Post
haec meminisse debebit, quae inferantur, ut idoneis et salubribus locis
recondita sine noxa permaneant. Nihil enim magis curandum est quam praeparare,
ubi quidque reponatur, et unde, cum opus sit, promatur. Ea loca qualia esse
debeant, et primo volumine, cum villam constitueremus, et undecimo, cum de
vilico disputaremus, iam dicta sunt. Sed ne nunc quidem demonstrare breviter
pigebit: nam quod est excelsissimum conclave, pretiosissima vasa et vestem desiderat,
quod denique horreum siccum atque aridum, frumentis habetur idoneum, quod
frigidum, commodissime vinum custodit, quod bene inlustre, fragilem
supellectilem atque ea postulat opera, quae multi luminis indigent. Praeparatis
igitur receptaculis oportebit suo quidque loco generatim atque etiam
specialiter nonnulla disponere, quo facilius, cum quid expostulabit usus,
recipere possit. Nam vetus est proverbium: paupertatem certissimam esse, cum
alicuius indigeat, uti eo non posse, quia ignoretur, ubi proiectum iaceat, quod
desideratur. Itaque in re
familiari laboriosior est neglegentia quam diligentia. Quis enim dubitet nihil
esse pulchrius in omni ratione vitae dispositione atque ordine, quod etiam
ludicris spectaculis licet saepe cognoscere: nam ubi chorus canentium non ad
certos modos neque numeris praeeuntis magistri consensit, dissonum quiddam et
tumultuosum audientibus canere videtur; at ubi certis numeris ac pedibus velut
facta conspiratione consensit atque concinuit, ex eiusmodi vocum concordia non
solum ipsis canentibus amicum quiddam et dulce resonat verum etiam spectantes
audientesque laetissima voluptate permulcentur. Iam vero in exercitu neque
miles neque imperator sine ordine ac dispositione quicquam valet explicare, cum
armatus inermem, eques peditem, plaustrum equitem, si sint permixti,
confundant. Haec eadem ratio praeparationis atque ordinis etiam in navigiis
plurimum valet: nam ubi tempestas incessit et est rite disposita navis, suo
quidque ordine locatum armamentum sine trepidatione minister promit, cum est a
gubernatore postulatum. Quod si tantum haec possunt vel in theatris vel in
exercitibus vel etiam in navigiis, nihil dubium est, quin cura vilicae ordinem
dispositionemque rerum, quas reponit, desideret: nam et unumquidque facilius consideratur,
cum est adsignatum suo loco, et, si quid forte abest, ipse vacuus locus
admonet, ut, quod deest, requiratur; si quid vero curari aut concinnari
oportet, facilius intellegitur, cum ordine suo recensetur. De quibus omnibus
Marcus Cicero, auctoritatem Xenophontis secutus in Oeconomico, sic inducit
Ischomachum sciscitanti Socrati narrantem.
|