno fabro
dolari ad unguem debet per quadratos pedes viginti; haec erit vehis una. Pinus
autem quinque et viginti pedum aeque ab uno expeditur, quae et ipsa vehis
dicitur; nec minus ulmus et fraxinus pedum triginta, cupressus autem pedum
quadraginta, tum etiam sexagenum pedum abies atque populus singulis operis ad
unguem quadrantur, atque omnes eae mensurae similiter vehes appellantur. His
etiam diebus maturi agni et reliqui fetus pecudum nec minus maiora quadripedia
charactere signari debent.
Kal. Febr. Fidis incipit occidere, ventus Eurinus et interdum Auster cum
grandine est.
III Non. Febr. Fidis tota
et Leo medius occidit, Corus aut Septentrio, nonnumquam Favonius.
Non. Febr. Mediae partes
Aquarii oriuntur, ventosa tempestas.
VII Id. Febr. Callisto sidus occidit, Favonii spirare incipiunt. VI Id.
Febr. Ventosa tempestas.
III Id. Febr. Eurus.
Per hosce dies locis maritimis et calidis ac siccis prata vel arva purgantur et
in faenum submittuntur. Reliquae partes vinearum propter brumam vel frigora
omissae nunc palandae et adligandae sunt, ne postea tumentes gemmae laedantur
et oculi adterantur. Item
vinearum fossio iisdem locis peragenda est arbustorumque sive putatio sive
adligatio finienda, quorum iusta certa esse non possunt. Inter Nonas deinde
et Idus pomorum seminaria facienda sunt et maturae plantae de seminariis in
scrobes transferendae. Pastinatio
quoque, quae mense Decembri vel Ianuario coepta est, iam nunc includenda et
vitibus conserenda est. Pastinatur autem terreni iugerum ita, ut solum in
altitudinem trium pedum defodiatur operis octoginta vel in altitudinem dupondii
semissis operis quinquaginta vel ad bipedalium, quae est altitudo duorum pedum,
operis quadraginta. Haec tamen in agro sicco surculis conserendis minima
pastinationis mensura est. Nam holeribus deponendis possit vel sesquipedalis
altitudo satisfacere, quae plerumque in singula iugera triginta operis
conficitur. Hoc eodem tempore stercoris pars in prata egerenda, pars oleis et
ceteris arboribus inspargenda, quin etiam vinearia diligenter facienda
malleolusque quam [recentissimus] curiosissime pangendus. Populos et salices et
fraxinos, prius quam frondeant, plantasque ulmorum nunc ponere utile est, ante
autem satas nunc exputare et circumfodere ac summas earum aestivas radices
amputare. sarmenta e vineis nondum fossis atque arbustis et segetibus ramos aut
rubos, quicquid denique iacens facile fodientem vel alio genere terram
molientem potest inpedire, nunc egerere et ad sepem adplicare oportet, rosaria
nova conserere vel antiqua curare, harundineta nunc ponere vel etiam pristina
colere, salicta facere vel deputare, runcare ac fodere, genistam semine vel
plantis in pastinato vel etiam sulco deponere. Trimestrium quoque satio non est
aliena huic tempori, quamvis tepidis regionibus melius administretur per mensem
Ianuarium.
Id. Febr. Sagittarius vespere occidit, vehementer hiemat.
XVI Kal. Mart. Vespere
Crater oritur, venti mutatio.
XV Kal. Mart. Sol in Pisces
transitum facit, nonnumquam ventosa tempestas.
XIII et XII Kal. Mart. Favonius vel Auster cum grandine et nimbis.
X Kal. Mart. Leo desinit occidere, venti septentrionales, qui vocantur
ornithiai, per dies triginta esse solent, tum et hirundo advenit.
VIIII Kal. Mart. Arcturus prima nocte oritur, frigidus dies Aquilone vel Coro,
interdum pluvia.
VIII Kal. Mart. Sagitta crepusculo incipit oriri, variae tempestates, alcyonei
dies vocantur, in Atlantico quidem mari summa tranquillitas notata est.
VII Kal. Mart. Ventosa
tempestas, hirundo conspicitur. Per hos dies frigidis locis earum rerum, quas
supra scripsimus, tempestiva est administratio, locis autem calidioribus,
quamvis sera, tamen necessaria. Ceterum malleoli et viviradicis positio huius temporis
esse videtur optima. Nec
tamen deterior etiam inter Kalendas et Idus sequentis mensis, utique si non sit
ferventissima regio; si vero etiam magis frigida, vel melior. Insitio
quoque arborum atque vitium tepidis locis hoc tempore commode administrabitur.
Kal. Mart. Africus, interdum Auster cum grandine.
VI Non. Mart. Vindemitor apparet, quem Graeci trygetera dicunt,
septentrionales venti.
IIII Non. Mart. Favonius, interdum Auster, hiemat.
Non. Mart. Equus mane oritur, flatus Aquilonis.
III Id. Mart. Piscis aquilonius desinit oriri, septentrionales venti.
Pridie Id. Mart. Argo navis exoritur, Favonius aut Auster, interdum Aquilo. His
diebus commode instruuntur horti, de quibus suo loco dicam secretius, ne inter
hanc quasi turbam operum neglegentius holitoris officia descripsisse videar aut
nunc ordinem reliquarum culturarum coeptum interrupisse. Igitur a Kalendis
Martiis eximia est vitium putatio usque in X Kal. Apr., si tamen se gemmae
nondum moveant. Surculi quoque silentes ad insitionem nunc praecipue
utiliterque leguntur, et ipsa insitio vitium atque arborum longe nunc est
optima. Frigidis quoque locis et umidis vitium satio nunc praecipua est, sed et
ficulnea cacumina iam tumentia utilissime deponuntur. Sartura quoque frumentorum iteratur
egregie; modios tres una opera recte sarit. Prata purgare et a pecore defendere
iam tempestivum est; locis quidem calidis et siccis etiam a mense Ianuario, ut
supra diximus, id fieri debet; nam frigidis vel a Quinquatribus prata recte
submittuntur. Scrobes omnis generis, quos eris autumno consiturus, hoc tempore
fieri oportebit; eorum quaternarii, hoc est quoquoversus pedum quaternum, si
est commodum terrenum, quattuordecim ab uno fiunt, ternarii autem decem et
octo. Ceterum ad deponendas vites vel non magni incrementi arbores sulcus, qui
sit pedum centum et viginti, latitudine bipedanea, in altitudinem deprimi debet
dupondii semissis, eumque similiter una opera efficit. Rosarium serotinum
perfossum et cultum habere iam tempus est. Oleis laborantibus circum radices amurcam,
quae salem non habeat, nunc conveniet infundere; maximis sex congii,
mediocribus arboribus urna satisfaciunt, ceteris aestimanda erit portio. Sed
tamen quae nihil vitii habuerint, aliquanto laetiores fient, si amurca rigentur
insulsa. Nonnulli hoc optimum tempus esse seminariis instituendis dixerunt. Tum
etiam bacas lauri et murti ceterorumque viridium semina in areolas disserere
praeceperunt. Orthocissos et hederas ab Idibus Februariis vel etiam Kalendis
Martiis poni oportere iidem censuerunt.
Id. Mart. Nepa incipit occidere, significat tempestatem.
XVII Kal. Apr. Nepa occidit, hiemat.
XVI Kal. Apr. Sol in Arietem transitum facit, Favonius vel Corus.
XII Kal. Apr. Equus occidit mane, septentrionales venti.
X Kal. Apr. Aries incipit exoriri, pluvius dies, interdum ninguit.
VIIII et VIII Kal. Apr. Aequinoctium vernum, tempestatem significat.
Ab Idibus eadem, quae supra, utique peragenda sunt. Optime autem
uliginosa et pinguia loca nunc demum proscinduntur; at quae mense Ianuario
vervacta fecimus, nunc ultima parte Martii sunt iteranda. Et si quae pergulae
vitium generosarum vel si quae in agris aut vepribus singulares arbores maritae
a putatoribus relictae sunt, ante Kalendas Apriles utique deputari debent; post
quam diem sera et infructuosa fit eiusmodi rerum cultura. Milii quoque et
panici haec prima satio est, quae peragi debet circa Idus Apriles. Utriusque
seminis sextarii quini singula iugera occupant. Quin etiam pecus lanatum
ceteraque quadripedia tempus idoneum est castrandi. Locis autem tepidis ab
Idibus Februariis usque in Idus Apriles, at locis frigidis ab Idibus Martiis
usque in Idus Maias omnia recte pecora castrantur.
Kal. Apr. Nepa occidit
mane, tempestatem significat.
Non. Apr. Favonius aut Auster cum grandine, nonnumquam hoc idem pridie.
VIII Id. Apr. Vergiliae vespere celantur, interdum hiemat.
VII Id. Apr. Et VI et V Austri et Africi, tempestatem significat.
IIII Id. Apr. Sole oriente
Libra occidere incipit, interdum tempestatem significat.
Pridie Id. Apr. Suculae celantur, hiemat.
His diebus locis frigidis prima vinearum fossio utique ante Idus peragenda est,
quaeque mense Martio post confectum aequinoctium fieri debuerunt, nunc denique
quam primum exsequenda sunt. Fici vitesque adhuc recte inseruntur; seminaria,
quae sunt ante facta, runcari et adhuc commode fodiri possunt. Oves Tarentinae
radice lanaria lavari debent, ut tonsurae praeparentur.
Id. Apr., Ut supra, Libra occidit, hiemat.
XVIII Kal. Mai. Ventosa tempestas et imbres nec hoc constanter.
XV Kal. Mai. Sol in Taurum transitum facit, pluviam significat.
XIIII Kal. Mai. Suculae se vespere celant, pluviam significat.
XI Kal. Mai. Ver bipertitur, pluvia et nonnumquam grando.
X Kal. Mai. Vergiliae cum sole oriuntur, Africus vel Auster, dies umidus.
VIIII Kal. Mai. Prima nocte Fidicula apparet, tempestatem significat.
IIII Kal. Mai. Auster fere cum pluvia.
III Kal. Mai. Mane Capra exoritur, Austrinus dies, interdum pluviae.
Pridie Kal. Mai. Canis se vespere celat; tempestatem significat.
Per hos dies eadem, quae supra, persequemur, possuntque, si iam librum
remittunt, inseri oleae vel emplastrari ceteraeque pomiferae arbores eodem
emplastrationis genere inseri. Sed et prima pampinatio recte inchoatur, dum
prorepentes oculi digito decuti possint. Si qua praeterea in vineis aut fossor
disturbavit aut neglegentia omisit, diligens vinitor restituere debet et fracta
iuga considerate resarcire aut disiectos palos reponere, ita ne teneros
pampinos explantet. eodem tempore secundi fetus pecudes signari oportet.
Kal. Maiis, hoc biduo sol unam dicitur tenere particulam, Sucula cum sole
exoritur.
VI Non. Mai. Septentrionales
venti.
V Non. Mai. Centaurus totus apparet, tempestatem significat.
III Non. Mai. Idem sidus pluviam significat.
Pridie Non. Mai. Nepa medius
occidit, tempestatem significat.
Non. Mai. Vergiliae exoriuntur mane, Favonius.
VII Id. Mai. Aestatis initium, Favonius aut Corus, interdum et pluviae.
VI Id. Mai. Vergiliae
totae apparent, Favonius aut Corus, interdum et pluviae.
III Id. Mai. Fidis mane oritur, significat tempestatem.
Per hos dies runcandae segetes sunt, faenisiciae instituendae. bonus operarius
prati iugerum desecat nec minus mille ducentos manipulos unus obligat, qui sint
singuli quaternarum librarum. Arbores quoque tempus est ablaqueatas circumfodere
et operire; una opera novellas circumfodiet arbores LXXX, mediocres LXV, magnas
L. Hoc mense seminaria omnia crebre fodere oportet. Sed et a Kalendis Martiis
usque in Idus Septembres omnibus mensibus non solum seminariis, sed etiam
novellis vineis danda fossio est. Iisdem diebus, ubi praegelidum et pluvium
caelum est, oleae putantur et muscantur. Ceterum tepidis regionibus duobus
temporibus anni facere istud oportebit, primo ab Idibus Octobribus usque in
Idus Decembres, iterum ab Idibus Februariis usque in Idus Martias, si tamen
arbor librum non remittit. Hoc eodem mense in pastinato seminario novissima
positio est olearis taleae, eamque oportet, cum panxeris, fimo et cinere mixtis
oblinere et superponere muscum, ne sole findatur. Sed hoc idem opus melius fiet
ultima parte mensis Martii vel prima mensis Aprilis et ceteris temporibus,
quibus praecepimus seminaria plantis vel ramis conserere. Id. Mai. Fidis mane
exoritur, Auster aut Eurinus, interdum dies umidus.
XVII Kal. Iun. Idem, quod supra.
XVI et XV Kal. Iun. Eurinus vel Auster cum pluvia.
XIIII Kal. Iun. Sol in Geminos introitum facit.
XII Kal. Iun. Suculae exoriuntur, septentrionales venti, nonnumquam Auster cum
pluvia.
XI et X Kal. Iun. Arcturus mane occidit, tempestatem significat.
VIII et VII et VI Kal. Iun. Capra mane exoritur, septentrionales venti.
Ab Idibus usque in Kalendas Iunias veteranam vineam, priusquam florere
incipiat, iterum fodere oportet, eandemque et ceteras omnes vineas identidem
pampinare. Quod si saepius feceris, puerilis una opera iugerum vineti
pampinabit. quibusdam regionibus oves nunc tondentur, et pecoris nati aut
amissi ratio accipitur. Item
qui lupinum stercorandi agri causa sevit, nunc demum aratro subvertit.
Kal. Iun. Et IIII Non. Aquila exoritur, tempestas ventosa et interdum
pluvia.
VII Id. Iun. Arcturus occidit, Favonius aut Corus.
IIII Id. Iun. Delphinus vespere exoritur, Favonius, interdum rorat.
His diebus, si opere
victi sumus, eadem quae extremo mense Maio facienda sunt. Item omnes arbores
frugiferae circumfossae aggerari debent, ut ante solstitium id opus peractum
sit. Quin etiam pro conditione regionis et caeli terra vel proscinditur vel
iteratur, eaque, si est difficilis, proscinditur operis tribus, iteratur
duabus, tertiatur una, lirantur autem iugera duo bis opera una. At si facilis
est terra, proscinditur iugerum duabus operis, iteratur una, lirantur una
iugera quattuor, cum in subacta iam terra latiores porcae sulcantur. Quae ratio
colligit, ut per autumnum facile possint uno iugo tritici obseri modii centum
quinquaginta ceterorumque leguminum modii centum. Iisdem his diebus area
triturae praeparanda est; ut quaeque res desecta erit, in eam conferatur.
Vinearum quoque quibus maior est modus iteratus esse debet ante solstitium.
Pabulum, si facultas est, vel nunc vel etiam superioribus quindecim diebus, qui
fuerunt ante Kalendas Iunias, praeberi pecori oportet. A Kalendis autem Iuniis,
si iam defecit viridis herba, usque in ultimum autumni frondem caesam
praebebimus.
Id. Iun. Calor incipit.
XIII Kal. Iul. Sol introitum Cancro facit, tempestatem significat. XI
Kal. Iul. Anguifer, qui Graece dicitur ophiouchos mane occidit, tempestatem
significat.
VIII et VII et VI Kal. Iul. Solstitium, Favonius et calor. III Kal. Iul. Ventosa tempestas.
His diebus eadem, quae supra. Sed et viciam in pabulum secare oportet,
priusquam siliquae eius durentur, hordeum metere, fabam serotinam ducere, fabam
maturam conterere et paleas eius diligenter recondere, hordeum terere paleasque
omnis recondere, alveos castrare, quos subinde nono quoque aut decimo die a
Kalendis Maiis considerare et curare oportet. Nunc autem si sunt pleni atque
operculati favi, demetendi sunt; sin autem maiore parte vacant aut sine
operculis adaperti sunt, nondum esse maturos significatur, itaque mellatio est
differenda. Quidam in provinciis transmarinis vel hoc vel sequente mense sesama
serunt.
Kal. Iul. Favonius vel Auster et calor.
IIII Non. Iul. Corona
occidit mane.
Pridie Non. Iul. Cancer medius occidit, calor.
VIII Id. Iul. Capricornus
medius occidit.
VII Id. Iul. Cepheus
vespere exoritur, tempestatem significat.
VI Id. Iul. Prodromi flare incipiunt.
His diebus eadem, quae supra. Sed et proscissum vervactum optime nunc
iteratur et silvestris ager decrescente luna utilissime exstirpatur.
Id. Iul. Procyon exoritur mane, tempestatem significat.
XIII Kal. Aug. Sol in Leonem transitum facit, Favonius.
[IX Kal. Aug. Leonis in
pectore clara stella exoritur. Interdum tempestatem significat].
VIII Kal. Aug. Aquarius incipit occidere clare, Favonius vel Auster.
VII Kal. Aug. Canicula apparet, caligo aestuosa.
VI Kal. Aug. Aquila exoritur.
IIII Kal. Aug. Leonis in
pectore clara stella exoritur; interdum tempestatem significat.
III Kal. Aug. Aquila
occidit; significat tempestatem.
His diebus locis temperatis et maritimis messis conficitur, et intra dies
triginta, quam desecta est, stramenta praecisa in acervum congeruntur. Iugerum
stramentorum opera una desecat, quibus remotis, priusquam sol acrior exurat
terram, omnes arbores, quae fuerant in segete, circumfodere et adobruere
oportet. Item quibus magna sementis praeparatur, nunc debent iterare. Nam de
fodiendis colendisve novellis vineis saepius iam dixi, nullum esse mensem
omittendum, donec autumnale aequinoctium conficiatur. Meminisse autem
oportebit, ut per hos et Augusti mensis dies antelucanis et vespertinis
temporibus frondem pecudibus caedamus. Item
quascumque vineas culturi sumus, ne per aestum, sed mane usque in tertiam et a
decima usque in crepusculum fodiamus. Quibusdam regionibus, sicut in Cilicia et
Pamphylia, hoc mense sesama seruntur, Italiae autem regionibus umidis possunt
ultimo mense Iunio seri. Quin etiam tempus est ficulneis arboribus caprificum
suspendere, quod quidam existimant idcirco fieri debere, ne fructus decidat et
ut celerius ad maturitatem perveniat.
Kal. Aug. Etesiae.
Pridie Non. Aug. Leo
medius exoritur, tempestatem significat.
VII Id. Aug. Aquarius occidit medius, nebulosus aestus.
Pridie Id. Aug. Fidis occidit mane, autumnus incipit.
His diebus eadem quae supra. Nonnullis tamen locis favi demetuntur; qui
si non sunt melle repleti nec operculati, differenda est in mensem Octobrem
mellatio.
Id. Aug. Delphini occasus tempestatem significat.
XVIIII Kal. Sept. Eiusdem sideris matutinus occasus tempestatem significat.
XIII Kal. Sept. Sol in Virginem transitum facit. Hoc et sequenti
die tempestatem significat, interdum et tonat. Hoc eodem die Fidis
occidit. X Kal. Sept. Ex. Eodem sidere tempestas plerumque oritur et
pluvia. VII Kal. Sept. Vindemitor exoritur mane et Arcturus incipit occidere,
interdum pluvia.
III Kal. Sept. Umeri Virginis exoriuntur, Etesiae desinunt flare et interdum
hiemat.
Pridie Kal. Sept. Andromeda vespere exoritur, interdum hiemat. His quidem
diebus arbores ficorum inoculant, quod genus insitionis emplastratio vocatur,
idque licet vel commodius facere superiore mense post Idus Iulias, quo tempore
etiam aliarum arborum nonnulli emplastrationem faciunt. Quibusdam autem locis,
ut in Baetica, maritimis regionibus et in Africa, vindemia conficitur. Sed
frigidioribus regionibus pulverationem faciunt, quam vocant rustici occationem,
cum omnis gleba in vineis refringitur et solvitur in pulverem. Hoc eodem
tempore prius quam vineae pulverentur, si perexilis est terra vel rara ipsa
vitis, lupini modii tres vel quattuor in singula iugera sparguntur et ita
inoccantur; qui, cum fruticaverunt, prima cum fossione conversi satis bonum
stercus vineis praebent. Multi etiam, si pluvius est status caeli, sicut
suburbana regione Italiae, pampinis vitem spoliant, ut percoqui fructus possint
nec putrescere imbribus. at e contrario locis calidioribus, ut modo nominatis
provinciis, circa vindemiam adumbrantur vel stramentis vel aliis tegmentis
uvae, ne ventis aut caloribus exarescant. Hoc idem tempus est aridis uvis
ficisque conficiendis, de quibus, quemadmodum passae fiant, suo loco dicemus,
cum vilicae persequemur officia. Felix quoque aut carex, ubicumque nascitur,
Augusto mense recte exstirpatur, melius tamen circa Idus Iulias ante Caniculae
exortum.
Kal. Sept. Calor.
IIII Non. Sept. Piscis austrinus desinit occidere, calor.
Non. Sept. Arcturus exoritur, Favonius vel Corus.
VII Id. Sept. Piscis aquilonius desinit occidere et Capra exoritur,
tempestatem significat.
III Id. Sept. Favonius aut Africus, Virgo media exoritur.
His diebus locis maritimis et calidis vindemia et cetera, quae supra
scripta sunt, commode administrantur. Iteratio
quoque arationis peracta esse debet, si serius terra proscissa est; sin autem
celerius, etiam tertiatum solum esse convenit. Hoc etiam tempore, qui
consueverunt vina condire, aquam marinam praeparant et advectam decoquunt; de
qua conficienda praecipiam, cum vilicae officia persequar.
Id. Sept. Ex pristino sidere nonnumquam tempestatem significat.
XV Kal. Oct. Arcturus exoritur, Favonius aut Africus, interdum Eurus,
quem quidam Vulturnum appellant.
XIIII Kal. Oct. Spica Virginis exoritur, Favonius aut Corus.
XIII Kal. Oct. Sol in Libram transitum facit, Crater matutino tempore
apparet.
XI Kal. Oct. Pisces occidunt mane, item Aries occidere incipit, Favonius aut
Corus, interdum Auster cum imbribus.
X Kal. Oct. Argo navis occidit, tempestatem significat, interdum et
pluviam.
VIIII Kal. Oct. Centaurus incipit mane oriri, tempestatem significat,
interdum et pluviam.
VIII Kal. Oct. et VII et VI aequinoctium autumnale pluviam significat.
V Kal. Oct. Haedi exoriuntur, Favonius, nonnumquam Auster cum pluvia.
IIII Kal. Oct. Virgo desinit
oriri, tempestatem significat.
His diebus vindemiae plurimis regionibus fiunt, quarum maturitatem alii
aliter interpretati sunt. Quidam cum vidissent partem aliquam uvarum virescere,
crediderunt tempestivam esse vindemiam, quidam cum coloratas et perlucidas uvas
animadvertissent, nonnulli etiam cum pampinos ac folia decidere considerassent.
Quae omnia fallacia sunt, quoniam inmaturis uvis omnia eadem possunt accidere
propter intemperiem solis aut anni. Itaque nonnulli gustu explorare maturitatem
temptaverunt, ut sive dulcis esset sapor uvae sive acidus proinde aestimarent. Sed et haec
ipsa res habet aliquam fallaciam. Nam quaedam genera uvarum numquam dulcedinem
capiunt propter austeritatem nimiam. Itaque optimum est, quod nos fecimus,
ipsam naturalem contemplare maturitatem. Naturalis autem maturitas est, si cum
expresseris vinacea, quae acinis celantur, iam infuscata et nonnulla praeter
modum nigra fuerint. Nam colorem nulla res vinaceis potest adferre nisi naturae
maturitas, praesertim cum ita in media parte acinorum sint, ut et a sole et a
ventis protegantur umorque ipse non patiatur ea praecipi aut infuscari nisi
suapte natura. Hoc igitur cum exploratum habuerit vilicus, sciet vindemiam sibi
esse faciendam. Sed antequam fructum cogere incipiat, cuncta praeparanda erunt
superiore, si fieri possit, mense; si minus, certe ut ante quindecim dies dolia
partim picata partim defricata et diligenter lota marina vel aqua salsa et
recte siccata; tum et opercula colaque et cetera, sine quibus probe confici
mustum non potest, torcularia vero et fora diligenter emundata lotaque et, si
res ita exegerit, picata praeparataque habeat ligna, quibus defrutum et sapam
decoquat. tum etiam salem atque odoramenta, quibus condire vina consueverit,
multo ante reposita esse oportet. Nec tamen haec cura totum avocet eum a cetera
ruris cultura. Nam et napinae itemque rapinae siccaneis locis per hos dies
fiunt et farraginaria quoque pecori futura per hiemem praesidio; itemque
siliqua, quod rustici faenum graecum vocant, nec minus in pabulum vicia nunc
demum conseruntur. Tum etiam lupini haec erit praecipua satio, quod quidam vel
ab area protinus in agrum deferri putant oportere. milium et panicum hoc
tempore demetitur, quo faseolus ad escam seritur. Nam ad percipiendum semen
ultima parte Octobris circa Kalendas Novembres melius obruitur. Quare cum haec
cuncta in agris exsequi debeat, possit eorum curam, quae intra villam facienda
sunt, vilicae delegare, ita tamen, ut ipse consideret, an recte facta sint.
Kal. Oct. Et VI Non. Interdum tempestatem significat.
IIII Non. Oct. Auriga occidit mane, Virgo desinit occidere, significat
nonnumquam tempestatem.
III Non. Oct. Corona incipit
exoriri, significat tempestatem.
Pridie Non. Oct. Haedi oriuntur vespere, Aries medius occidit, Aquilo.
VIII Id. Oct. Coronae
clara stella exoritur.
VI Id. Oct. Vergiliae exoriuntur vespere, Favonius et interdum Africus
cum pluvia.
III et pridie Id. Oct. Corona tota mane exoritur, Auster hibernus et
nonnumquam pluvia.
Per hos dies frigidis regionibus vindemia et cetera, quae supra scripta sunt,
fieri solent, iisdemque regionibus frumenta matura seruntur et praecipue far
adoreum. Locis etiam opacis triticum nunc recte seritur. Et quoniam sementis
mentionem fecimus, non intempestive, quantum cuiusque seminis iugerum agri
recipiat, referemus. Iugerum agri recipit tritici modios quattuor vel quinque,
farris adorei modios novem vel decem, hordei modios quinque vel sex, milii vel
panici sextarios quattuor vel quinque, lupini modios octo vel decem, phaseli
modios quattuor, pisi modios tres vel quattuor, fabae modios sex, lentis modium
unum paulo amplius, lini seminis modios octo vel decem, cicerculae modios tres
vel quattuor, ciceris modios tres vel quattuor, sesami sextarios quattuor vel
quinque, viciae pabularis modios septem vel octo, viciae seminalis modios
quinque vel sex, ervi modios quattuor vel quinque, farraginis hordeaceae modios
septem vel octo, siliquae modios sex, medicae singulos cyathos serere oportet
in areolis longis pedum denum, latis pedum quinum. Cannabis grana sex in pede quadrato
ponuntur.
Id. Oct. Et sequenti biduo interdum tempestas, nonnumquam rorat
tantummodo, Iugulae exoriuntur vespere.
XIII Kal. Nov. Sol in Scorpionem transitum facit.
XIII et XII Kal. Nov. Solis exortu Vergiliae incipiunt occidere,
tempestatem significat.
XI Kal. Nov. Tauri cauda occidit, Auster, interdum pluvia.
VIII Kal. Nov. Centaurus exoriri mane desinit, tempestatem significat.
VII Kal. Nov. Nepae frons exoritur, tempestatem significat.
V Kal. Nov. Vergiliae occidunt, hiemat cum frigore et gelicidiis.
IIII Kal. Nov. Arcturus vespere occidit, ventosus dies.
III Kal. Nov. Et pridie Cassiope incipit occidere, tempestatem significat.
Per hos dies quaecumque semina differri debent, arbusculaeque omnis
generis recte ponuntur. Ulmi quoque vitibus recte maritantur, ipsaeque vites in
arbustis et vineis commode propagantur. Seminaria runcare et fodere tempus est,
tum etiam arbores ablaqueare nec minus vineas easdemque putare itemque in
arbustis vitem deputare. Seminaria, quae suo tempore pampinata non sunt,
arbusculaeque ficorum in seminariis putari et ad singulos stilos redigi debent;
quae tamen melius, dum tenera sunt, per germinationem pampinantur. sed cum
omnia in agricultura strenue facienda sint, tum maxime sementis. Vetus est
agricolarum proverbium, maturam sationem saepe decipere solere, seram numquam,
quin mala sit. Itaque in totum praecipimus: ut quisque natura locus
frigidus erit, is primus conseratur, ut quisque calidus, novissimus. Vicia et faba stercorare agrum dicuntur.
Lupinum nisi in florem verteris, nihil agrum stercoraveris. sed nec ulla res
magis vacuis operariis aut seritur aut conditur. Nam et primis
temporibus ante ullam sementem possis id obruere et novissimis post coactos
fructus tollere. Sementi
facta inoccare oportet, quod sparseris. Duo iugera tres operae commode occabunt
arboresque, quae intererunt, ablaqueabunt, quamvis antiqui singulis operis
singula iugera sariri et occari velint; quod an recte fieri possit, adfirmare
non ausim. Eodem tempore fossas rivosque purgare et elices sulcosque aquarios
facere convenit. Iisdem temporibus, si sit, fraxineam, si minus orneam, si nec
haec sit, iligneam frondem bubus recte praebebimus. Glandis quoque non
inutile est singulis iugis modios singulos dare; nec tamen amplius, ne
laborent, nec minus diebus triginta praebueris. Nam si paucioribus diebus
datur, ut ait Hyginus, per ver scabiosi boves fiunt. Glans autem paleis
inmiscenda est atque ita bubus adponenda. Tum etiam silvam, si quis barbaricam,
id est consemineam velit facere, recte conseret glandibus et ceteris seminibus.
Tum et olea destringenda est, ex qua velis viride oleum efficere; quod fit
optimum ex varia oliva, cum incipit nigrescere. nam acerbum nisi ex alba olea
fieri non debet.
Kal. Nov. Et postridie caput Tauri occidit, pluviam significat.
III Non. Nov. Fidicula mane exoritur, hiemat et pluit.
VIII Id. Nov. Idem sidus totum exoritur, Auster vel Favonius, hiemat.
VII Id. Nov. Significat tempestatem, hiemat.
VI Id. Nov. Vergiliae mane occidunt, significat tempestatem, hiemat.
V Id. Nov. Stella clara Scorpionis exoritur, tempestatem significat, vel
Vulturnus, interdum rorat.
IIII Id. Nov. Hiemis initium, Auster aut Eurus, interdum rorat.
His diebus usque in Idus, quae superiore mense facere non potueris, adhuc
tolerabiliter efficies. Sed et proprie hoc observabis, ut pridie, quam
plenilunium sit, si minus certe ipso plenilunio, omnem, quam saturus es, fabam
uno die spargas; sed postea licebit ab avibus et pecore defensam obruas,
eamque, si ita conpetierit lunae cursus, ante Idus Novembres occatam habeas
quam pinguissimo et novo loco, si minus, quam stercoratissimo. Satis erit in
singula iugera vehes stercoris conportare numero decem octo; vehis autem
stercoris una habet modios octoginta. Ex quo colligitur oportere in denos
quoquoversus pedes modios quinos stercoris spargere. Quae ratio docet universo
iugero satisfacere modios MCCCCXL. Tum etiam convenit oleas ablaqueare et, si
sunt parum fructuosae vel cacuminibus retorridae frondis, magnis arboribus
quaternos modios stercoris caprini circumspargere, in ceteris autem pro
magnitudine portionem servare; eodem tempore vineis ablaqueatis columbinum
stercus ad singulas vites, quod sit instar unius sextarii, vel urinae hominis
congios vel alterius generis quaternos sextarios stercoris infundere. Iugerum
vinearum in senos pedes positarum duae operae oblaqueant.
Id. Nov. Dies incertus, saepius tamen placidus.
XVI Kal. Dec. Fidis exoritur mane, Auster, interdum Aquilo magnus.
XV Kal. Dec. Aquilo, interdum Auster cum pluvia.
XIIII Kal. Dec. Sol in Sagittarium transitum facit, Suculae mane oriuntur,
tempestatem significat.
XII Kal. Dec. Tauri cornua vespere occidunt, Aquilo frigidus et pluvia.
XI Kal. Dec. Sucula mane occidit, hiemat.
X Kal. Dec. Lepus occidit mane, tempestatem significat.
VII Kal. Dec. Canicula occidit solis ortu, hiemat.
Pridie Kal. Dec. Totae Suculae occidunt, Favonius aut Auster, interdum
pluvia.
His diebus, quae
praeterita erunt superioribus, opera consequi oportebit. Et, si non plurimum
serimus, optimum est intra Kalendas Decembres sementem fecisse. Sed etiam
longis noctibus ad diurnum tempus aliquid adiciendum est. Nam multa sunt, quae
in lucubratione recte agantur. Sive enim vineas possidemus, pali et ridicae
possunt dolari exacuique, sive regio ferulae vel corticis ferax est, apibus
alvaria fieri debent, sive palmae spartive fecunda est, fiscinae sportaeque,
seu virgultorum, corbes ex vimine. Ac
ne cetera nunc persequar, nulla regio non aliquid adfert, quod ad lucubrationem
confici possit. Nam inertis est agricolae exspectare diei brevitatem,
praecipue in his regionibus, in quibus brumales dies horarum novem sunt
noctesque horarum quindecim. Possit
etiam salix decisa pridie ad lucubrationem expurgari et ad vitium ligamina
praeparari; quae si natura minus lenta est, ante dies quindecim praecidenda et
purgata in stercore obruenda est, ut lentescat. Sin autem iam pridem caesa
exaruit, in piscina maceranda est. Tum etiam per lucubrationem ferramenta
acuere et ad ea facere vel facta manubria aptare, quorum optima sunt ilignea,
deinde carpinea, post haec fraxinea.
Kal. Dec. Dies incertus, saepius tamen placidus.
VIII Id. Dec. Sagittarius
medius occidit, tempestatem significat.
VII Id. Dec. Aquila mane oritur, Africus, interdum Auster et rorat.
III Id. Dec. Corus vel Septentrio, interdum Auster cum pluvia.
His diebus, quae praeterita erunt superiore mense opera, peragi debebunt,
utique in locis temperatis aut calidis; nam frigidis recte fieri iam non
possunt.
Id. Dec. Scorpio totus mane exoritur, hiemat.
XVI Kal. Ian. Sol in Capricornum transitum facit, brumale solstitium, ut
Hipparcho placet; itaque tempestatem saepe significat.
XV Kal. Ian. Ventorum
conmutationem significat.
X Kal. Ian. Capra occidit mane, tempestatem significat.
VIIII Kal. Ian. Brumale solstitium (sic Chaldaei observant), significat.
VI Kal. Ian. Delphinus incipit oriri mane, tempestatem significat.
IIII Kal. Ian. Aquila vespere occidit, hiemat.
III Kal. Ian. Canicula occidit vespere, tempestatem significat.
pridie Kal. Ian. Tempestas ventosa.
His diebus, qui religiosius rem rusticam colunt, nisi si vinearum causa
pastines, negant debere terram ferro commoveri. itaque quidquid citra id genus
effici potest, id ab his comprehenditur, ut olea legatur et conficiatur, ut
vitis paletur et capite tenus adligetur, ut iuga vineis inponantur et
capistrentur. Ceterum palmare, id est materias adligare, hoc tempore
non expedit, quia plurimae propter rigorem, qui fit ex frigore, franguntur.
Possunt etiam his diebus cerasia et tubures et Armeniacae atque amygdalae
ceteraeque arbores, quae primae florent, inseri commode. Nonnulli tamen etiam legumina serunt.
Kal. Ian. Dies incertus.
III Non. Ian. Cancer occidit, tempestas varia.
Pridie Non. Ian. Media hiemps, Auster multus, interdum pluvia.
Non. Ian. Fidis exoritur mane; tempestas varia.
VI Id. Ian. Auster,
interdum Favonius.
V Id. Ian. Auster, interdum imber.
Pridie Id. Ian. Incertus status caeli.
Per hos quoque dies abstinent terrenis operibus religiosiores agricolae,
ita tamen ut ipsis Kalendis Ianuariis auspicandi causa omne genus operis
instaurent. Ceterum differant terrenam molitionem usque in proximas Idus.
Sed
nec ignorare debebit vilicus, quid uni iugo boum quoquo mense per singulos dies
praestari satis sit. Quare huius quoque curae rationem subiciemus. Mense
Ianuario paleas cum ervi macerati sextariis sex vel paleas cum cicerculae
fresae semodio vel frondis corbem pabulatorium modiorum viginti vel paleas
quantum velint et faeni pondo viginti vel adfatim viridem frondem ex siliquis
et lauru vel, quod his omnibus praestat, farraginem hordeaceam dabit siccam. Februario idem, Martio idem vel, si opus
facturi sunt, faeni pondo quinquaginta. Aprili frondem querneam et populneam ex
Kalendis ad Idus vel paleas et faeni pondo quadraginta. Maio pabulum adfatim.
Iunio ex Kalendis frondem adfatim. Iulio idem. Augusto idem vel paleas ex ervo
pondo quinquaginta. Septembri frondem adfatim. Octobri frondem et ficulnea
folia. Novembri ad Idus frondem vel folia ficulnea, quae sint corbis unius; ex
Idibus glandis modium unum paleis inmixtum et lupini macerati modium unum
paleis inmixtum vel maturam farraginem. Decembri frondem aridam vel paleas cum
ervi semodio macerato vel lupini, quod ex semodio macerato exierit vel glandis
modium unum, ut supra scriptum est, vel farraginem.
|