Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER UNDECIMUS
      • Caput III. DE CULTU HORTORUM.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III. DE CULTU HORTORUM.

Et quoniam percensuimus opera, quae suis quibusque temporibus anni vilicum exsequi oporteret, memores polliciti nostri subiungemus cultus hortorum, quorum aeque curam suscipere debebit, ut et quotidiani victus sui levet sumptum et advenienti domino praebeat, quod ait poeta, inemptas ruris dapes. Democritus in eo libro, quem Georgicon appellavit, parum prudenter censet eos facere, qui hortis exstruant munimenta, quod neque latere fabricata maceries perennare possit pluviis ac tempestatibus plerumque infestata neque lapides supra rei dignitatem poscat inpensa; si vero amplum modum sepire quis velit, patrimonio esse opus. Ipse igitur ostendam rationem, qua non magna opera hortum ab incursu hominum pecudumque munimus. Vetustissimi auctores vivam sepem structili praetulerunt, quia non solum minorem inpensam desideraret, verum etiam diuturnior inmensis operibus permaneret; itaque vepres efficiendi consitis spinis rationem talem reddiderunt. Locus, quem sepire destinaveris, ab aequinoctio autumnali, simulatque terra maduerit imbribus, circumvallandus est duobus sulcis tripedaneo spatio inter se distantibus. Modum altitudinis eorum abunde est esse bipedaneum, sed eos vacuos perhiemare patiemur praeparatis seminibus, quibus obserantur. ea sint vastissimarum spinarum maximeque rubi et paliuri et eius, quam Graeci vocant kynosbaton, nos sentem canis appellamus. Horum autem ruborum semina quam maturissima legere oportet et ervi moliti farinae inmiscere; quae cum est aqua consparsa, inlinitur vel nauticis veteribus funibus vel quibuslibet aliis restibus. Siccati deinde funiculi reponuntur in tabulato; mox ubi bruma confecta est, intermissis quadraginta diebus circa hirundinis adventum, cum iam Favonius exoritur, post Idus Februarias, si qua in sulcis per hiemem constitit aqua, exhauritur, resolutaque humus, quae erat autumno regesta, usque ad mediam sulcorum altitudinem reponitur. Praedicti deinde funes de tabulato prompti explicantur et in longitudinem per utrumque sulcum porrecti obruuntur, sed ita, ut non nimium supergesta terra semina spinarum, quae inhaerent toris funiculorum, enasci possint. Ea fere citra tricensimum diem prorepunt, atque ubi coeperunt aliquod incrementum habere, sic insuesci debent, ut in id spatium, quod sulcis interiacet, inclinentur. Oportebit autem virgeam sepem interponere, quam super se pandant sentes utriusque sulci, et sit, quo interdum quasi adminiculo, priusquam conroborentur, adquiescant. Hunc veprem manifestum est interimi non posse, nisi radicitus effodere velis. Ceterum etiam post ignis iniuriam melius renasci, nulli dubium est. Et haec quidem claudendi horti ratio maxime est antiquis probata. Locum autem prius eligi conveniet, si permittit agri situs, iuxta villam praecipue pinguem quique adveniente rivo vel, si non sit fluens aqua, fonte puteali possit rigari. Sed ut certam perennitatis puteus habeat fidem, tum demum effodiendus est, cum sol ultimas partes Virginis obtinebit, id est mense Septembri ante aequinoctium autumnale, siquidem maxime explorantur vires fontium, cum ex longa siccitate aestatis terra caret umore pluviatili. Providendum est autem, ne hortus areae subiaceat neve per trituram venti possint paleas aut pulverem in eum perferre; nam utraque sunt holeribus inimica. Mox ordinandi pastinandique soli duo sunt tempora, quoniam duae quoque holerum sationes; nam et autumno et vere plurima seruntur, melius tamen vere riguis locis, quoniam et nascentis anni clementia excipit prodeuntia semina et sitis aestatis restinguitur fontibus. At ubi loci natura neque manu inlatam neque suae spontis aquam ministrari patitur, nullum quidem aliud auxilium est quam hiemales pluviae. Potest tamen etiam in siccissimis locis opus custodiri, si depressius pastinetur solum, eiusque abunde est gradum effodere tribus pedibus, ut in quattuor consurgat regestum. At ubi copia est rigandi, satis erit non alto bipalio, id est minus quam duos pedes ferramento novale converti. Sed curabimus, ut ager, quem vere conseri oportet, autumno circa Kalendas Novembres pastinetur; quem deinde velimus autumno instruere, mense Maio convertamus, ut aut hiemis frigoribus aut aestivis solibus et gleba solvatur et radices herbarum necentur. Nec multo ante stercorare debebimus, sed cum sationis adpropinquabit tempus, ante quintum diem exherbandus erit locus stercorandusque et ita diligenter fossione iterandus, ut fimo terra conmisceatur. Optimum vero stercus est ad hunc usum asini, quia minimum herbarum creat, proximum vel armenti vel ovium, si sit anno maceratum; nam quod homines faciunt, quamvis habeatur excellentissimum, non tamen necesse est adhibere, nisi aut nudae glareae aut sine ullo robore solutissimae harenae, cum maior scilicet vis alimenti desideratur. Igitur solum, quod conserere vere destinaverimus, post autumnum patiemur effossum iacere brumae frigoribus et pruinis inurendum; quippe e contrario sicut calor aestatis ita vis frigoris excoquit terram fermentatamque solvit. Quare peracta bruma tum demum stercus inicietur, et circa Idus Ianuarias humus refossa in areas dividitur; quae tamen sic informandae sunt, ut facile runcantium manus ad dimidiam partem latitudinis earum perveniant, ne, qui prosequuntur herbas, semina proculcare cogantur, sed potius per semitas ingrediantur et alterna vice dimidias areas eruncent. Haec, ante sationem quae facienda sunt, dixisse abunde est; nunc quid quoque tempore vel colendum vel serendum sit, praecipiamus, et primum de his generibus loquendum est, quae possunt duobus seri temporibus, id est autumno et vere. Sunt autem semina brassicae et lactucae, cinarae, erucae, nasturcii, coriandri, caerefolii, anethi, pastinacae, siseris, papaveris; haec enim vel circa Kalendas Septembres vel melius ante Kalendas Martias Februario seruntur. Locis vero siccis aut tepidis, qualia sunt Calabriae et Apuliae maritima, possunt circa Idus Ianuarias terrae conmitti. Rursus quae tantum autumno conseri debent, si tamen vel maritimum vel apricum agrum incolimus, haec fere sunt: alium, cepae capitula, ulpicum, sinape. Sed iam potius, quo quidque tempore terrae mandari plerumque conveniat, per menses digeramus. Ergo post Kalendas Ianuarias confestim recte ponetur lepidium. Mense autem Februario vel planta vel semine ruta atque asparagus et iterum cepae semen et porri; nec minus si vernum et aestivum fructum voles habere, syriacae radicis et rapae napique semina obrues. Nam alii et ulpici ultima est huius temporis positio. At circa Kalendas Martias locis apricis licet porrum, si iam ingranduit, transferre; item panacem ultima parte Martii mensis. Deinde circa Kalendas Apriles aeque porrum atque inulam et serotinam plantam rutae. Item ut maturius enascatur, cucumis, cucurbita, capparis serenda est. Nam semen betae, cum Punicum malum florebit, tum demum optime seritur. Porri autem caput circa Idus Maias tolerabiliter adhuc transfertur. Post hoc nihil ingruente aestate obrui debet nisi semen apii, si tamen rigaturus es; sic enim optime per aestum provenit. Ceterum Augusto circa Vulcanalia tertia satio est eaque optima radicis et rapae itemque napi et siseris nec minus holeris atri. Atque haec sunt sationum tempora. Nunc de iis, quae aliquam curam desiderant, singulis loquar, quaeque praeteriero intellegi oportebit nullam postulare operam nisi runcatoris; de qua semel hoc dicendum est, omni tempore consulendum esse, ut herbae exterminentur. Ulpicum, quod quidam alium Punicum vocant, Graeci autem aphroskorodon appellant, longe maioris est incrementi quam alium, idque circa Kalendas Octobres, antequam deponatur, ex uno capite in plura dividetur. Habet enim velut alium plures cohaerentis spicas, eaeque cum sint divisae, liratim seri debent, ut in pulvinis positae minus infestentur hiemis aquis. Est autem lira similis ei porcae, quam in sationibus campestribus rustici faciunt, ut uliginem vitent; sed haec in hortis minor est facienda, et per summam partem eius, id est in dorso inter palmaria spatia, spicae ulpici vel alii (nam id quoque similiter conseritur) disponendae sunt. Sulci lirarum inter se distent semipedali spatio. Deinde cum ternas fibras emiserunt spicae, sariantur. nam quo saepius id factum est, maius semina capiunt incrementum. Deinde ante quam caulem faciant, omnem viridem superficiem intorquere et in terram prosternere conveniet, quo vastiora capita fiant. Regionibus autem pruinosis neutrum horum per autumnum seri debet, nam brumali tempore corrumpuntur; quod fere mense Ianuario mitescit, et idcirco frigidis locis tempus optimum est alium vel ulpicum ponendi circa Idus praedicti mensis. Sed quandoque vel conseremus vel iam matura in tabulatum reponemus, servabimus, ut iis horis, quibus aut obruentur aut eruentur, luna infra terram sit. Nam sic sata et rursus sic fere condita existimantur neque acerrimi saporis exsistere neque mandentium halitus inodorare. Multi tamen haec ante Kalendas Ianuarias mediis diebus serunt mense Decembri, si caeli tepor et situs terrae permittit. Brassica, cum sex foliorum erit, transferri debet, ita ut radix eius liquido fimo prius inlita et involuta tribus algae taeniolis pangatur. Haec enim res efficit, ut in coctura celerius madescat et viridem colorem sine nitro conservet. Est autem frigidis et pluviis regionibus positio eius optima post Idus Apriles; cuius depressae plantae cum tenuerint, quantum holitoris ratio patitur, saepius sarta et stercorata melius convalescit pleniorisque incrementi et coliculum facit et cymam. Nonnulli hanc eandem locis apricioribus a Kalendis Martiis deponunt; sed maior pars eius in cymam prosilit nec postea hibernum caulem amplum facit, cum est semel desecta. possis autem vel maximos caules bis transferre, idque si facias, plus seminis et maioris incrementi praebere dicuntur. Lactuca totidem foliorum quot brassica transferri debet. Locis quidem apricis et maritimis optime autumno ponitur, mediterraneis et frigidis contra; hieme non aeque commode dispergitur. Sed et huius quoque radix fimo liniri debet maioremque copiam desiderat aquae, si quo tenerioris folii. Sunt autem conplura lactucae genera, quae suo quidque tempore seri oportet. Eorum, quae fusci est vel purpurei aut etiam viridis coloris et crispi folii, uti Caeciliana, mense Ianuario recte differtur, at Cappadocia, quae pallido et pexo densoque folio viret, mense Februario; quae deinde candida est et crispissimi folii, ut in provincia Baetica est finibus Gaditani municipii, mense Martio recte pangitur. Est et Cyprii generis ex albo rubicunda, levi et tenerrimo folio, quae usque in Idus Octobres commode disponitur. Fere tamen aprico caeli statu, quibus locis aquarum copia est, pene toto anno lactuca seri potest. Quae quo tardius caulem faciat, cum aliquod incrementum habuerit, exiguam testam media parte accipiat; eo quasi onere coercita in latitudinem se diffundit. Eadem est ratio etiam intubi, nisi quod hiemem magis sustinet ideoque vel frigidis regionibus primo autumno seri potest. Cinarae subolem melius per autumni aequinoctium disponemus; semen commodius circa Kalendas Martias seremus, eiusque plantam ante Kalendas Novembres deprimemus et multo cinere stercorabimus. Id enim genus stercoris huic holeri videtur aptissimum. Sinape atque coriandrum nec minus eruca et ocimum ita, uti sata sunt, sua sede inmota permanent, neque est eorum cultus alius, quam ut stercorata runcentur. Possunt autem non solum autumno, sed et vere conseri. Plantae quoque sinapis prima hieme translatae plus cymae vere adferunt. Panax utroque tempore levi et subacta terra rarissime disseritur, quo maius incrementum capiat; melior tamen eius verna satio est. Porrum si sectivum facere velis, densius satum praeceperunt priores relinqui et ita, cum increverit, secari. Sed nos docuit usus longe melius fieri, si differas et eodem more quo capitatum modicis spatiis, id est inter quaternos digitos, depangas et, cum convaluerit, deseces. In eo autem, quod magni capitis efficere voles, servandum est, ut ante quam translatum deponas, omnis radiculas amputes et fibrarum summas partes intondeas; tum testulae vel conchae quasi sedes singulis subiectae seminibus adobruuntur, ut fiant capita latioris incrementi. Cultus autem porri capitati adsidua sarritio et stercoratio est, nec aliud tamen sectivi, nisi quod totiens rigari et stercorari saririque debet, quotiens demetitur. Semen eius locis calidis mense Ianuario, frigidis Februario seritur; cuius incrementum quo maius fiat, raris linteolis conplura grana inligantur atque ita obruuntur. Enatum autem differri debet in iis locis, quibus aqua subministrari non potest, circa aequinoctium autumni; at quibus possis umorem praebere, mense Maio recte transferuntur. Apium quoque possis plantis serere nec minus semine, sed praecipue aqua laetatur et ideo secundum fontem commodissime ponitur. Quod si quis id velit lati folii facere, quantum seminis possint tres digiti conprehendere, raro linteolo inliget et ita in areolas dispositum liget. Vel si crispae frondis id fieri maluerit, semen eius inditum pilae et saligneo palo pinsitum exspoliatumque similiter [in] linteolis ligatum obruat. Potest etiam citra hanc operam fieri crispum qualitercumque satum, si, cum est natum, incrementum eius supervoluto cylindro coerceas. Satio eius est optima post Idus Maias usque in solstitium; nam teporem desiderat. Fere etiam his diebus ocima seruntur, quorum cum semen obrutum est, diligenter inculcatur pavicula vel cylindro. nam si terram suspensam relinquas, plerumque corrumpitur. Pastinaca et siser atque inula convalescunt alte pastinato et stercorato loco, sed quam rarissime ponenda sunt, ut maiora capiant incrementa. Inulam vero intervallo trium pedum seri convenit, quoniam vastos facit frutices et radicibus ut oculus harundinis serpit. Nec est alius cultus horum omnium, nisi ut sarritionibus herbae tollantur. Commodissime autem deponentur prima parte Septembris vel ultima Augusti parte. Atrum holus, quod Graecorum quidam vocant petroselinon, nonnulli smyrnaion, pastinato loco semine debet conseri, maxime iuxta maceriam, quoniam et umbra gaudet et qualicumque convalescit loco; idque cum semel severis, si non totum radicitus tollas, sed alternos frutices in semen submittas, aevo manet parvamque sarritionis exigit culturam. Seritur a Vulcanalibus usque in Kalendas Septembres, sed etiam mense Ianuario. Menta dulcem desiderat uliginem; quam ob causam iuxta fontem mense Martio recte ponitur. Cuius si forte semina defecerunt, licet de novalibus silvestre mentastrum conligere atque ita inversis cacuminibus disponere; quae res feritatem detrahit et edomitam reddit. Rutam autumno semine satam mense Martio differre oportet in apricum et cinerem aggerare runcareque, donec convalescat, ne herbis enecetur. Sed velata manu debet runcari; quam nisi contexeris, perniciosa nascuntur ulcera. Si tamen per ignorantiam nuda manu runcaveris et prurigo atque tumor incesserit, oleo subinde perungito. Eiusdem frutex pluribus annis manet innoxius, nisi si mulier, quae est in menstruis, contigerit eum et ob hoc exaruerit. Thymum et transmarina cunela et serpyllum, sicut priore libro iam rettuli, magis alvaria curantibus quam holitoribus studiose conseruntur. Sed nos ea condimentorum causa (nam sunt quibusdam esculentis aptissima) non alienum putamus etiam in hortis habere. Locum neque pinguem neque stercoratum, sed apricum desiderant, ut quae macerrimo solo per se maritimis plerumque regionibus nascantur. Eae res et semine et plantis circa aequinoctium vernum seruntur. Melius tamen est thymi novellas plantas disponere. Quae cum subacto solo depressae fuerint, ne tarde conprehendant, aridi thymi fruticem contundi oportet atque ita pinsito illo pridie, quam volueris uti, aquam medicare; quae cum sucum eius perceperit, depositis fruticibus infunditur, donec eos recte confirmet. Ceterum cunela vivacior est, quam ut inpensius curanda sit. Lepidium cum ante Kalendas Martias habueris dispositum velut porrum sectivum demetere poteris, rarius tamen. nam post Kalendas Novembres secandum non erit quoniam frigoribus violatum emoritur; biennio tamen sufficiet, si diligenter sartum et stercoratum fuerit. Multis etiam locis vivacitatem suam usque in annos decem prorogat. Beta florenti Punico malo semine obruitur et simul atque quinque foliorum est, ut brassica, differtur aestate, si riguus est locus; at si siccaneus, autumno, cum iam pluviae incesserint, disponi debebit. Chaerephyllum itemque holus atriplicis, quod Graeci vocant andraphakin, circa Kalendas Octobres obrui oportet non frigidissimo loco. Nam si regio saevas hiemes habet, post Idus Februarias semina disserenda sunt suaque sede patienda. Papaver et anethum eandem habent conditionem sationis quam chaerephyllum et andraphakis. Sativi asparagi, quam corrudam rustici vocant, semina fere biennio praeparantur. Ea cum pingui et stercoroso loco post Idus Februarias sic obrueris, ut quantum tres digiti seminis conprehendere queunt, singulis fossulis deponas, fere post quadragensimum diem inter se inplicantur et quasi unitatem faciunt; quas radiculas sic inligatas atque connexas holitores spongias appellant. Eas post quattuor et viginti menses in locum apricum et bene madidum stercorosumque transferri convenit. Sulci autem inter se pedali mensura distantes fiunt non amplius dodrantalis altitudinis, in quam ita spongiolae deprimuntur, ut facile superposita terra germinent. Sed in locis siccis partibus sulcorum imis disponenda sunt semina, ut tamquam in alveolis maneant. At uliginosis e contrario in summo porcae dorso conlocanda, ne umore nimio laedantur. Primo deinde anno, cum ita consita sunt, asparagum, quem emiserunt, infringi oportet. Nam si ab imo vellere volueris, vix adhuc validis teneris radiculis, tota spongiola sequetur. Reliquis annis non erit decerpendus, sed radicitus vellendus. Nam nisi ita fiat, stirpes praefractae angunt oculos spongiarum et quasi excaecant nec patiuntur asparagum emittere. ceterum stilus, qui novissime autumnali tempore nascitur, non omnis est tollendus, sed aliqua pars eius in semen submittenda. Deinde cum spinam fecerit, electis seminibus ipsis, scopiones ita, uti sunt, in suo loco perurendi sunt et deinde sulci omnes consariendi herbaeque eximendae; mox vel stercus vel cinis iniciendus, ut tota hieme sucus eius cum pluviis manans ad radicem perveniat. Vere deinde prius quam coeperit germinare, capreolis, quod genus bicornis ferramenti est, terra commoveatur, ut et facilius stilus emicet et relaxata humo plenioris crassitudinis fiat radix. Raphani radix bis anno recte seritur, Februario mense, cum vernum fructum exspectamus, et Augusto mense circa Vulcanalia, cum maturum. Sed haec satio sine dubio melior habetur. Cura est eius, ut terra stercorata et subacta obruatur; post ubi ceperit aliquod incrementum, subinde aggeretur. Nam si super terram emerserit, dura et fungosa fiet. Cucumis et cucurbita, cum copia est aquae, minorem curam desiderant; nam plurimum iuvantur umore. Sin autem sicco loco seri debuerint, quo rigationem ministrare non expediat, mense Februario sesquipedali altitudine fossa facienda est. Post Idus deinde Martias, quasi tertia pars altitudinis sulci stramentis inditis tegenda, mox stercorata terra usque in dimidium sulcum adgerenda, positisque seminibus tam diu est aqua praebenda, donec enascantur, atque ubi convalescere coeperint, adiecta humo incrementa eorum prosequenda sunt, donec sulcus coaequetur; sic exculta semina sine rigatione tota aestate satis valebunt fructumque iucundioris saporis quam rigua praebebunt. Aquosis autem locis primo quoque tempore, non tamen ante Kalendas Martias semen ponendum est, ut differri possit aequinoctio confecto, idque de media parte cucurbitae semen inverso cacumine ponito, ut fiat incrementi vastioris; nam sunt ad usum vasorum satis idoneae, sicut Alexandrinae cucurbitae, cum exaruerunt. At si esculentae merci praeparabis, recto cacumine de collo cucurbitae sumptum semen serendum erit, quo prolixior et tenuior fructus eius enascatur, qui scilicet maius aeris invenit pretium. Sed custodiendum est, ut quam minime ad eum locum, in quo vel cucumeres aut cucurbitae consitae sunt, mulier admittatur. Nam fere contactu eius languescunt incrementa virentium. Si vero etiam in menstruis fuerit, visu quoque suo novellos fetus necabit. Cucumis tener et iucundissimus fit, si, ante quam seras, semen eius lacte maceres. Nonnulli etiam quo dulcior exsistat, aqua mulsa idem faciunt. Sed qui praematurum fructum cucumeris habere volet, confecta bruma stercoratam terram inditam cophinis obferat modicumque praebeat umorem. Deinde cum enata semina fuerint, tepidis diebus et insolatis iuxta aedificium sub divo ponat, ita ut ab omni adflatu protegantur. Ceterum frigoribus ac tempestatibus sub tectum referat idque tam diu faciat, dum aequinoctium vernum confiat. Postea totos cophinos demittat in terram; sic enim praecoquem fructum habebit. Possunt etiam, si sit operae pretium, vasis maioribus rotulae subici, quo minore labore producantur et rursus intra tecta recipiantur. Sed nihilo minus specularibus integi debebunt, ut etiam frigoribus serenis diebus tuto producantur ad solem. Hac ratione fere toto anno Tiberio Caesari cucumis praebebatur. Nos autem leviore opera istud fieri apud Aegyptiae gentis Bolum Mendesium legimus, qui praecipit aprico et stercoroso loco alternis ordinibus ferulas, alternis rubos in hortis consitas habere; deinde eas confecto aequinoctio paululo infra terram secare et ligneo stilo laxatis vel rubi vel ferulae medullis stercus inmittere atque ita semina cucumeris inserere, quae scilicet incremento suo coeant rubis et ferulis (namque non sua, sed quasi materna radice aluntur); sic insitam stirpem frigoribus quoque cucumeris praebere fructum. Satio secunda eius seminis fere Quinquatribus observatur. Capparis plurimis provinciis sua sponte novalibus nascitur. Sed quibus locis eius inopia est, si serenda fuerit, siccum locum desiderabit, isque debebit ante circumdari fossula, quae repleatur lapidibus et calce vel Punico luto, ut sit quasi quaedam lorica, ne possint eam perrumpere praedicti seminis frutices, qui fere per totum agrum vagantur, nisi munimento aliquo prohibiti sunt. Quod tamen non tantum incommodum est (subinde enim possunt exstirpari) quantum quod noxium virus habent sucoque suo sterile solum reddunt. Cultu aut nullo aut levissimo contenta est, quippe quae res etiam in desertis agris citra rustici operam convalescat. Seritur utroque aequinoctio. Cepina magis frequenter subactam postulat terram quam altius conversam. Itaque ex Kalendis Novembribus proscindi solum debet, ut hiemis frigoribus et gelicidiis putrescat, intermissisque quadraginta diebus tum demum iterari et interpositis uno ac viginti diebus tertiari et protinus stercorari, mox bidentibus aequaliter perfossum in areas disponi deletis radicibus omnibus. Deinde ad Kalendas Februarias sereno die conveniat semina spargi; quibus aliquid satureiae semen intermiscendum erit, ut eam quoque habeamus. Nam et viridis esui est iucunda nec arida inutilis ad pulmentaria condienda. Sed cepina vel saepius, certe non minus debet quam quater sariri. Cuius si semen excipere voles, capita maxima generis Ascalonii, quod est optimum, mense Februario disponito quaternorum vel etiam quinum digitorum spatiis distantia, et cum coeperint virere, ne minus ter consarito; deinde cum fecerint caulem, humilioribus quasi canteriolis interpositis rigorem stilorum conservato. Nam nisi harundines transversas in modum iugatae vineae crebre disposueris, thalli ceparum ventis prosternuntur totumque semen excutietur; quod scilicet non ante legendum est, quam cum maturescere coeperit coloremque nigrum habere. Sed nec patiendum est, ut perarescat, ut totum decidat, verum integri thalli vellendi sunt et sole siccandi. Napus et rapa duas sationes habent et eandem culturam quam raphanus. Melior est tamen satio mensis Augusti. Iugerum agri quattuor sextarios seminis eorum poscit, sed ita ut radicis Syriacae super hanc mensuram paulo plus quam heminam seminis recipiat. Qui aestate ista seret, caveat, ne propter siccitates pulex adhuc tenera folia prorepentia consumat, idque ut vitetur, pulvis, qui supra cameram invenitur, vel etiam fuligo, quae supra focos tectis inhaeret, conligi debet; deinde pridie quam satio fiat, conmisceri cum seminibus et aqua conspargi, ut tota nocte sucum trahat. Nam sic macerata postero die recte obserentur. Veteres quidem auctores, ut Democritus, praecipiunt semina omnia suco herbae, quae sedum appellatur, medicare eodemque remedio adversus bestiolas uti; quod verum esse nos experientia docuit. Sed frequentius tamen, quoniam eius herbae larga non est facultas, fuligine et pulvere praedicto utimur satisque commode tuemur his incolumitatem plantarum. Rapae semina Hyginus putat post trituram iacentibus adhuc in area paleis inspargi debere, quoniam fiant laetiora capita, cum subiacens soli duritia non patiatur in altum descendere. Nos istud saepe frustra temptavimus; itaque sicut raphanum et napum melius existimamus subacta terra obrui, servantque adhuc antiquorum consuetudinem religiosiores agricolae, qui cum ea serunt, precantur, ut et sibi et vicinis nascantur. Locis frigidis, ubi timor est, ne autumnalis satio hiemis gelicidiis peruratur, harundinibus humiles cantherii fiunt virgaeque et virgis stramenta supra iaciuntur, et sic a pruinis semina defenduntur. Ubi vero apricis regionibus post pluvias noxia incesserunt animalia, quae a nobis appellantur urucae, Graece autem kampai nominantur, vel manu conligi debent vel matutinis temporibus frutices holerum concuti. Sic enim dum adhuc torpent nocturno frigore, si deciderint, non amplius in superiorem partem prorepunt. Id tamen supervacuum est facere, si ante sationem semina, uti iam praedixi, suco herbae sedi macerata sunt. Nihil enim sic medicatis nocent urucae. Sed Democritus in eo libro, qui Graece inscribitur peri antipathon, adfirmat has ipsas bestiolas enecari, si mulier, quae in menstruis est, solutis crinibus et nudo pede unamquamque aream ter circumeat; post hoc enim decidere omnes vermiculos et ita emori. Hactenus praecipiendum existimavi de cultu hortorum et officiis vilici, quem quamvis instructum atque eruditum omni opere rustico esse oportere prima parte huius exordii censuerim, quoniam tamen plerumque evenit, ut eorum, quae didicerimus, memoria nos deficiat eaque saepius ex commentariis renovanda sint, omnium librorum meorum argumenta subieci, ut cum res exegisset, facile reperiri possit, quid in quoque quaerendum et qualiter quidque faciendum sit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License