Xenophon Atheniensis eo libro, Publi Silvine, qui Oeconomicus
inscribitur, prodidit maritale coniugium sic comparatum esse natura, ut non
solum iucundissima, verum etiam utilissima vitae societas iniretur: nam primum,
quod etiam Cicero ait, ne genus humanum temporis longinquitate occideret,
propter hoc marem cum femina esse coniunctum, deinde, ut ex hac eadem societate
mortalibus adiutoria senectutis nec minus propugnacula praeparentur. Tum etiam,
cum victus et cultus humanus non, uti feris, in propatulo ac silvestribus locis
sed domi sub tecto adcurandus erat, necessarium fuit alterutrum foris et sub
divo esse, qui labore et industria compararet, quae tectis reconderentur, siquidem
vel rusticari vel navigare vel etiam genere alio negotiari necesse erat, ut
aliquas facultates adquireremus. Cum vero paratae res sub tectum essent
congestae, alium esse oportuit, qui et inlatas custodiret et ea conficeret
opera, quae domi deberent administrari: nam et fruges ceteraque alimenta
terrestria indigebant tecti, et ovium ceterarumque pecudum fetus atque fructus
clauso custodiendi erant nec minus reliqua utensilia, quibus aut alitur hominum
genus aut etiam excolitur. Quare, cum et operam et diligentiam desiderarent ea,
quae proposuimus, nec exigua cura foris adquirerentur, quae domi custodiri
oporteret, iure, ut dixi, natura comparata est [opera] mulieris ad domesticam
diligentiam, viri autem ad exercitationem forensem et extraneam; itaque viro calores
et frigora perpetienda, tum etiam itinera et labores pacis ac belli, id est
rusticationis et militarium stipendiorum, deus tribuit. Mulieri deinceps, quod
omnibus his rebus eam fecerat inhabilem, domestica negotia curanda tradidit,
et, quoniam hunc sexum custodiae et diligentiae adsignaverat, idcirco
timidiorem reddidit quam virilem; nam metus plurimum confert ad diligentiam
custodiendi. Quod autem necesse erat foris et in aperto victum quaerentibus
nonnunquam iniuriam propulsare, idcirco virum quam mulierem fecit audaciorem;
quia vero partis opibus aeque fuit opus memoria et diligentia, non minorem
feminae quam viro earum rerum tribuit possessionem; tum etiam, quod simplex
natura non omnis res commodas amplecti valebat, idcirco alterum alterius indigere
voluit, quoniam, quod alteri deest, praesto plerumque est alteri. Haec in
Oeconomico Xenophon et deinde Cicero, qui eum Latinae consuetudini tradidit,
non inutiliter disseruerunt; nam et apud Graecos et mox apud Romanos usque in
patrum nostrorum memoriam fere domesticus labor matronalis fuit, tamquam ad
requiem forensium exercitationum, omni cura deposita, patribus familias intra
domesticos penatis se recipientibus. Erat
enim summa reverentia cum concordia et diligentia mixta, flagrabatque mulier
pulcherrima diligentiae aemulatione studens negotia viri cura sua maiora atque
meliora reddere. Nihil conspiciebatur in domo dividuum, nihil, quod aut maritus
aut femina proprium esse iuris sui diceret, sed in commune conspirabatur ab
utroque, ut cum forensibus negotiis matronalis industria rationem parem
faceret. Itaque ne vilici quidem aut vilicae magna erat opera, cum ipsi domini
cotidie negotia sua reviserent atque administrarent. Nunc vero, cum pleraeque
sic luxu et inertia diffluant, ut ne lanificii quidem curam suscipere
dignentur, sed domi confectae vestes fastidio sint, perversaque cupidine maxime
placeant, quae grandi pecunia et paene totis censibus redimuntur, nihil mirum
est easdem ruris et instrumentorum agrestium cura gravari sordidissimumque
negotium ducere paucorum dierum in villa moram. Quam ob causam, cum in totum
non solum exoleverit sed etiam occiderit vetus ille matrum familiarum mos
Sabinarum atque Romanarum, necessaria inrepsit vilicae cura, quae tueretur
officia matronae, quoniam et vilici quoque successerunt in locum dominorum, qui
quondam, prisca consuetudine, non solum coluerant sed habitaverant rura. Verum
ne videar intempestive censorium opus obiurgandis moribus nostrorum temporum
suscepisse, iam nunc officia vilicae persequar.
|