Praeparatis
idoneis locis instrumentum et supellectilem distribuere coepimus. Ac primum ea
secrevimus, quibus ad res divinas uti solemus, postea mundum muliebrem, qui ad
dies festos comparatur, deinde ad <bellum> virilem, item dierum
sollemnium ornatum nec minus calciamenta utrique sexui convenientia; tum iam
seorsum arma ac tela separabantur et in altera parte, quibus <ad>
lanificia utuntur; post, quae ad cibum comparandum vasa adsolent,
construebantur; inde, quae ad lavationem, quae ad exornationem, quae ad mensam
cotidianam atque epulationem pertinent, exponebantur; postea ex his, quibus
cotidie utimur, quod menstruum esset, seposuimus; annuum quoque in duas partes
divisimus: nam sic minus fallit, qui exitus futurus sit. Haec postquam omnia secrevimus, tum suo
quaeque loco disposuimus. Deinde, quibus cotidie servuli utuntur, quae ad
lanificia, quae ad cibaria coquenda et conficienda pertinent, haec ipsis, qui
his uti solent, tradidimus et, ubi exponerent, demonstravimus et, ut salva
essent, praecepimus. Quibus autem ad dies festos et ad hospitum adventum utimur
et ad quaedam rara negotia, haec promo tradidimus et loca omnium demonstravimus
et ei omnia adnumeravimus atque adnumerata ipsi exscripsimus eumque monuimus,
ut, quodcumque opus esset, sciret, unde daret, et meminisset atque adnotaret,
quid et quando et cui dedisset, et cum recepisset, ut quidque suo loco
reponeret. Igitur haec nobis antiqui per Ischomachi personam praecepta
industriae ac diligentiae tradiderunt, quae nunc nos vilicae demonstramus. Nec
tamen una eius esse cura debebit, ut clausa custodiat, quae tectis inlata
receperit, sed subinde recognoscat atque consideret, ne aut supellex vestisve
condita situ dilabatur aut fruges aliave utensilia neglegentia desidiaque sua
corrumpantur; pluviis vero diebus, vel cum frigoribus aut pruinis mulier sub
dio rusticum opus obire non potuerit, ut ad lanificium reducatur praeparataeque
sint et pectitae lanae, quo facilius iusta lanificio persequi atque exigere
possit. Nihil enim nocebit, si sibi atque actoribus et aliis in honore servulis
vestis domi confecta fuerit, quo minus patris familiae rationes onerentur.
Illud vero etiam in perpetuum custodiendum habebit, ut eos, qui foris rusticari
debebunt, cum iam e villa familia processerit, requirat, ac si quis, ut evenit,
curam contubernalis eius intra tectum tergiversans fefellerit, causam desidiae
sciscitetur exploretque, utrum adversa valitudine inhibitus restiterit an
pigritia delituerit, et, si compererit vel simulantem languorem, sine
cunctatione in valitudinarium deducat; praestat enim opere fatigatum sub
custodia requiescere unum aut alterum diem quam pressum nimio labore veram noxam
concipere. Denique uno loco quam minime oportebit eam consistere: neque enim
sedentaria eius opera est, sed modo ad telam debebit accedere ac, si quid
melius sciat, docere, si minus, addiscere ab eo, qui plus intellegat; modo eos,
qui cibum familiae conficiunt, invisere, tum etiam culinam et bubilia nec minus
praesepia emundanda curare; valitudinaria quoque, vel si vacent ab inbecillis,
identidem aperire et inmunditiis liberare, ut, cum res exegerit, bene ordinata
[et ornata] et salubria languentibus praebeantur; promis quoque et cellariis
aliquid attendentibus aut metuentibus intervenire, nec minus interesse
pastoribus in stabulis fructum cogentibus aut [ut] fetus ovium aliarumve
pecudum subrumantibus; tonsuris vero earum utique interesse et lanas [etiam] diligenter
percipere et vellera ad numerum pecoris recensere; tum insistere atriensibus,
ut supellectilem exponant; et aeramenta detersa nitidentur atque rubigine
liberentur, ceteraque, quae refectionem desiderant, fabris concinnanda
tradantur. Postremo, his rebus omnibus constitutis, nihil hanc arbitror
distributionem profuturam, nisi, ut iam dixi, vilicus saepius et aliquando
tamen dominus aut matrona consideraverit animadverteritque, ut ordinatio
instituta conservetur. Quod etiam in bene moratis civitatibus semper est
observatum, quarum primoribus atque optimatibus non satis visum est bonas leges
habere, nisi custodes earum diligentissimos cives <creassent>, quos
Graeci nomophylakas appellant. Horum erat officium eos, qui legibus parerent,
laudibus prosequi nec minus honoribus, eos autem, qui non parerent, poena
multare, quod nunc scilicet faciunt magistratus adsidua iurisdictione vim legum
custodientes. Sed haec in universum administranda tradidisse abunde
sit.
|