Nunc de ceteris rebus, quae omissae erant prioribus libris, quoniam
vilicae reservabantur officiis, praecipiemus, et, ut aliquis ordo custodiatur,
incipiemus a verno tempore, quoniam fere maturis atque trimenstribus
consummatis sationibus vacua tempora iam contingunt ad ea exsequenda, quae
deinceps docebimus. Parvarum rerum curam non defuisse Poenis Graecisque
auctoribus atque etiam Romanis memoria tradidit: nam et Mago Carthaginiensis et
Hamilcar, quos secuti videntur Graecae gentis non obscuri scriptores Mnaseas
atque Paxamus, tum demum nostri generis, postquam a bellis vacuum fuit, quasi
quoddam tributum victui humano conferre non dedignati sunt, ut Marcus Ambivius
et Maenas Licinius, tum etiam Gaius Matius, quibus studium fuit pistoris et
coqui nec minus cellarii diligentiam suis praeceptis instruere. His autem
omnibus placuit eum, qui rerum harum officium susceperit, castum esse
continentemque oportere, quoniam totum in eo sit, ne contrectentur pocula vel
cibi nisi aut inpubi aut certe abstinentissimo rebus veneriis; quibus si fuerit
operatus vel vir vel femina, debere eos flumine aut perenni aqua, priusquam
penora contingant, ablui; propter quod his necessarium esse pueri vel virginis
ministerium, per quos promantur, quae usus postulaverit. Post hoc praeceptum
locum et vasa idonea salgamis praeparari iubent: locum esse debere aversum a
sole, quam frigidissimum et siccissimum, ne situ penora mucorem contrahant;
vasa autem fictilia vel vitrea, plura potius quam ampla, et eorum alia recte
picata, nonnulla tamen pura, prout condicio conditurae exegerit; haec vasa
dedita opera fieri oportere patenti ore et usque ad imum aequalia nec in modum
doliorum formata, ut, exemptis ad usum salgamis, quidquid superest aequali
pondere usque ad fundum deprimatur, quoniam ea res innoxia penora conservet,
ubi non innatent sed semper sint iure summersa; quod in utero dolii fieri vix
posse propter inaequalitatem figurae; maxime autem ad haec necessarium esse
aceti et durae muriae usum; quae utraque sic confieri.
|